IN JOB

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

 Capitulus 27

 Capitulus 28

 Capitulus 29

 Capitulus 30

 Capitulus 31

 Capitulus 32

 Capitulus 33

 Capitulus 34

 Capitulus 35

 Capitulus 36

 Capitulus 37

 Capitulus 38

 Capitulus 39

 Capitulus 40

 Capitulus 41

 Capitulus 42

Capitulus 34

Pronuntians quoque eliud haec locutus est. Postquam eliud reprehenderat iob de hoc quod cum deo disputare cupiebat, accedit ad disputandum contra illa duo quae supra praemiserat, et primo disputat contra id quod, sicut sibi videbatur, iob dixerat divinum iudicium esse iniustum; et quia haec materia est valde difficilis et sublimis, non est contentus in hac disputatione ad solum iob verba dirigere, praecipue quia putabat in hac materia esse erroneum, sed invocat sapientes ad hanc rem diiudicandam.

Hominum autem quidam sapientiam per se ipsos considerant, et quantum ad hoc dicit audite, sapientes, verba mea, quidam vero de his quae ad sapientiam pertinent instruuntur, et quantum ad hoc subdit et eruditi, scilicet ab aliis, auscultate me.

Quare autem alios ad audientiam invitet ostendit subdens auris enim verba probat, quasi dicat: ad hoc vos invito quod verba mea audientes ea diiudicetis; et inducit similitudinem cum subdit et guttur escas gustu diiudicat, quasi dicat: sicut gustus habet iudicare de escis ita auditus de verbis. Ad quid autem haec pertineant exponit subdens iudicium eligamus nobis, quasi dicat: ex communi consensu iudicemus quid verius sit, et hoc est quod subdit et inter nos videamus quid sit melius, utrum scilicet quod iob dixit aut illud quod ego sum contra eum dicturus.

Unde consequenter proponit verbum iob subdens quia dixisti, iob: iustus sum; hoc idem dixerat supra XXVII 6 iustificationem meam quam coepi tenere non deseram, et ulterius suam iustitiam manifestaverat quantum ad multa supra XXXI. Subdit autem et deus subvertit iudicium meum, et hoc idem accipit ex hoc quod iob supra XXVII 2 dixerat vivit deus qui abstulit iudicium meum, et ad idem pertinere videtur quod supra XIX 6 dixerat deus non aequo iudicio afflixit me. Quae quidem verba eliud in peius interpretatus est: iob enim suum iudicium ablatum esse dixerat quia poenas sibi irrogatas esse aestimabat non ex iudicio punientis culpam sed ex providentia probantis iustitiam, unde supra XXIII 10 dixerat probabit me quasi aurum quod per ignem transit; non autem quicumque non utitur iudicio subvertit iudicium, sed solum ille qui iudicium profert iniustum: sic ergo interpretatus est quod iob dixerat deus abstulit iudicium, ac si dixisset: deus subvertit iudicium meum iniuste iudicando, unde subdit in iudicando enim me est mendacium, idest falsitas iudicii; quod quidem iob numquam dixerat, sed eliud hanc esse eius intentionem in verbis praemissis credidit, ut diceret se esse iniuste punitum.

Ideo autem hanc opinionem eliud conceperat quia non videbat qualiter aliquis absque peccato posset affligi nisi iniuste; et quia iob sine peccato se esse dicebat, aestimabat quod iob sentiret se a deo percussum per violentiam contra iustitiam, unde subdit et violenta est sagitta mea absque peccato, quasi dicat iob dixisse: cum sim absque peccato, sagitta qua deus me vulneravit, idest adversitas immissa, violenta fuit, non iusta; et videtur alludere verbis iob quibus supra dixerat sagittae domini in me sunt.

Postquam igitur hanc perversitatem eliud imposuerat ipsi iob, eum super hoc vituperare incipit dicens quis est vir ut est iob? quasi: nullus, qui vir videatur, est ita perversus ut ipse; maxima enim perversitas videtur ut aliquis deum irrideat eius iudiciis detrahendo, unde subdit qui bibit subsannationem, idest divinorum iudiciorum irrisionem et reprobationem, quasi aquam, quae scilicet et faciliter et cum refrigerio bibitur, ac si ei imponeret quod hoc quod in contumelias dei prorumperet, esset ei ad tribulationis refrigerium et absque obstaculo conscientiae contradicentis hoc ageret. Solet autem hoc esse proprium in peccatis perseverare volentium ut divina contemnant iudicia, unde subdit qui graditur, idest consentit, cum operantibus iniquitatem, qui scilicet iudicia divina despiciunt; homines autem contra pietatem divinae religionis agentes non solum despiciunt divina iudicia sed etiam ea negant vel asserunt iniusta, quorum participem iob esse credebat, unde subdit et ambulat cum viris impiis, qui scilicet pietatem divinae religionis abiciunt. Quare autem eum cum eis consentire dicat ostendit subdens dixit enim: non placebit vir deo etiam si cucurrerit cum eo, idest etiam si eum secutus fuerit per viam iustitiae. Hoc autem iob non dixerat, sed verbis eius eliud abutens hoc ei imponit; dixerat enim supra iob XXIII 11 vestigia eius secutus est pes meus, et postea supra XXX 21 dixerat mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi, ex quibus verbis credebat iob hoc sentire quod deo displiceret quamvis eum fuerit secutus, sed iob praedicta verba retulerat ad exteriorem persecutionem, non ad interiorem reprobationem.

Quia ergo eliud verbis iob abutens ei imponere nitebatur quod ipse non sentiebat nec in suis verbis intellexerat, manifestum est quod tota sequens disputatio contra iob non erat; quia tamen eliud aestimabat iob tantae perversitatis esse ut dei iudicium reputaret iniustum, dedignatur eum super hoc ad disputationem provocare sed alios sapientes advocat ad iudicandum, unde subdit ideo viri cordati, idest intelligentes, audite me: sicut enim cor est principium vitae corporalis, ita intellectus est principium totius intellectualis vitae, unde et supra XII 3 cor pro intellectu posuerat dicens et mihi est cor sicut et vobis.

In sua autem disputatione eliud primo proponit quod probare intendit, quod scilicet in divino iudicio iniustitia esse non possit: ipse enim est deus cui debetur pietatis cultus, et per suam omnipotentiam omnibus dominatur leges iustitiae statuens homini; et ideo contra divinitatem eius esset si impietati faveret, et ideo dicit absit a deo impietas; esset etiam contra dominium omnipotentiae eius si ad iniustitiam declinaret, unde subdit et ab omnipotente iniquitas, scilicet absit. Remota autem divina iniustitia, ostendit modum divinae iustitiae subdens opus enim hominis reddet ei, idest retribuet ei bonum vel malum pro eius operibus; et quia eorum qui bene operantur quidam aliis melius faciunt, et eorum qui male operantur quidam aliis magis peccant, ideo subdit et iuxta vias singulorum restituet eis, scilicet melius meliori et peius peiori.

Quod autem in deo non sit iniustitia probat primo quidem ex hoc quod si ipse iniustus esset nusquam iustitia reperiretur, quia ad ipsum pertinet universale iudicium omnium, unde subdit quem constituit alium super terram? quasi dicat: numquid credendum est quod aliquis sit constitutus a deo qui iuste iudicet omnem terram, si apud ipsum sit iniquitas? ideo autem dicit credendum non esse quod alius terram iudicet quia idem est factor mundi et gubernator; unde sicut nulli alii commisit quod faceret mundum, ita nullum alium praeposuit gubernationi mundi, et hoc est quod subdit aut quem posuit super orbem quem fabricatus est, idest totius orbis gubernatorem? quasi dicat nullum, quia sicut ipse per se ipsum orbem fabricatus est, ita etiam per se ipsum orbem gubernat et iudicat; habet quidem gubernationis suae executores tamquam ministros, sed ipse est omnium ordinator: nullo autem modo possibile est quod universalis mundi gubernatio sit iniusta.

Secundo ostendit quod apud deum non sit violentia et iniquitas per experimentum: tanta est enim eius potentia qua res conservat in esse ut, si violentia uti vellet contra iustitiam, omnes homines subito posset extinguere, unde subdit si direxerit, scilicet deus, ad eum, scilicet ad hominem conterendum, cor suum, idest voluntatem suam, spiritum suum, idest animam eius, et flatum, idest corporalem vitam ex anima subsecutam, ad se trahet, eum scilicet sua virtute a corpore separans, secundum illud eccl.

Ult. Et spiritus revertatur ad deum qui dedit illum. Ablato autem spiritu divinitus homini dato, consequens est ut carnalis vita deficiat, unde subdit deficiet omnis caro simul, idest species carnis cessabit, et ulterius in sua componentia resolvetur, unde subdit et homo in cinerem revertetur, secundum illud Psalmi auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur. Pulverem autem in quem caro resolvitur cinerem nominat, vel quia apud antiquos corpora mortuorum igne combusta resolvebantur in cineres, vel quia ea in quae corpus mortuum resolvitur sunt quaedam reliquiae caloris naturalis qui in humano corpore vigebat. Quia ergo tam facile est deo, si velit, in cinerem redigere totum genus humanum, ex ipsa hominum conservatione apparet quod ad eos violentia iniusta non utitur.

Quia ergo eliud putavit praedictas rationes esse sufficientes, ad earum considerationem iob invitat cum subdit si ergo habes intellectum, ut scilicet vim mearum rationum percipere possis, audi quod dicitur, scilicet exterioribus auribus, et interiori attentione ausculta vocem eloquii mei, ut scilicet iustitiam divini iudicii recognoscas; ad quod etiam eum inducit ex proprio periculo vel utilitate cum subdit numquid qui non amat iudicium sanari potest? quasi dicat: tu qui sanari indiges, quasi multis infirmitatibus oppressus, hoc consequi non potes nisi ames divinum iudicium. Improbat autem consequenter eius sententiam, quam esse putabat de iniustitia divini iudicii, per multa evidentia indicia divinae iustitiae, unde subdit et quomodo tu eum, scilicet deum, qui iustus est, ut scilicet per multa apparet, intantum condemnas, ut scilicet eum dicas iudicii subversorem? ad commendationem autem divinae iustitiae primo assumit quod potentum personas deus non accipit sed eos arguit et punit pro suis peccatis. Inter potestates autem humanas praecellit regia dignitas, et quantum ad hoc primo dicit qui, scilicet deus, dicit regi: apostata. Idest non veretur regem arguere de apostasia propriae professionis qua profitetur se iustitiam servaturum; secundum autem locum tenent duces exercituum, de quibus subdit qui vocat duces impios, quasi dicat: non timet eos de crudelitate arguere; tertio loco ponit rectores civitatum, cum subdit qui non accipit personas principum, quin scilicet eos et arguat et iudicet pro peccatis; quarto autem loco tangit eos qui non habent legitimam sed usurpatam potestatem, scilicet tyrannos, et quantum ad hoc subdit nec cognovit, idest approbavit, tyrannum, ei scilicet deferendo, cum disceptaret, scilicet tyrannus, contra pauperem, quasi dicat: non favet potentibus contra impotentes, quod ad eius iustitiam pertinet. Et quare eis non deferat subdit opus enim manuum eius sunt universi, scilicet tam magni quam parvi, et ideo parvos non despicit sed amat sicut sua opera, nec potentes timet cum sint suae potestati subiecti.

Et ne crederet aliquis quod potentes deus solum argueret, non autem eos ulterius puniret, subditur de eorum duplici poena: primo quidem de morte ex improviso eis superveniente, unde subditur subito morientur, secundum illud Is. XXX 13 subito dum non speratur veniet contritio eius; si enim consueto modo eis mors expectata superveniret, non imputaretur hoc divino iudicio sed inferioribus causis. Secundo ponit poenam rebellionis subditorum, per quam potestatem amittunt, unde subdit et in media nocte curvabuntur populi, idest populi regibus et principibus subiecti subito incurvantur ex aliqua occulta machinatione ad hoc quod principes suos deserant, unde subdit et pertransibunt, scilicet dominium commutantes, et auferent, idest deponent a dominio vel etiam occident, violentum, idest eum qui spreta iustitia violentiam subditis inferebat, absque manu, scilicet armatorum: cum enim aliquis princeps ab extraneis aufertur requiritur quod habeat manum armatam contra ipsum, sed quando subditi in quibus erat tota eius potentia subito eum deserunt, videtur auferri sine manu; quamvis et hoc possit referri ad poenam populorum, sed primum melius est quia nunc agitur de iustitia quam deus exercet in magnos, postea autem dicetur de iustitia quam exercet in populos. Ut autem huiusmodi poenae ex divino iudicio provenire credantur, subdit oculus enim eius, idest prospectus divinae providentiae, est super vias hominum, idest super opera eorum; et ut exprimat deum singulariter omnia particularia operum humanorum cognoscere, subdit et omnes gressus eorum, idest omnes processus operationum humanarum, considerat, scilicet distincte, non solum in generali.

Posset autem aliquis credere quod quia deus lux est, impii autem in tenebris sunt, quod occultentur a deo, sed hoc excludit subdens non sunt tenebrae, scilicet ignorantiae, et non est umbra mortis, idest obscuritas culpae ducens ad mortem, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem, quasi scilicet sicut ipsi cognoscere deum nolunt ita deus eos non cognoscat; dicitur tamen eos ignorare reprobando. Et quia dixerat principes pro suis peccatis subito mori et auferri, quod videtur esse irremediabilis poena, huius rationem ostendit consequenter ex hoc quod ex quo deus hominem iudicat pro suis peccatis finaliter condemnandum, non datur homini facultas ut ulterius quasi iudicio decertet cum deo: et hoc est quod subdit neque enim ultra, scilicet postquam deus iudicat eum condemnandum, in hominis potestate est ut veniat ad deum in iudicium, quasi scilicet deus sit propter eum suum iudicium retractaturus; et hoc praecipue videbatur dicere contra iob qui postquam condemnatus erat ad poenam, supra XXIII 3 dixerat veniam usque ad solium eius, ponam coram eo iudicium.

Conteret multos et innumerabiles etc.. Duo sunt propter quae homines maxime solent a iustitia declinare, quorum primum est quia deferunt magnatibus, secundum est quia deferunt multitudini contra iustitiam; ostenderat autem supra perfectionem divinae iustitiae ex hoc quod magnatibus non defert, unde nunc consequenter ad commendationem divinae iustitiae ostendit quod nec etiam multitudini peccantium defert, unde dicit conteret multos, scilicet peccatores, eos occidendo vel aliter puniendo.

Et ne credatur usque ad aliquam certam quantitatem multitudinis procedere divinam iustitiam et non ultra, subdit et innumerabiles, quasi dicat: certo numero comprehendi non possunt illi quos propter peccata dei iustitia conterit. Sed ne ex hoc deperire credatur humani generis status, subdit et stare faciet alios pro eis, quia scilicet quibusdam morientibus alii succedunt, et quibusdam a prosperitate decidentibus alii sublevantur, ut sic quodammodo uniformitas in genere humano appareat. Solet autem contingere quod quando sunt multi puniendi, non possunt iudices singulorum causas diligenter perscrutari; sed ne hoc de deo credatur subdit novit enim opera eorum, quid scilicet unusquisque mereatur; et ideo singulis secundum sua opera retribuit, unde subdit idcirco inducet noctem, idest subitam et inopinatam adversitatem, et conterentur, scilicet ex improviso.

Quare autem in nocte opprimantur ostendit ex hoc quod, cum ipsi possent videre illud quod eis expediebat, hoc contempserunt, et ideo iustum est ut non detur eis facultas praevidendi supervenientia mala ad cavendum: et hoc est quod subdit quasi impios, idest pietatis notitiam respuentes, percussit eos, scilicet existentes in loco videntium, idest in statu in quo videre poterant, tum per naturalem rationem tum per sacram doctrinam, quid esset faciendum et quid esset vitandum; sed hoc ipsi respuerunt, unde subdit qui quasi de industria recesserunt ab eo, scilicet deo, peccantes ex certa malitia. Unde ponit consequenter in eis ignorantiam affectatam cum subdit et omnes vias eius, idest mandata dei, intelligere noluerunt, et sic patet quod propter ignorantiam non excusantur sed magis damnabiles redduntur.

Effectum autem huiusmodi malitiae affectatae ostendit subdens ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, quasi dicat: intantum ostendunt se viarum dei ignaros ut pauperes opprimerent quos deus exaudit; unde sicut non exhorrent pauperum oppressionem, ita non timent dei indignationem, unde subdit et audiret vocem pauperum, quasi dicat: parvipendunt quod deus voluntatem suam adhibet ad pauperes exaudiendum.

Et quia multitudinis contritionem attribuerat divino iudicio, posset autem aliquis credere hoc non provenire ex divino iudicio quod aliqua multitudo conteritur et alia prosperatur, sed per alicuius potentis principis aut gubernationem aut impugnationem, ideo ad hoc excludendum subdit ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? quasi dicat: ideo dico quod ipse est qui conterit multos et innumerabiles, quia si ipse vellet eis pacem temporis et prosperitatis concedere, nullus posset multitudinem condemnare, et e contrario si ipse condemnare intendit, nullus est qui possit pacem praebere, unde subdit ex quo abscondit faciem suam, subtrahendo scilicet suae consolationis praesentiam, quis est qui contempletur eum, idest qui possit in eo consolationem invenire quasi eius pulchritudinem videndo? est autem et alia poena multitudinis praeter contritionem, qua scilicet affligitur tyrannorum dominio, et quantum ad hanc poenam subdit et super gentem et super omnes homines, quasi dicat: non solum in una gente iudicia sua exercet per contritionem vel tyrannorum oppressionem, sed etiam in omnes homines; et subdit de tyrannorum oppressione qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi, qui scilicet ex eius regimine affligitur, in quo etiam videtur respondere quaestioni quam iob proposuerat supra XXI 7 quare impii vivunt, confortati sunt sublimatique divitiis? hoc enim esse asserit non propter eorum merita, sicut ibidem iob probaverat, sed propter aliorum demerita qui ex eorum prosperitate puniuntur.

Sic ergo ostenso quod in deo iniustitia esse non potest et quod eius iustitia maxime manifesta est ex iudiciis quae exercet in principes et multitudinem, dat iob locum respondendi, unde subdit quia ergo ego locutus sum ad deum, idest ea quae ad dei honorem spectant, te quoque non prohibebo, dans scilicet tibi locum respondendi. Et ad quid debeat sua responsio tendere ostendit subdens si erravi, scilicet sicut aliis amicis tuis imposuisti, scilicet quod essent cultores perversorum dogmatum, tu doce me, scilicet veritatem ut possim ab errore liberari. Potest autem aliquis in loquendo deficere non solum errando contra veritatem doctrinae, sed etiam in particulari iudicio deficiendo contra veritatem iustitiae, unde subdit si iniquitatem locutus sum, ultra non addam, ostendens scilicet se correctioni paratum. Et quia aestimabat quod iob contra eum graviter turbaretur, consequenter ostendit eius turbationem esse iniustam subdens numquid a te deus expetit eam? quasi dicat: etiam dato quod sim iniquitatem locutus, tu pro ea non teneris deo respondere, unde non debes graviter per hoc turbari, unde subdit quia displicuit tibi? scilicet per inordinatam animi turbationem.

Ostendit autem secundo quod non debet inde graviter turbari quia ipsemet iob verba inceperat dicens pereat dies etc., ex quibus tota disputatio habuit ortum, unde subdit tu enim coepisti loqui, et non ego. Tertio ostendit eum non debere graviter turbari quia ipse etiam habet facultatem dicendi quod sibi placuerit, unde subdit quod si quid nosti melius, scilicet quam ego dixerim, loquere, scilicet ostendendo errorem vel iniquitatem meam.

Et ne videretur hoc dixisse quasi dubitans de sua iustitia et veritate suorum verborum, intendit asserere consequenter iob et in sapientia et in intellectu deficere: et propter hoc reputabat eum indignum sua disputatione, cuius una pars pertinet ad opponentem, in quo maxime requiritur acumen intellectus ad inveniendum rationabiles vias ad propositum ostendendum, unde subdit viri intelligentes loquantur mihi, scilicet mihi obicientes; altera vero pars disputationis pertinet ad respondentem, in quo maxime requiritur sapientia ut bene iudicet de auditis, unde subdit et vir sapiens audiat me, scilicet opponentem, paratus ad respondendum. Horum autem defectum in iob ex eius verbis collegerat, unde subdit iob autem stulte, idest contra sapientiam, locutus est, quantum scilicet ad hoc quod reputabat eum aliquid dixisse contra rectitudinem divini iudicii, et verba illius non sonant disciplinam, quae scilicet pertinet ad ordinatam intelligentiam, et hoc videtur retulisse ad hoc quod iob se iustum asserebat.

Et quia iob istos defectus in se non recognoscebat, convertit eliud verba sua ad deum postulans ut probetur iob ad suos defectus recognoscendum, unde subdit pater mi, idest o deus quem patrem reputo propter reverentiam quam ad te habeo, iustitiam tuam in omnibus defendens, probetur iob, idest ostendatur sibi per flagella suus defectus, usque ad finem, idest quousque se recognoscat iniustum; vel usque ad finem, idest usque ad mortem. Et huius petitionis iustitiam ostendit subdens ne desinas ab homine iniquitatis, quasi dicat: iniquitas sua hoc meretur ut flagella non cessent. Et ad maiorem exaggerationem subdit qui super peccata sua, scilicet praeterita pro quibus flagellatus est, addit blasphemiam, ut scilicet se iustum, deum vero asserat iniustum; pro quo exoptat ei primo quidem poenam in praesenti, unde subdit inter nos interim constringatur, scilicet adversitatibus; secundo autem innuit poenam futuram, unde subdit et tunc, scilicet iam temporaliter afflictus, ad iudicium, scilicet futurae ultionis, provocet sermonibus suis deum, quibus scilicet contra eum blasphemat.