IN DIONYSII DE DIVINIS NOMINIBUS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Prooemium

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

 Lectio 19

 Lectio 20

 Lectio 21

 Lectio 22

 Lectio 23

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 12

 Prooemium

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

Lectio 3

Postquam dionysius determinavit de pace, hic movet dubitationem circa praedeterminata: dixerat enim supra, quod omnia desiderant pacem; hic circa hoc quaestionem movet: primo ergo movet dubitationem; secundo, solvit; ibi: et si quidem...p quaerit ergo primo quomodo possit dici quod omnia desiderant pacem, cum multa sint quae in hoc gaudeant quod sunt alia ab aliis discreta et propria sponte quiescere non volunt, sed semper moveri desiderant.

Cum autem ratio pacis in unitate et quiete consistat, haec omnia rationi pacis adversari videntur.

Deinde, cum dicit: et si quidem... Solvit propositam dubitationem, secundum tres intellectus dubitationis propositae; quorum primum, primo prosequitur; secundo, secundum; ibi: si autem secundum casum...; tertio, tertium; ibi: si autem istos...p circa primum, duo facit: primo, ponit solutionem; secundo, manifestat eam; ibi: et est et mundae...p dicit ergo primo quod si ille qui praemissam dubitationem movet, cum dicit quod multa gaudent alteritate et discretione, intelligat de alteritate et discretione quae competit unicuique secundum suam propriam naturam, per quam alia ab aliis distinguuntur, quam quidem propriam naturam et distinctionem consequentem, nulla res perdere vult, contra hunc intellectum non oportet nos contradicere, sed dicemus quod desiderare talem discretionem est desiderare pacem: per hoc enim omnia diligunt ad semetipsa pacem habere et sibimetipsis uniri, quod volunt sua et quae sunt suorum, idest suas proprias naturas et quaecumque ad eadem pertinent, immobiliter et absque casu permanere. Per hoc autem quod id quod est proprium uniuscuiusque rei conservatur, et servatur pax et unitas rei ad seipsam. Unde sequitur quod desiderare discretionem quae consequitur propriam naturam, est desiderare pacem.

Deinde, cum dicit: et est et mundae... Manifestat praedictam solutionem per efficientiam divinae pacis: praedictam enim discretionem in rebus statuere, ad divinam pacem pertinet, unde non est contrarium desiderio pacis, si talis discretio desideretur. Hoc est ergo quod dicit quod perfecta pax, scilicet divina conservat proprietatem, idest propriam naturam singulorum, in sua munditia et puritate, non permixtam extraneo, sed discretam ab eo. Et hoc quidem pertinet ad providentiam dei, secundum quod pacem rebus donat; quam quidem providentiam, pluraliter nominat propter diversas providentiae participationes.

Et hoc sic apparet: pertinet enim ad providentiam dei, secundum quod pacem facit in rebus, ut bellum a rebus excludat quod adversatur paci. Bellum autem in rebus esset nisi confusio tolleretur, quia una res non contineretur intra limites proprios, sed quodammodo invaderet alienos. Sic igitur, per hoc quod divina providentia servat omnia non bellantia et inconfusa et unumquodque ad seipsum et diversas res ad invicem, statuit pacem in rebus; et hoc est quod subdit quod omnia, secundum stabilem et indeclinabilem virtutem, statuit ad sui pacem et immobilitatem, idest ut immobiliter in propria natura permaneant et sic ad se pacem habeant.

Et quia iam solvit dubitationem quantum ad hoc quod dictum erat quod multa gaudent et alteritate et discretione, consequenter cum dicit: et si mota...

Solvit eodem modo dubitationem, quantum ad hoc quod dictum est quod multi non volunt sponte quiescere; et dicit quod si illa, in quorum natura est quod moveantur, non volunt quiescere, sed volunt semper moveri proprio motu, hoc etiam desiderium est pacis quae a deo est in omnia derivata, per quam omnia conservantur in seipsis, absque hoc quod cadant ab eo quod competit eis secundum propriam naturam; et per consequens, per divinam pacem conservatur proprietas omnium mobilium et motivorum.

Prima autem motiva sunt immobilia, quia cum in mobilibus non sit procedere in infinitum, necesse est devenire ad aliquod primum moventium immobile, ut probatur VIII physicorum. Primum vero movens immobile, necesse est esse vivens, ut probatur in XII metaphysicorum; et ideo signanter dicit: et motivam vitam immobilem. Sic autem custoditur per divinam pacem, proprietas mobilium et vita immobilis motivorum, ut non excidant a naturali statu.

Intantum autem conservatio proprietatis mobilium et motivorum pertinet ad divinam pacem, inquantum ea quae moventur, sic habent ad seipsa pacem et eodem modo se habent in sua mobilitate, secundum quod operantur ea quae ad ipsa pertinent: moveri enim est proprium opus mobilis, inquantum est mobile. Quod autem propriam operationem retinet, habet ad se pacem. Unde patet quod cum ea quae naturaliter moventur, volunt moveri semper et non quiescere, pacem desiderant.

Deinde, cum dicit: si autem secundum casum... Solvit dubitationem motam, quantum ad secundum intellectum dubitationis; et dicit quod si ille qui dubitationem movit, cum dixit quod multa gaudent alteritate et discretione, non intellexit de alteritate et discretione naturali, quae pertinent ad rationem pacis, sed intellexit de alteritate et discretione secundum casum a pace, idest secundum quod aliquid excidit ab unione in quo consistit ratio pacis et sic velit probare quod pax non est omnibus amabilis, contra hunc opponentem sic erit dicendum quod nihil est quod totaliter excidat ab omni unione, in qua consistit ratio pacis.

Et hoc sic probat: quia nullo modo potest esse aliquid existens per se vel aliquid in existentibus, ut accidens vel pars, quod omnino ceciderit ab unitione; quem quidem casum quadruplicem per quatuor loquitur: primo quidem quantum ad ipsum casum, cui opponitur statio, secundum quod aliquid stat in naturali unitione; et quantum ad hoc, dicit: instabile.

Deinde ea tangit ex quibus casus accidit: cadit autem aliquid, dum tolluntur ea per quae stabat; stat autem aliquid in naturali unitione per tria: primo quidem, per terminum quo continetur ne effluat; nam et sicca continentur propriis terminis et humida continentur terminis alienis et forma per quam unaquaeque res continetur in suo esse, terminus dicitur; et quantum ad hoc, dicit: interminatum. Secundo, aliquid habet stationem per aliquod extrinsecum continens, sicut corpora continentur loco; et secundum hanc similitudinem, omne exterius continens et non conservans, locus dici potest; et quantum ad hoc, dicit: incollocabile. Tertio, aliquid habet stationem in sua propria operatione ex fine; quia enim artifex habet finem determinatum suae operationis, regulariter operatur secundum regulam finis; quod autem non habet finem determinatum, sed vagatur circa diversos fines, oportet quod sit fluctuans et instabile circa propriam operationem; et quantum ad hoc dicit: indefinitum.

Sic ergo nihil totaliter excidit ab unitione pacis; unumquodque autem appetit et amat id quod est sibi conforme, refugit autem contrarium: impossibile enim est esse aliquod ens quod totaliter unitionem refugiat et appetat alteritatem et discretionem, quae est secundum casum a naturali pace.

Deinde, cum dicit: si autem istos... Solvit dubitationem secundum tertium intellectum, prout id quod dictum est quod multa sunt quae alteritate et discretione gaudent, non referatur ad appetitum naturalem, ut in praemissis, sed ad appetitum voluntarium. Et dicit quod si ille qui movet dubitationem dicat illos homines inimicari paci et bonis eius, qui gaudent in exterioribus litibus et interioribus commotionibus animi quas vocat furores, quae duo pertinent ad divisionem paci contrariam; et iterum gaudent variationibus et instabilitatibus quae videntur paci contrariari, et hoc quantum ad secundam partem dubitationis, dicendum est quod tales etiam homines detinentur a desiderio pacis, secundum quamdam obscuram similitudinem.

Et hoc sic manifestat: tales enim homines multum impugnantur a passionibus, quibus commoventur et sic per huiusmodi passiones, eorum pax interior perturbatur. Huiusmodi ergo impugnationem passionum ex desideriis pacis sedare volunt non sapienter, sed stulte.

Putant enim quod possunt habere interiorem pacem, implendo superflua et inordinata sua desideria quae incitantur secundum varias passiones, sed per hoc magis perturbantur, dum non possunt consequi delectationes a quibus detinentur: impossibile est enim quod homo, superfluis et inordinatis desideriis subiacens, omnia desiderata consequi possit; et ideo tales, quaerentes pacem, lites commovent ut sua desideria impleant. Et quia variis desideriis subiacent, variationibus gaudent.

Sapienter autem hanc impugnationem passionum sedarent si, multa desideria reprimentes, ad unum desiderium verae pacis converterentur.

Deinde, cum dicit: quid dicat... Determinat de pace facta per christi incarnationem, dicens quod sufficiens aliquid dici non potest de pietate dei quae effundit pacem in mundum per christum; secundum quam pacem, iam liberati a peccato didicimus, doctrina et exemplo christi et interiori spiritus sancti inspiratione, non facere bellum peccando neque contra nosmetipsos neque discordando a sanctis Angelis, sed per hanc pacem, secundum nostram virtutem, operamur ea quae dei sunt, simul cum sanctis Angelis; et hoc, secundum providentiam et gratiam iesu qui operatur omnia in omnibus et qui facit illam ineffabilem pacem quae est ab aeterno praeordinata; per quam pacem, reconciliamur ipsi christo in spiritu sancto, qui est spiritus dilectionis et pacis; per ipsum christum et in ipso christo, simul reconciliamur deo patri.

De his autem supernaturalibus donis pertinentibus ad pacem factam per christum, dictum est sufficienter in libro de theologicis hypotyposibus et hoc secundum testimonia Scripturarum a deo inspiratarum; et ideo hic de his breviter pertransivimus.