IN DIONYSII DE DIVINIS NOMINIBUS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Prooemium

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

 Lectio 19

 Lectio 20

 Lectio 21

 Lectio 22

 Lectio 23

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 12

 Prooemium

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

Lectio 1

Postquam determinavit dionysius de dei sapientia, hic determinat de virtute et iustitia. Sicut enim processus sapientiae minus se extendit quam processus vitae, eo quod non omnes viventes cognitionem habent, ita processio virtutis et iustitiae deficit a sapientiae processione. Circa hoc ergo duo facit: primo, dicit de quo est intentio; secundo, exsequitur propositum; ibi: et quod quidem...p dicit ergo primo, quod quia divina veritas et sapientia super omnem sapientiam existens, laudatur in sacra Scriptura et sicut virtus et sicut iustitia et sicut salvatio et sicut liberatio, idest sicut salvationis et liberationis causa, istas etiam dei-nominationes exponemus, sicut est nobis possibile.

Deinde, cum dicit: et quod quidem... Exequitur propositum: et primo, determinat de virtute; secundo, de iustitia quae est virtutis species; ibi: iustitia autem...; tertio, de salvatione et liberatione et inaequalitate quae sunt iustitiae effectus, ibi: ipsa igitur...p prima pars dividitur per partes duas: in prima, determinat de dei virtute; in secunda solvit quamdam obiectionem contra infinitatem divinae virtutis; ibi: et quidem dicit...p circa primum, duo facit: primo, movet quaestionem: quomodo virtus dicatur de deo; secundo, solvit quaestionem; ibi: dicimus igitur...p dicit ergo primo quod nullus, qui habuit consuetudinem in sacris eloquiis, ignorat quod principalis deitas est separata ab omni virtute, quae, quocumque modo, in rebus existit, vel cogitari potest.

Separatur autem ab omni virtute, non quasi ab ea deficiens, sed eam superans et excedens, unde et sacra Scriptura tradita est quae attribuit deo et dominationem coelestium virtutum, secundum illud psalm. 23: dominus virtutum, ipse, est rex gloriae, et in multis locis dicitur dominus exercituum, ex quo datur intelligi quod si coelestes virtutes excedit, multo magis alias.

Cum ergo divinitas sit ab omni virtute segregata, potest quaeri: quomodo vel ipsi qui sacras Scripturas ediderunt, deum sicut virtutem laudaverunt, iuxta illud I Cor. I: christum dei virtutem et dei sapientiam, et iterum: quomodo nos qui sacras Scripturas exponimus, accipimus in divinitate, virtutis-nominationem? deinde, cum dicit: dicimus igitur... Solvit propositam quaestionem; et circa hoc, duo facit: primo, ostendit quomodo virtus accipiatur in deo; secundo, ostendit processum virtutis a deo in singula; ibi: ex ipsa sunt...p circa primum, duo facit: primo, ostendit quomodo virtus attribuatur deo; secundo, qua ratione virtus dei infinita dicatur, ibi: et sicut infinitae...p dicit ergo primo quod virtus attribuitur deo, propter tria: primo quidem, secundum hoc quod omnium rerum virtutes in ipso primordialiter et supereminenter existunt, sicut et de vita et sapientia, dictum est; secundo vero, secundum hoc quod est causa omnis virtutis; tertio, vero, secundum hoc quod ipse operatur producendo omnia secundum virtutem indeclinabilem, idest quae non potest minorari aut fatigari et incircumfinitam; sicut et sapientia deo attribuitur, inquantum in ipso praeexistit omnis sapientia et inquantum ipse est sapientiae causa et inquantum habet sapientiae actum, cognoscendo; et non solum est virtutis causa sicut largiens virtutem, sed quia ipsam virtutem causat sive accipiamus virtutem universalem sive aliquam virtutem particularem.

Deinde, cum dicit: et sicut infinitae... Quia dixerat quod deus producit omnia secundum virtutem infinitam, secundo ostendit quomodo virtus dei infinita dicatur; et circa hoc, duo facit: primo, dicit secundum quam rationem, virtus dei infinita dicatur; secundo, manifestat infinitatem divinae virtutis per exempla; ibi: quae propter...p est autem considerandum quod infinitum in deo non dicitur per extensionem sicut in quantitate continua, sed per negationem quia scilicet non finitur aut determinatur aliquo. Sic ergo virtus dei quintupliciter dicitur infinita: primo quidem quia non determinatur ad aliquem effectum, sed omnem virtutem producit; secundo, non solum propter hoc, sed eo quod non terminatur per commensurationem alicuius virtutis, sed est super omnem virtutem particularem et ulterius super omnem ipsam per se virtutem, quia hoc ipsum quod nomine communi virtutis intelligitur, est minus divina virtute; tertio, quia non terminatur per ea quae sunt, sed potest infinitis modis et infinitas alias virtutes producere, praeter eas quae sunt; quarto, quia si infinitis modis etiam infinitas virtutes produceret praeter eas quae sunt, non propter hoc hebetaretur aut debilitaretur eius actio superinfinita, quae est factiva omnis virtutis; et sic etiam patet quod nec sua actione finitur, secundum quod actio ad effectus terminatur; quinto, dicitur infinita eo quod non terminatur intellectu: est enim ineffabilis et ignota et quae cogitari non potest, divina virtus cuncta excedens.

Deinde, cum dicit: quae propter abundantiam... Manifestat infinitatem divinae virtutis per signa et exempla; et dicit quod divina virtus per abundantiam possibilis, idest potestatis, etiam quae sunt infirma firmat, idest conservat, continet et fortiter tenet etiam illas res in quibus est ultima resonantia virtutis, idest quae minimum participant de virtute; quod est signum infinitae virtutis: sicut videmus in potentiis sensibilium quod lumina quae sunt valde splendida possunt videri etiam ab eis qui habent debiles visus et magni sonus perveniunt ad auditus debiles, qui non de facili recipiunt sonos; et ultra hoc non potest se extendere virtus luminis et soni, quia quod omnino non habet auditum non potest audire quantumcumque magnum sonum et quod totaliter non videt, non potest videre splendidum lumen.

Sic igitur concludit quod distributio divinae virtutis, propter sui infinitatem, procedit ad omnia existentia et nullum est existens quod non habeat aliquam virtutem; sed oportet quod habeat aut virtutem intellectualem, sicut Angeli aut rationalem, sicut homines aut sensibilem, sicut animalia aut vivificam, sicut plantae aut substantialem, sicut alia; et non solum existentia, sed etiam ipsum esse habet virtutem ad hoc quod sit, a supersubstantiali dei virtute. Et dicit, si fas est dicere, quia non sic proprie dicitur quod esse sit, sed quod per esse, aliquid sit.