IN DIONYSII DE DIVINIS NOMINIBUS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Prooemium

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

 Lectio 19

 Lectio 20

 Lectio 21

 Lectio 22

 Lectio 23

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 12

 Prooemium

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

Lectio 12

Postquam dionysius tractavit de amore, hic ad confirmationem praedictorum introducit verba Hierothei de amore; et primo dicit quid intendat; secundo ponit ipsa verba; ibi: amorem...p dicit ergo primo quod haec quae infra ponentur et sunt convenientia praemissis, noster recitavit Hierotheus, qui fuit perfector, idest magister in his quae ad sanctitatem pertinent, in quibusdam divinis laudibus quas de amore fecit inspiratus a deo; quos quidem hymnos hic commemorare non est inconveniens, ad hoc quod imponatur tractatui nostro de amore, sicut quoddam sanctum caput, idest sicut quaedam regula et quoddam principium ad confirmandum quae supra dicta sunt de amore.

Deinde, cum dicit: amorem...

Ponit verba Hierothei de amore et circa hoc tria facit: primo, ponuntur verba continentia divisionem et diffinitionem amoris; secundo, verba demonstrantia ordinem amorum ex uno amore procedentium; ibi: quoniam...; tertio, verba demonstrantia reductionem omnium amorum ad unum amorem; ibi: nunc rursus...p distinguit, primo, quinque amores: quorum primus est amor divinus; secundus amor angelicus; tertius amor intellectualis, quo scilicet homines amant secundum intellectivam partem; quartus est amor animalis qui pertinet ad sensitivam partem sive in hominibus sive in animalibus; quintus est naturalis qui pertinet ad appetitum naturalem, sive in animalibus quantum ad nutritivam partem sive in plantis sive etiam in rebus inanimatis. Cum enim dictum sit quod amor importet primum motum voluntatis et appetitus, in quibuscumque contingit esse voluntatem et appetitum, contingit esse amorem.

Communis autem quaedam notificatio amoris, omnibus praedictis amoribus conveniens est; unde subiungit quod, quemcumque praedictorum amorum nominemus, intelligimus per nomen amoris, quamdam virtutem unitivam et concretivam.

Sed virtus hic non accipitur nec pro passione nec pro habitu, cum amor non sit passio vel actus, sed accipitur communiter prout omne illud quod habet efficaciam ad aliquid producendum, potest dici virtus vel virtuosum, unde planius esset si diceretur unitio et concretio virtuosa, sed maluit dicere virtutem, emphatice loquens, ad ostendendum efficaciam amoris. Unitio autem a concretione differt; est enim amor unitio secundum quod amans et amatum conveniunt in aliquo uno sive illud sit substantia utriusque, sicut cum aliquis amat seipsum; sive sit species, sicut animalia quae sunt eiusdem speciei se invicem diligunt; sive sit patria, sicut compatriotae se diligunt; sive sit quodcumque aliud. Concretio autem ad amorem pertinet, secundum quod ea quae sic uniuntur quantum ad aliquid distincta remanent, scilicet quantum ad divisionem amantis et amati.

Haec autem unitio vel concretio diversimode in diversis amoribus inveniuntur.

Nam in cognoscentibus haec unitio vel concretio est ex apprehensione amantis qui aestimat amatum aliquo modo esse unum sibi et ex hoc movetur in illud per affectum amando, sicut etiam in seipsum; et propter hoc secundum diversas rationes apprehensibilium distinguuntur diversi amores: alia enim est ratio cognitionis divinae et cognitionis angelicae et humanae, secundum intellectum; et omnium animalium, secundum sensum. Sed unitio et concretio in amore naturali est ex quadam convenientia naturali ex qua provenit ut aliquid inclinetur in alterum, sicut in sibi conveniens et talis inclinatio amor naturalis dicitur. Ad quid autem se extendat virtus amoris ostendit subdens, quod movet superiora ad providendum inferioribus; aequalia ad alternatim sibi convenientia communicandum invicem; et inferiora ut convertantur ad sua superiora, subiiciendo se eis et attendendo ad ea, sicut ad suas causas et desiderando ea, sicut ex quibus dependent eorum bona.

Deinde cum dicit: quoniam ex uno... Ponit verba Hierothei ostendentia ordinem multorum amorum derivatorum ab amore divino; et videntur esse verba quasi recapitulantia aliqua supradicta.

Dicit ergo Hierotheus: quoniam ordinavimus multos amores ex uno, idest ostendimus quod ex uno divino amore multi amores ordinati proveniunt, etiam consequenter dicemus quales sunt cognitiones et virtutes mundanorum et supermundanorum amorum, idest qualiter mundani et supermundani amores cognosci possint et quae sit efficacia utrorumque amorum. Ex quo datur intelligi quod amores omnes diviserat in mundanos et supermundanos: mundanos amores nominans quibus bona sensibilis mundi amantur quocumque amore, maxime autem animali; amores autem supermundanos quibus intelligibilia et vera bona amantur. Et inter istos amores assignat ordinem quem consequenter tangit: ex quibus, scilicet mundanis et supermundanis amoribus, excedunt, secundum assignatam rationem, supermundani amores qui in duos ordines dividuntur: quorum inferior et propinquior mundano amori est ordo et ornatus amorum intellectualium, idest humanorum et intelligibilium, idest supermundanorum. Intellectualem enim supra, vocavit humanum. Dicit autem: intellectualium, ex parte amantium; intelligibilium autem ex parte eorum quae amantur.

Quod autem super ordines addit ornatus, ostendit in intellectualibus amoribus non solum ordinem, sed etiam convenientiam ordinis esse, quae ordinem ornat et pulchrum facit. Sed, ascendentibus a mundanis amoribus, post intellectuales amores humanos, supereminent et a Hierotheo laudati fuerunt amores angelici, quos vocat per se intelligibiles quia intelligibilia amant absque communione affectus terreni. Et vocat eos divinos, quia maxime assimilantur divino amori; quia in Angelis vere existunt pulchri amores, absque alicuius turpitudinis admixtione.

Deinde, cum dicit: nunc rursus... Praemisso ordine multorum amorum, nunc reducit omnes ad unum amorem; et primo reducit omnes in duos; secundo, illos duos reducit ulterius in unum amorem; ibi: age igitur...p est autem considerandum quod superior constructio pendet usque huc, quasi diceret: quoniam praemissa diximus, nunc rursus resumentes omnes amores, convolvamus eos et congregemus, idest quadam revolutione adunemus et reducamus ad amorem divinum qui in se est unus et conclusus, quia omnes rationes amorum in eo concluduntur et est sicut pater, idest principium profundens, per quamdam similitudinem omnes amores. Et in hoc reductio est, ut primo colligamus amorem omnem ad duas universales amativas virtutes, quia omne quod amatur vel amatur propter bonum creatum vel propter bonum increatum; ratio enim amoris est bonum quod vel est ultimus finis vel proximus. Inter has autem amativas virtutes, excedit incomprehensibilis causa omnis amoris, quae est bonum increatum; et hoc est quod subdit: quae quidem causa amoris est ex eo qui est super omnia et ad quam causam extendit se omnis amor ab omnibus entibus, diversimode tamen secundum naturam uniuscuiusque, quia omnia convertuntur in ipsum deum, sicut dictum est.

Nec solum dicit quod excedat amor habens deum pro causa, sed etiam quod principatur, quia amor qui dependet ex bono creato, regulatur ab amore qui dependet a bono increato.

Deinde, cum dicit: age igitur... Reducit ulterius praedictos duos modos amorum in unum primum; et dicit quod rursus congregat praedictas duas virtutes amoris in unum primum amorem, scilicet divinum quo deus quidem, una quaedam simplex virtus, amat; quae per se movet ad quamdam unitivam concretionem omnia quae amat, procedens a primo bono quod est deus; et venit per modum cuiusdam derivationis usque ad infimum de numero existentium et per quamdam conversionem in finem, rursus ab illo rediens, scilicet ab ultimo existentium, consequenter per omnia ascendens, redit ad primum bonum per modum circulationis cuiusdam, reflectens seipsam et semper eodem modo revoluta, ex ea prima virtute procedendo et per eamdem; quia omnes secundae virtutes a prima per quamdam similitudinem derivantur et in eamdem redeunt, causa eadem: quia non solum per causas, sed etiam per effectus, similitudo primae virtutis invenitur et sic amor semper manet in illa virtute et ulterius semper revolvitur ad eamdem sicut ad finem.