IN DIONYSII DE DIVINIS NOMINIBUS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Prooemium

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

 Lectio 19

 Lectio 20

 Lectio 21

 Lectio 22

 Lectio 23

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 12

 Prooemium

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

Lectio 1

Postquam dionysius determinavit de nominibus divinis quae accipiuntur secundum processiones perfectionum absolute rebus convenientium, sicut est bonum, esse, pulchrum, vita, sapientia et virtus, hic determinat de nominibus dei quae sumuntur secundum processiones in quibus importatur habitudo ad alterum: sicut de magno et parvo, quae important excessum et defectum secundum quantitatem; de eodem et altero, quae important convenientiam et differentiam secundum substantiam; et de simili et dissimili, quae important convenientiam et differentiam secundum qualitatem; et de statione et motu, quoniam ratio stationis quidem consistit in hoc quod aliquid similiter se habet nunc et prius; et ulterius de aequalitate, quae importat convenientiam secundum quantitatem et est medium inter magnum et parvum.

Dividitur ergo in tres partes: in prima, ostendit de quo est intentio; in secunda, ostendit quod singula praedictorum de deo dicuntur; ibi: igitur magnus...; in tertia, ostendit secundum quam rationem de deo dicantur; ibi: igitur...p dicit ergo primo quod, quia deo qui est omnium causa attribuitur et magnum et parvum et alia praedicta, oportet considerare circa haec insignia, quibus deus nominatur, quaecumque nobis possunt esse manifesta.

Deinde, cum dicit: igitur magnus... Ostendit quod praemissa de deo dicantur: laudatur enim in sacra Scriptura deus sicut magnus et in magnitudine existens, secundum illud psalm. 144: magnus dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis.

Et quia subtilitas quaedam parvitas est, parvum etiam attribuitur deo in Scriptura, ut dicitur III Reg. 19; quod apparuit in sibilo aurae tenuis, quae quidem tenuitas seu subtilitas manifestat divinam parvitatem.

Quandoque etiam in Scriptura, deus dicitur idem, secundum illud psalm. 101: tu autem idem ipse es.

Attribuitur etiam ei alteritas, inquantum diversae figurae et diversae species rerum ei comparantur in sacris Scripturis, sicut quod aliquando designatur in figura vel specie hominis vel agni vel leonis vel lapidis.

Dicitur autem similis in Scripturis, inquantum facit aliqua similia et est causa ipsius similis, secundum illud Gen. I: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.

Dicitur etiam deus dissimilis omnibus, ubi Scriptura dicit quod nihil est ei simile, secundum illud psalm. 85: quis similis tibi in diis, domine? describitur etiam deus in Scripturis ut stans, secundum illud Amos 7: ecce deus stans super murum laterum.

Describitur et immobilis, secundum illud Malach. 3: ego dominus et non mutor.

Et sedens in saecula, secundum illud esa. 9: super solium David sedebit amodo et usque in sempiternum.

Describitur etiam et motus sicut ad omnia ambulans seu procedens, secundum illud Gen. 3: cum audisset vocem domini dei deambulantis in Paradiso et Sap. 7, dicitur quod omnibus mobilibus mobilior est sapientia. Attingit autem ubique propter suam mobilitatem. Et multa alia, istis aequipollentia, in Scripturis de deo dicuntur.

Deinde cum dicit: igitur...

Ostendit secundum quam rationem praedicta de deo dicantur; et primo, de magno et parvo; secundo, de eodem et altero; ibi: idem autem est...; tertio, de simili et dissimili; ibi: similem autem...; quarto, de statione et sessione et motu; ibi: quid autem...; quinto, de aequalitate; ibi: si autem...p circa primum, primo determinat de magno; secundo, de parvo; ibi: parvum autem...p circa primum, tria facit: primo, attribuit magnum deo secundum rationem causalitatis; secundo, per rationem cuiusdam similitudinis; ibi: et extra...; tertio, secundum dissimilitudinem; ibi: magnitudo haec...p dicit ergo primo quod deus dicitur magnus, secundum quod magnitudinem suam, quae essentialiter ei convenit aeternaliter, tradit omnibus magnis, sicut et dicitur sapiens, inquantum sapientiam tradit omnibus sapientibus. Vel potest aliter legi quod deus magnitudinem suam tradit omnibus quae sunt aeternaliter magna, idest a principio creaturae usque in sempiternum.

Deinde, cum dicit: et extra...

Attribuit ei magnum, secundum quamdam rationem similitudinis: et primo, quantum ad eius substantiam; secundo, quantum ad eius effectus; ibi: et secundum...p manifestum est autem quod magnum creaturis attribuitur, secundum rationem excessus: illa enim magna dicuntur quae inveniuntur alia excedere. Excessus autem in rebus creatis multipliciter attenditur: uno modo, secundum dimensionem longitudinis, latitudinis et profunditatis; et secundum hoc, dicitur aliquid magnum respectu alterius inquantum superexcedit quantitatem eius; et sic deus dicitur magnus simpliciter, inquantum magnitudo eius extra omnem magnitudinem est superfusa et superextenta; et dicitur superfusa ad similitudinem rerum humidarum, ut aeris et aquae; superextenta vero ad similitudinem corporum siccorum et solidorum. Alio modo, attenditur excessus in rebus creatis, secundum locum et sic locus dicitur esse maior, qui est magis continens. Unde et deus dicitur simpliciter magnus, inquantum continet omnem locum. Tertio, excessus invenitur in rebus secundum numerum et sic etiam dicitur deus magnus simpliciter, inquantum superegreditur numerum omnem, quia omnis numerus a divina sapientia procedit res distinguente, in cuius potentia est plures rerum differentias producere. Videtur autem in rebus maximum infinitum esse quod omnia excedit. Sed, ut in rebus creatis invenitur, nihil dicitur infinitum quin sit secundum aliquid finitum, scilicet secundum speciem.

Unde deus, qui est omnibus infinitus, excedit omnem infinitatem.

Deinde, cum dicit: et secundum...

Attribuit deo magnum, secundum rationem excessus qui consideratur ex parte effectuum. Sunt autem tria consideranda in effectibus eius: primo quidem, quod effusio effectus procedit ex plenitudine causae, sicut quod non est plenum calore, non potest calorem effundere. Secundum similitudinem vasis loquimur, quod nisi sit plenum aqua, non potest aquam effundere. Secundo, quia si sit magis plenitudo, fit magna effusio.

Tertio, quod quanto prior est effusio, tanto id quod effunditur, prius recipitur in eo in quod effunditur humor, nisi infusio terrae prius ab ea recipiatur.

Et haec tria in effectibus dei sunt consideranda: primo enim, ex parte dei invenitur superabundans plenitudo bonitatis; secundo, ex hac abundanti plenitudine sequitur quod magis faciat; tertio, ex hoc quod ipse est primordialis causa sequitur quod dona ipsius sunt fontana, idest primordialia: quidquid enim a quacumque causa recipitur, praesupponit id quod a deo recipitur. Ita ergo, secundum superplenum ipsius, quantum ad primum; et magnificum, quantum ad secundum; et fontana ipsius dona, quantum ad tertium; inquantum ipsa dona participantur ab omnibus, secundum effusionem doni quod est infinitum ex parte donantis, dona huiusmodi omnino non minorantur, sed semper habent eamdem superabundantem plenitudinem et numquam minorantur, quantumcumque participentur, immo, quanto magis participantur, intantum magis desuper manant: quia, quanto aliquid plus recipit de divinis donis, tanto plus redditur aptum ad recipiendum; et ex parte influentis quod ex infinitae virtutis influentia minorari non potest.

Deinde, cum dicit: magnitudo haec... Exponit magnitudinem divinam, per distantiam ad alias magnitudines; et dicit quod magnitudo divina est infinita, quia nulli magnitudini creatae convenit; et est etiam sine quantitate, quia non est in genere quantitatis, sed dei magnitudo est esse eius; et est sine numero, idest sine mensura: numerus enim habet primam rationem mensurae, cum per eum etiam quantitates continuae mensurentur; vel quod dicit: sine quantitate, refertur ad quantitatem continuam; quod autem dicit: sine numero, refertur ad quantitatem discretam. Et sic per magnitudinem divinam attenditur excessus causalitatis divinae, secundum quod effundit universaliter et superabundanter, suam infinitam magnitudinem, quae non accipitur a creaturis in eius infinitate, sed secundum suam capacitatem finito modo eam accipiunt.

Deinde, cum dicit: parvum...

Ostendit quomodo parvum dicatur in deo; et circa hoc, tria facit: primo, ponit rationes parvi; secundo, attribuit eas deo; ibi: ita igitur...; tertio, ostendit differentiam huius parvi ad alia parva; ibi: hoc parvum...p circa primum, considerandum est quod subtilitas quaedam parvitas est sive accipiatur subtilitas prout est qualitas quaedam secundum quod corpora subtilia rara dicuntur prout habent parum de quantitate sub eisdem dimensionibus; sive accipiatur subtilitas prout est differentia quaedam circa quantitatem: sicut enim longum et breve se habent ad lineam, latum vero et strictum ad superficiem, ita subtile et grossum ad corporis profunditatem. Unde subtilitas, parvitatem quamdam signat.

Ponit ergo tres proprietates parvi sive subtilis: quarum prima est quod excedit omne pondus et omnem distantiam; et dicit pondus, secundum quod subtile dicitur quod est rarum: tale enim maxime leve invenitur; dicit vero distantiam, secundum quod subtile opponitur grosso, in quo tanta distantia est: magna scilicet profunditas; in subtili vero, parva. Excessus autem iste, quo parvum et subtile excedit omne pondus et omnem distantiam, non attenditur secundum maioritatem quantitatis quae opponitur parvitati, sed sicut unitas excedit numerum, quia mensurat ipsum et non mensuratur ab eo.

Secundam proprietatem parvi ponit quod vadit per omnia sine prohibitione: est enim de ratione subtilis quod sit penetrativum.

Tertiam proprietatem parvi ponit quod parvum est omnium causa; et huius probationem inducit quod nihil invenitur quod non participet formam parvi: parvum enim invenitur in magnis, sed magnum non invenitur in parvis; participatum autem videtur esse causa participantis, unde et principia in omnibus generibus sunt parva quantitate, sed magna virtute.

Deinde, cum dicit: ita igitur... Assignat praedictas rationes parvi deo, praecipue secundam; et dicit quod in deo accipitur parvum, inquantum sine impedimento vadit ad omnia, implendo ea et suis effectibus et sua praesentia, quia ipse in omnibus est et iterum per omnia operatur, sicut per propria instrumenta. Et ad hoc probandum inducit auctoritatem apostoli, ad Hebr. 4 et primo, specialiter ostendit quod deus penetrat omnia quae pertinent ad humanam naturam; in qua primo invenitur compositio animae et corporis, quorum distinctionem et unitionis modum divina sapientia intelligit et operatur; et ideo dicit quod pertingit usque ad divisionem animae et corporis. Secundo, in homine est compositio partium corporis quae etiam est deo nota et ideo subdit: et compagum, quantum ad iuncturam; et medullarum quantum ad ea quae intra membra continentur. Tertio subdit, de his quae pertinent ad animam: inter quae, intentiones cordis sunt maxime occultae et tamen sunt deo notae; et ideo subdit: et intentionum cordis.

Et quia ista sunt occultissima, multo magis pertingit per suam scientiam, ad entia universalia: nulla enim creatura est occulta vel invisibilis in conspectu eius, ut dicitur ad Hebr. 4.

Deinde, cum dicit: hoc parvum... Manifestat divinam parvitatem per differentiam ad alia parva. Et primo, quidem, considerandum est quod parvum est in genere quantitatis, sed parvum quod de deo dicitur, est sine quantitate: sicut enim est sine quantitate magnus, ita est sine quantitate parvus.

Secundo, considerandum est quod omne parvum de facili mensurari potest, sed parvum quod de deo dicitur, est sine numero: non enim aliqua mensura comprehendi potest.

Tertio, considerandum est quod aliqua res parva de facili detinetur sive per hoc quod a cursu suo impeditur sive per hoc quod de facili capitur, sed divinum parvum neutro modo potest teneri: quia eius virtus non potest impediri nec deum aliquis perfecte capere potest.

Quarto, considerandum est quod ex hoc sunt aliqua parva, quod cito terminantur a termino quantitatis vel diffiniuntur diffinitione substantiae, comprehendente substantiam, sed divinum parvum est sine termino et sine diffinitione.

Quinto, considerandum est quod ea quae sunt parva, parum comprehendere possunt, sed ipsa de facili ab aliis comprehenduntur; divinum autem parvum est comprehensivum omnium, sed est incomprehensibile ab omnibus.