IN BOETHII DE TRINITATE

 Prooemium

 Pars 1

 Quaestio 1

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Pars 2

 Prooemium

 Prologus

 Quaestio 3

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Pars 3

 Prooemium

 Prologus

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

Articulus 2

Argumentum 1

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in divinis oporteat ad imaginationes deduci.

Scientia enim divina numquam competentius traditur quam in sacra Scriptura. Sed in sacra Scriptura in divinis deducimur ad imaginationes dum divina nobis sub figuris sensibilibus describuntur. Ergo oportet in divinis ad imaginationes deduci.

Argumentum 2

Praeterea, divina non capiuntur nisi intellectu, unde et in eis intellectualiter versari oportet, ut dictum est. Sed non est intelligere sine phantasmate, ut dicit philosophus in I et III de anima. Ergo in divinis oportet ad imaginationes deduci.

Argumentum 3

Praeterea, divina nobis innotescunt maxime per illustrationem divini radii. Sed, sicut dicit dionysius in 1 c. Caelestis hierarchiae, impossibile est nobis aliter superlucere divinum radium nisi varietate sacrorum velaminum circumvelatum; et vocat sacra velamina sensibilium imagines. Ergo in divinis oportet ad imaginationes deduci.

Argumentum 4

Praeterea, circa sensibilia oportet imaginabiliter versari. Sed divinorum cognitionem ex sensibilibus effectibus accipimus, secundum illud Rom. 1: invisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Ergo in divinis oportet ad imaginationes deduci.

Argumentum 5

Praeterea, in cognoscitivis maxime regulamur per id quod est cognitionis principium, sicut in naturalibus per sensum, a quo nostra cognitio incipit. Sed principium intellectualis cognitionis in nobis est imaginatio, cum phantasmata hoc modo comparentur ad intellectum nostrum sicut colores ad visum, ut dicitur in III de anima.

Ergo in divinis oportet ad imaginationem deduci.

Argumentum 6

Praeterea, cum intellectus non utatur organo corporali, ex laesione organi corporalis non impeditur actio intellectus, nisi quatenus ad imaginationem convertitur. Sed per laesionem organi corporalis, scilicet cerebri, impeditur intellectus in consideratione divinorum. Ergo intellectus divina considerans ad imaginationem deducitur.

Sed Contra 1

Sed contra est quod dionysius dicit 1 c. Mysticae theologiae ad timotheum loquens: tu, inquit, o amice timothee, circa mysticas visiones sensus derelinque. Sed imaginatio non est nisi sensibilium, cum sit motus factus a sensu secundum actum, ut dicitur in II de anima.

Ergo cum divinorum considerationes sint maxime mysticae, in eis non debemus ad imaginationes deduci.

Sed Contra 2

Praeterea, in cuiuslibet scientiae consideratione vitandum est illud quod in ea errorem facit. Sed, sicut dicit Augustinus in I libro de trinitate, primus error circa divina est eorum, qui ea, quae de corporalibus rebus noverunt, ad res divinas transferre conantur. Cum ergo imaginatio non sit nisi corporalium rerum, videtur quod in divinis non debeamus ad imaginationes deduci.

Sed Contra 3

Praeterea, virtus inferior non se extendit in id quod est superioris proprium, ut patet per boethium in V de consolatione. Sed cognoscere divina et spiritualia pertinet ad intellectum et intelligentiam, ut dicitur in libro de spiritu et anima. Cum ergo, ut ibidem dicitur, imaginatio sit infra intelligentiam et intellectum, videtur quod in divinis et spiritualibus non debeamus ad imaginationem deduci.

Corpus 1

Responsio. Dicendum quod in qualibet cognitione duo est considerare, scilicet principium et terminum. Principium quidem ad apprehensionem pertinet, terminus autem ad iudicium; ibi enim cognitio perficitur.

Principium igitur cuiuslibet nostrae cognitionis est in sensu, quia ex apprehensione sensus oritur apprehensio phantasiae, quae est motus a sensu factus, ut dicit philosophus, a qua iterum oritur apprehensio intellectiva in nobis, cum phantasmata sint intellectivae animae ut obiecta, ut patet in III de anima.

Corpus 2

Sed terminus cognitionis non semper est uniformiter: quandoque enim est in sensu, quandoque in imaginatione, quandoque autem in solo intellectu. Quandoque enim proprietates et accidentia rei, quae sensu demonstrantur, sufficienter exprimunt naturam rei, et tunc oportet quod iudicium de rei natura quod facit intellectus conformetur his quae sensus de re demonstrat. Et huiusmodi sunt omnes res naturales, quae sunt determinatae ad materiam sensibilem, et ideo in scientia naturali terminari debet cognitio ad sensum, ut scilicet hoc modo iudicemus de rebus naturalibus, secundum quod sensus eas demonstrat, ut patet in III caeli et mundi; et qui sensum neglegit in naturalibus, incidit in errorem. Et haec sunt naturalia quae sunt concreta cum materia sensibili et motu et secundum esse et secundum considerationem.

Corpus 3

Quaedam vero sunt, quorum iudicium non dependet ex his quae sensu percipiuntur, quia quamvis secundum esse sint in materia sensibili, tamen secundum rationem diffinitivam sunt a materia sensibili abstracta.

Iudicium autem de unaquaque re potissime fit secundum eius diffinitivam rationem. Sed quia secundum rationem diffinitivam non abstrahunt a qualibet materia, sed solum a sensibili et remotis sensibilibus condicionibu remanet aliquid imaginabile, ideo in talibus oportet quod iudicium sumatur secundum id quod imaginatio demonstrat. Huiusmodi autem sunt mathematica. Et ideo in mathematicis oportet cognitionem secundum iudicium terminari ad imaginationem, non ad sensum, quia iudicium mathematicum superat apprehensionem sensus. Unde non est idem iudicium quandoque de linea mathematica quod est de linea sensibili, sicut in hoc quod recta linea tangit sphaeram solum secundum punctum, quod convenit rectae lineae separatae, non autem rectae lineae in materia, ut dicitur in I de anima.

Corpus 4

Quaedam vero sunt quae excedunt et id quod cadit sub sensu et id quod cadit sub imaginatione, sicut illa quae omnino a materia non dependent neque secundum esse neque secundum considerationem, et ideo talium cognitio secundum iudicium neque debet terminari ad imaginationem neque ad sensum. Sed tamen ex his, quae sensu vel imaginatione apprehenduntur, in horum cognitionem devenimus vel per viam causalitatis, sicut ex effectu causa perpenditur, quae non est effectui commensurata, sed excellens, vel per excessum vel per remotionem, quando omnia, quae sensus vel imaginatio apprehendit, a rebus huiusmodi separamus; quos modos cognoscendi divina ex sensibilibus ponit dionysius in libro de divinis nominibus. Uti ergo possumus in divinis et sensu et imaginatione sicut principiis nostrae considerationis, sed non sicut terminis, ut scilicet iudicemus talia esse divina, qualia sunt quae sensus vel imaginatio apprehendit. Deduci autem ad aliquid est ad illud terminari.

Et ideo in divinis neque ad imaginationem neque ad sensum debemus deduci, in mathematicis autem ad imaginationem et non ad sensum, in naturalibus autem etiam ad sensum. Et propter hoc peccant qui uniformiter in his tribus speculativae partibus procedere nituntur.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum quod sacra Scriptura non proponit nobis divina sub figuris sensibilibus, ut ibi intellectus noster remaneat, sed ab his ad immaterialia ascendat. Unde etiam per vilium rerum figuras divina tradit, ut minor praebeatur occasio in talibus remanendi, ut dicit dionysius in 2 c. Caelestis hierarchiae.

Ad 2

Ad secundum dicendum quod intellectus nostri operatio non est in praesenti statu sine phantasmate quantum ad principium cognitionis; non tamen oportet quod nostra cognitio semper ad phantasmata terminetur, ut scilicet illud, quod intelligimus, iudicemus esse tale quale est illud quod phantasia apprehendit.

Ad 3

Ad tertium dicendum quod auctoritas illa dionysii loquitur quantum ad principium cognitionis et non quantum ad terminum, secundum quod ex effectibus sensibilibus venimus in cognitionem divinorum tribus modis praedictis; non autem ita quod oporteat iudicium formari de divinis secundum modum, quo se habent isti sensibiles effectus.

Ad 4

Ad quartum dicendum quod ratio illa procedit, quando principium cognitionis est sufficienter ducens in id, cuius cognitio quaeritur, et sic est principium sensus in naturalibus, non autem in divinis, ut dictum est.

Ad 5

Ad quintum dicendum quod phantasma est principium nostrae cognitionis, ut ex quo incipit intellectus operatio non sicut transiens, sed sicut permanens ut quoddam fundamentum intellectualis operationis; sicut principia demonstrationis oportet manere in omni processu scientiae, cum phantasmata comparentur ad intellectum ut obiecta, in quibus inspicit omne quod inspicit vel secundum perfectam repraesentationem vel per negationem. Et ideo quando phantasmatum cognitio impeditur, oportet totaliter impediri cognitionem intellectus etiam in divinis.

Patet enim quod non possumus intelligere deum esse causam corporum sive supra omnia corpora sive absque corporeitate, nisi imaginemur corpora, non tamen iudicium divinorum secundum imaginationem formatur. Et ideo quamvis imaginatio in qualibet divinorum consideratione sit necessaria secundum statum viae, numquam tamen ad eam deduci oportet in divinis.