IN BOETHII DE TRINITATE

 Prooemium

 Pars 1

 Quaestio 1

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Pars 2

 Prooemium

 Prologus

 Quaestio 3

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Pars 3

 Prooemium

 Prologus

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

Articulus 4

Argumentum 1

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non sit catholicae fidei confessio quod pater et filius et spiritus sanctus sint unus deus, quia, ut ipse dicit, ad inaequalitatem horum trium sequitur pluralitas deorum. Sed sacra Scriptura, quae est caput catholicae religionis, ut dicit Augustinus in libro de vera religione, ponit inaequalitatem patris et filii, ut videtur per hoc quod dicitur ioh. 14: pater maior me est, ex persona filii. Ergo non est haec sententia catholicae fidei quam dicit.

Argumentum 2

Praeterea, 1 Cor. 15: cum subiecta illi fuerint omnia, scilicet filio, tunc et ipse subiectus erit ei, scilicet patri, qui sibi subiecit omnia; et sic idem quod prius.

Argumentum 3

Praeterea, orare non est nisi inferioris ad superiorem. Sed filius orat pro nobis, Rom. 8: christus iesus qui etiam interpellat pro nobis. Similiter et spiritus sanctus, eodem: spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Ergo filius et spiritus sanctus sunt patre inferiores secundum confessionem catholicae fidei; et sic idem quod prius.

Argumentum 4

Praeterea, ioh. 17 dicit filius loquens ad patrem: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum deum et quem misisti iesum christum. Ergo solus pater est verus deus, non ergo filius et spiritus.

Et sic videntur esse creaturae, et sic idem quod prius.

Argumentum 5

Praeterea, apostolus de filio loquens 1 Tim. Ultimo dicit: quem scilicet christum suis temporibus ostendit beatus et solus potens rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem. Ergo haec omnia soli patri conveniunt.

Argumentum 6

Praeterea, Marc. 13 dicitur: de die autem illa et hora nemo scit neque Angeli in caelo neque filius nisi pater. Ergo maior est scientia patris quam filii. Ergo et maior essentia. Et sic idem quod prius.

Argumentum 7

Praeterea, Matth. 20 dicitur: sedere ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a patre meo.

Ergo filius non est aequalis potestatis cum patre.

Argumentum 8

Praeterea, Col. 1 dicitur de filio quod est primogenitus omnis creaturae. Sed comparatio non est nisi eorum quae sunt unius generis. Ergo filius est creatura.

Argumentum 9

Praeterea, Eccli. 24 dicitur ex persona divinae sapientiae: ab initio et ante saecula creata sum, et sic idem quod prius.

Argumentum 10

Praeterea, ille qui clarificatur minor est eo qui clarificat. Sed filius clarificatur a patre, ut patet ioh. 12. Ergo filius est minor patre.

Argumentum 11

Praeterea, mittens est maior eo qui mittitur. Sed pater mittit filium, ut patet Gal. 4: misit deus filium suum factum ex muliere etc.. Mittit etiam spiritum sanctum, ioh. 14: Paraclitus spiritus sanctus, quem mittet pater etc.. Ergo pater est maior filio et spiritu sancto. Et sic ista sententia quam dicit non videtur esse fidei catholicae.

Sed Contra 1

Sed contra est quod dicitur ioh. 1: in principio erat verbum, et deus erat verbum, omnia per ipsum facta sunt. Ex quo habetur quod filius sit aeternus, alias non esset in principio; et quod sit patri aequalis, alias deus non esset; et quod non sit creatura, alias non omnia per ipsum facta essent.

Sed Contra 2

Praeterea, filius, cum sit veritas, de se mentitus non est. Sed filius dicebat se patri aequalem. Unde dicitur ioh. 5: patrem suum dicebat deum, aequalem se deo faciens. Ergo ipse est aequalis patri.

Sed Contra 3

Praeterea, Phil. 2: non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo. Esset autem rapina, si arbitraretur et non esset. Ergo est aequalis deo.

Sed Contra 4

Praeterea, ioh. 10 dicitur: ego et pater unum sumus, praeterea ioh. 14: ego in patre et pater in me est. Ergo unus alio minor non est.

Sed Contra 5

Praeterea, Rom. 9: ex quibus christus, qui est super omnia deus benedictus in saecula. Ergo nullus est eo superior, et sic non est minor patre.

Sed Contra 6

Praeterea, 1 ioh. Ultimo: dedit nobis sensum ut cognoscamus verum deum et simus in vero filio eius. Hic est verus deus et vita aeterna. Ergo non est minor patre.

Sed Contra 7

Item ostenditur quod spiritus sanctus sit aequalis patri et verus deus per hoc quod dicitur Phil. 3 secundum Graecam litteram: nos sumus circumcisio, qui spiritui dei servimus, et intelligitur de latriae servitute, ut in Graeco patet. Sed talis servitus nulli creaturae debetur, Deut. 6 et Matth. 4: dominum deum tuum adorabis, et illi soli servies. Ergo spiritus sanctus non est creatura.

Sed Contra 8

Praeterea, membra christi non possunt esse templum alicuius qui sit minor quam christus. Sed corpora nostra, quae sunt membra christi secundum apostolum, sunt templum spiritus sancti, ut dicitur 1 Cor. 6. Ergo spiritus sanctus non est minor christo, et sic nec patre. Et ita verum est id quod auctor dicit esse catholicae fidei sententiam.

Corpus 1

Responsio. Dicendum quod Arianorum positio inaequalitatem in personis divinis constituens non est catholicae fidei professio, sed magis gentilis impietas, quod sic patet. Apud gentiles enim omnes substantiae immortales dii dicebantur. Inter has autem ponebant Platonici tres primas et principales, ut patet per Augustinum in X de civitate dei et per Macrobium super somnium scipionis, scilicet deum omnium creatorem, quem dicebant deum patrem propter hoc, quod ab ipso omnia derivarentur, et quandam inferiorem substantiam, quam paternam mentem sive paternum intellectum dicebant, plenam omnium rerum ideis, et hanc factam a deo patre dicebant, et post hoc ponebant animam mundi quasi spiritum vitae totius mundi. Et has tres substantias tres principales deos nominabant et tria principia, per quae animae purgantur.

Corpus 2

Origenes autem Platonicis documentis insistens arbitratus est hoc modo in fide nostra ponendum esse tres, qui testimonium dant in caelo, 1 ioh. Ultimo, sicut Platonici tres principales substantias posuerunt, unde posuit esse filium creaturam et minorem patre in libro, quem peri archon, id est de principiis, nominavit, ut patet per Hieronymum in quadam epistula de erroribus Origenis. Et cum ipse Alexandriae docuerit, ex eius scriptis suum errorem Arius hausit. Et propter hoc dicit epiphanius quod Origenes fuit fons et pater Arii. Tantum ergo christianae et catholicae fidei positio Arii de trinitate est contraria, quantum error gentilium, qui creaturas deos dicentes eis latriae servitutem exhibebant. Quod arguit apostolus Rom. 1 dicens quod coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori etc..

Ad 1

Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit Augustinus in II de trinitate, de patre et filio tripliciter dicitur aliquid in scripturi quaedam namque unitatem substantiae et aequalitatem ipsorum ostendunt, ut: ego et pater unum sumus. Quaedam vero filium minorem ostendunt propter formam servi, secundum quam factus est etiam se ipso minor, secundum illud Phil. 2: semet ipsum exinanivit formam servi accipiens. Quaedam ita dicuntur, ut neque minor neque aequalis ostendatur, sed tantum quod filius sit de patre, sicut dicitur ioh. 5: sicut habet pater vitam in semet ipso, sic dedit et filio vitam habere.

Primae ergo auctoritates sunt catholicis in adminiculum ad veritatis defensionem. Sed ea, quae secundo et tertio modo dicuntur in Scriptura, assumpserunt haeretici ad sui erroris confirmationem, sed vane.

Non enim ea quae de christo dicuntur secundum humanam naturam sunt referenda ad eius divinitatem; alias sequeretur quod secundum divinitatem esset mortuus, cum hoc de ipso secundum humanitatem dicatur. Similiter nec ostenditur patre minor filius, quamvis filius sit ex patre, quia filius a patre omnia, quae pater habet, accepit, ut habetur ioh. 16 et Matth. 11. Unde per hoc ordo originis, non inaequalitas deitatis astrui potest. Quod ergo dicitur: pater maior me est, dictum est de filio secundum humanam naturam secundum Augustinum, vel secundum Hilarium secundum divinam ita quod maioritas non importet inaequalitatem, quia filius non est minor patre, cui datum est nomen super omne nomen, sed importat auctoritatem principii, secundum quod hoc nomen, quo filius est aequalis patri, habet filius a patre.

Ad 2

Ad secundum dicendum quod filio subiecit omnia non solum pater, sed etiam ipse sibi, secundum illud Phil. 3: secundum virtutem, qua potens est sibi subicere omnia, et hoc secundum deitatem, qua aequalis est patri. Et ideo in hoc quod dicitur quod christus subiectus erit ei, qui subiecit sibi omnia, non fit comparatio filii secundum divinitate ad patrem, sed magis secundum humanitatem ad divinitatem patris, quae toti trinitati est communis. Regnum ergo christi sunt fideles ipsi; quod regnum tradet deo et patri, non tamen sibi adimens, cum fideles ad visionem patris adducet, qua visione etiam ipsius deitas videbitur.

Et tunc apparebit maxime esse secundum humanam naturam divinae subiectus, quando divina natura perfecte cognoscetur, non tali subiectione, ut quidam haeretici dixerunt, quod ipsa humana natura a christo assumpta transeat in divinam, sed secundum quod est minor patris divinitate.

Ad 3

Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit in I de trinitate, ex hoc filius rogat, quo minor est patre; quo vero aequalis est, exaudit cum patre; id est secundum humanam naturam orat, secundum divinam exaudit. Sed spiritus sanctus interpellare dicitur, in quantum nos interpellantes facit et nostris orationibus efficaciam praestat.

Ad 4

Ad quartum dicendum quod secundum Augustinum in VI de trinitate solus unus verus deus non est tantum de patre intelligendum, sed simul de patre et filio et spiritu sancto, qui dicuntur solus unus verus deus, quia nihil praeter trinitatem illam est verus deus. Unde sic intelligend ut cognoscant te patrem et quem misisti iesum christum esse unum solum verum deum. De spiritu autem sancto tacet, quia, cum sit nexus amborum, ex utroque intelligitur.

Ad 5

Ad quintum dicendum quod, sicut patet per Augustinum in I de trinitate, verbum illud non est intelligendum solum de persona patris, sed de tota trinitate. Tota enim est beatus et solus potens etc.; tota etiam trinitas filium ostendit. Si tamen dixisset: quem ostendit pater beatus et solus potens, non propter hoc filius separaretur, sicut nec pater separatur, cum dicitur Eccli. 24 ex persona filii qui est dei sapientia: gyrum caeli circuivi sola. Et hoc ideo, quia in his, quae ad essentiam pertinent, pater et filius sunt omnino unum. Et ideo quod de uno dicitur, ab alio per dictionem exclusivam non removetur, sed solum a creaturis, quae habent diversam essentiam.

Ad 6

Ad sextum dicendum quod filius non solum secundum divinam naturam scit diem illam et horam, sed etiam secundum humanam, quia eius anima scit omnia. Dicitur autem illam nescire, ut Augustinus dicit in I de trinitate, quia non facit nos eam scire. Unde de hoc quaerentibu dixit: non est vestrum nosse tempora etc., Act. 1, per quem modum et apostolus dixit 1 Cor. 1: neque iudicavi me scire aliquid inter vos etc., quia scilicet alia eis dicere noluerat, quia capaces non erant. Vel hoc intelligendum est de filio non quantum ad personam ipsius capitis, sed quantum ad corpus eius, quod est ecclesia, quae hoc nescit, ut Hieronymus dicit. In hoc vero, quod dicitur solus pater scire, ostenditur etiam filius scire secundum regulam praedictam.

Ad 7

Ad septimum dicendum quod, sicut dicit Augustinus in I de trinitate, sic exponendum est verbum illud: non est meum dare vobis, id est non est humanae potestatis hoc dare, ut per illud intelligatur hoc dare, per quod est deus et aequalis patri.

Ad 8

Ad octavum dicendum quod, sicut Augustinus dicit in I de trinitate, hunc apostolicum locum haeretici non intelligentes in contumeliam filii dei saepe proponunt astruentes quod creatura sit minus considerantes verborum vim. Primogenitus quippe dictus est, non primus creatus, ut et genitus pro natura divina, quam habet, et primus propter perpetuitatem credatur. Quamvis autem filius non sit de genere creaturarum, tamen secundum basilium habet aliquid cum creaturis commune, scilicet accipere a patre, sed habet prae creaturis quod per naturam habet quae a patre accipit. Et propter hoc potest ordo inter genituram filii et creaturarum productionem notari.

Ad 9

Ad nonum dicendum quod illud verbum et alia similia, quae de sapientia dei leguntur, vel sunt referenda ad sapientiam creatam, sicut sunt Angeli, vel ad ipsum christum secundum humanam naturam.

Et sic dicitur ab initio vel initio creatus, quasi ab aeterno praedestinatus creaturam assumere.

Ad 10

Ad decimum dicendum quod, sicut dicit Augustinus in II de trinitate, ex hoc, quod pater clarificat filium, non ostenditur filius minor patre, alias esset etiam spiritu sancto minor, quia dicit filius de spiritu sancto, ioh. 16: ille me clarificabit. Illa enim clarificatio non ostendit aliquid in persona filii dei fieri, sed vel in notitia hominum, secundum quod clarificare est ipsius notitiam claram facere, vel in corpore assumpto, prout refertur ad claritatem resurrectionis.

Ad 11

Ad undecimum dicendum quod filius et spiritus sanctus dicuntur missi a patre, non quod essent ubi prius non fuerant, sed ut essent aliquo modo quo prius non fuerant, quod est secundum aliquem effectum in creatura.

Unde per hoc, quod filius et spiritus sanctus dicuntur a patre missi, non ostenditur trinitatis inaequalitas, sed ordo originis, quo una persona est ab alia - unde pater non mittitur, qui non est ab alio - et efficientia respectu illius effectus, secundum quem persona divina mittitur.