IN BOETHII DE TRINITATE

 Prooemium

 Pars 1

 Quaestio 1

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Pars 2

 Prooemium

 Prologus

 Quaestio 3

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Pars 3

 Prooemium

 Prologus

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

Articulus 2

Argumentum 1

Ad secundum sic proceditur, videtur quod fides a religione distinguenda non sit, quia, ut Augustinus dicit in enchiridion, fide, spe et caritate colendus est deus. Sed cultus dei est actus religionis, ut patet per diffinitionem tullii qui dicit quod religio est quae cuidam superiori naturae, quam divinam vocant, cultum caerimoniamque affert. Ergo fides ad religionem pertinet.

Argumentum 2

Praeterea, Augustinus dicit in libro de vera religione quod vera religio est qua unus deus colitur et purgatissima pietate cognoscitur.

Sed cognoscere deum est fidei. Ergo fides sub religione continetur.

Argumentum 3

Praeterea, offerre deo sacrificium est actus religionis. Sed hoc pertinet ad fidem, quia, ut dicit Augustinus in V de civitate dei, verum sacrificium est omne opus quod agitur, ut sancta societate inhaereamus deo. Prima autem inhaesio hominis ad deum est per fidem. Ergo fides ad religionem praecipue pertinet.

Argumentum 4

Praeterea, ut dicitur ioh. 4, spiritus est deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet. Magis ergo proprie adoratur deus, cum ei prosternitur intellectus, quam cum ei prosternitur corpus. Sed per fidem ei prosternitur intellectus, dum se intellectus totalite subicit ad assentiendum his quae a deo dicuntur. Ergo fides ad religionem maxime pertinet.

Argumentum 5

Praeterea, omnis virtus, quae habet deum pro obiecto, est virtus theologica. Sed religio habet deum pro obiecto; non enim nisi deo cultum debitum affert. Ergo est virtus theologica. Sed magis videtur pertinere ad fidem quam ad aliquam aliarum, cum non dicantur esse extra religionem christianam nisi qui sunt extra fidem. Ergo religio videtur idem esse quod fides.

Sed Contra 1

Sed contra est quod tullius in II veteris rhetoricae ponit religionem partem iustitiae, quae est virtus cardinalis. Ergo cum fides sit virtus theologica, religio erit alterius generis quam fides.

Sed Contra 2

Praeterea, religio consistit etiam in actu qui est ad proximum, ut patet Iac. 2: religio munda et immaculata etc.. Sed fides non habet actum nisi qui est ad deum. Ergo religio est omnino a fide distincta.

Sed Contra 3

Praeterea, religiosi dicuntur communiter, qui quibusdam specialibus votis astringuntur. Non solum autem ipsi dicuntur fideles. Ergo non est idem fidelis et religiosus. Ergo nec idem fides et religio.

Corpus 1

Responsio. Dicendum quod, sicut patet per Augustinum X de civitate dei, theosebia quae cultus dei dicitur, religio, pietas et latria ad idem pertinere intelliguntur, scilicet ad deum colendum. Cultus autem cuilibet rei impensus nihil aliud esse videtur quam debita operatio circa illud adhibita. Et ex hoc dicuntur aliqui diversimode colere agros, parentes, patriam et alia huiusmodi, quia diversis diversae operationes coaptantur. Deus autem non hoc modo colitur, quod ei nostra operatio aliquid prosit aut subveniat, sicut est in praedictis, sed solum in quantum nos ei subdimus et subditos demonstramus. Hic ergo cultus divinus absolute nomine theosebiae designatur. Sed religio importat quandam ligationem, secundum quod homo quodammodo se astringit ad cultum istum; unde, ut dicit Augustinus in libro de vera religione, religio a religando dicta creditur, vel etiam a reeligendo, ut dicit in X de civitate dei. Ex propria enim electione aliquis ligatur ad aliquid faciendum.

Oportet autem nos eum reeligere quem amiseramus neglegentes, ut ibidem dicit. Et inde est quod illi, qui vitam suam totam et se ipsos ad divinum obsequium votis quibusdam obligant, religiosi dicuntur.

Corpus 2

Sed pietas animum colentis respicit, qui non ficte nec mercennario affectu obsequitur. Et quia his, quae supra nos sunt, quasi quaedam divina veneratio debetur, beneficia etiam quae miseris exhibentur sunt quasi quaedam dei sacrificia, secundum illud Hebr. Ultimo: communionis et beneficentiae nolite oblivisci, talibus enim hostiis promeretur deus, hinc est quod nomen pietatis et religionis ad opera misericordiae transfertur et maxime ad beneficia quae in parentes et patriam exhibentur.

Sed latria importat debitum colendi sive rationem cultus, ex hoc scilicet quod eius sumus servi quem colimus, non hoc modo, quo homo servus hominis dicitur propter quodcumque accidentale debitum, sed quia totum, quod sumus, ei debemus tamquam creatori. Unde et latria servitus dicitur non quaelibet, sed illa tantum, qua homo dei servus est.

Corpus 3

Sic ergo religio consistit in operatione, qua homo deum colit se ei subdendo. Quae quidem operatio debet esse conveniens et ei, qui colitur, et colenti. Ipse autem qui colitur, cum sit spiritus, non potest corpore, sed sola mente contingi. Et sic cultus ipsius principaliter in mentis actibus consistit, quibus mens ordinatur in deum. Et hi sunt praecipue actus theologicarum virtutum, et secundum hoc dicit Augustinus quod deus colitur fide, spe et caritate; et his adiunguntur actus donorum tendentium in deum, ut sapientiae et timoris. Sed quia nos, qui deum colimus, corporei sumus et per corporeos sensus cognitionem accipimus, inde est quod ex parte nostra requiruntur ad cultum praedictum etiam aliquae corporales actiones, tum ut ex toto quod sumus deo serviamus, tum ut per huiusmodi corporalia nos ipsos et alios excitemus ad actus mentis ordinatos in deum. Unde dicit Augustinus in libro de cura pro mortuis agenda: orantes de membris sui corporis faciunt quod supplicantibus congruit, cum genua figunt, cum extendunt manus vel prosternuntur solo et si quid aliud visibiliter faciunt, quamvis eorum invisibilis voluntas et cordis intentio deo nota sit nec ille indigeat his indiciis, ut animus pandatur humanus; sed hinc magis se ipsum excitat homo ad orandum gemendumque humilius atque ferventius.

Corpus 4

Sic ergo omnes actus, quibus homo se deo subdit, sive sint mentis sive corporis, ad religionem pertinent. Sed quia ea, quae proximis propter deum impenduntur, ipsi deo impenduntur, constat quod pertinent ad eandem subiectionem, in qua cultus religionis consistit. Et sic diligenter consideranti apparet omnem actum huiusmodi ad religionem pertinere. Unde Augustinus dicit quod verum sacrificium est omne opus quod agitur, ut sancta societate inhaereamus deo. Tamen quodam ordine. Primo namque et principaliter ad cultum praedictum pertinent actus mentis ordinati in deum. Secundo actus corporis qui ad hos excitandos et designandos fiunt, ut prostrationes, sacrificia et huiusmodi.

Tertio ad eundem cultum pertinent omnes alii actus in proximum ordinati propter deum.

Corpus 5

Et tamen sicut magnanimitas est specialis virtus, quamvis omnium virtutum actibus utatur secundum specialem rationem obiecti, utpote coniectans magnum in actibus omnium virtutum, ita et religio est specialis virtus, in actibus omnium virtutum specialem rationem obiecti considerans, scilicet deo debitum; sic enim est iustitiae pars. Illi tamen actus specialiter religioni assignantur, qui nullius alterius virtutis sunt, sicut prostrationes et huiusmodi, in quibus secundario dei cultus consistit. Ex quo patet quod actus fidei pertinet quidem materialiter ad religionem, sicut et actus aliarum virtutum, et magis, in quantum actus fidei est primus motus mentis in deum. Sed formaliter a religione distinguitur utpote aliam rationem obiecti considerans. Convenit etiam fides cum religione praeter hoc, in quantum fides est religionis causa et principium. Non enim aliquis eligeret cultum deo exhibere, nisi fide teneret deum esse creatorem, gubernatorem et remuneratorem humanorum actuum. Ipsa tamen religio non est virtus theologica. Habet enim pro materia quasi ipsos actus vel fidei vel alterius virtutis, quos deo tamquam debitos offert. Sed deum habet pro fine. Colere enim deum est huiusmodi actus ut debitos deo offerre.

Et per hoc patet responsio ad omnia obiecta.