IN BOETHII DE TRINITATE

 Prooemium

 Pars 1

 Quaestio 1

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Pars 2

 Prooemium

 Prologus

 Quaestio 3

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Pars 3

 Prooemium

 Prologus

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

Articulus 4

Argumentum 1

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod divina in scientia fidei non sunt obscuritate verborum velanda, quia, ut dicitur Prov. 14, doctrina prudentium facilis. Ergo sine obscuritate verborum proponi debet.

Argumentum 2

Praeterea, Eccli. 4: ne abscondas sapientiam in decore eius; et Prov. 11: qui abscondit frumenta, Glossa: praedicationis, maledicetur in populis. Ergo verba sacrae doctrinae non sunt velanda.

Argumentum 3

Praeterea, Matth. 10: quod dico vobis in tenebris, Glossa: in mysterio, dicite in lumine, Glossa: aperte. Ergo obscura fidei sunt magis reseranda quam occultanda difficultate verborum.

Argumentum 4

Praeterea, doctores fidei sunt sapientibus et insipientibus debitores, ut patet Rom. 1. Ergo taliter debent loqui, ut a magnis et a parvis intelligantur, id est sine obscuritate verborum.

Argumentum 5

Praeterea, Sap. 7 dicitur: quam sine fictione didici et sine invidia communico. Sed ille qui eam occultat, non eam communicat.

Ergo videtur invidiae reus.

Argumentum 6

Praeterea, Augustinus dicit IV de doctrina christiana: expositores sacrae Scripturae non ita loqui debent, tamquam se ipsos exponendos proponant, sed in omnibus sermonibus suis primitus ac maxime ut intelligantur elaborent ea perspicuitate dicendi, ut multum tardus sit qui non intelligit.

Sed Contra 1

Sed contra est quod dicitur Matth. 7: nolite sanctum dare canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ubi dicit Glossa: res absconsa avidius quaeritur, celata venerabilius conspicitur, diu quaesita carius tenetur. Cum ergo sacra documenta expediat summa veneratione intueri, videtur quod non debeant publicari, sed obscure tradi.

Sed Contra 2

Praeterea, dionysius dicit 1 c. Ecclesiasticae hierarchiae: omnem sanctam laudem non tradas alteri praeter aeque ordinatos tibi deiformes, id est divinas laudes, quibus omnia sacra documenta complectitur, non tradas nisi tibi similibus. Sed si verbis conspicuis scriberentur, omnibus paterent. Ergo secreta fidei sunt verborum obscuritate velanda.

Sed Contra 3

Praeterea, ad hoc est quod dicitur Luc. 8: vobis, id est perfectis, datum est nosse mysterium regni dei, id est intelligentiam Scripturarum, ut patet per Glossam, ceteris autem in parabolis. Ergo oportet aliqua verborum obscuritate a multitudine occultari.

Corpus 1

Responsio. Dicendum quod verba docentis ita debent esse moderata ut proficiant, non noceant audienti. Quaedam autem sunt quae audita nemini nocent, sicut ea quae omnes scire tenentur; et talia non sunt occultanda, sed manifeste omnibus proponenda. Quaedam vero sunt quae proposita manifeste auditoribus nocent; quod quidem contingit dupliciter. Uno modo, si arcana fidei infidelibus fidem abhorrentibus denudentur. Eis enim venirent in derisum; et propter hoc dominus dicit Matth. 7: nolite sanctum dare canibus; et dionysius dicit c. 2 caelestis hierarchiae: quae sancta sunt circumtegens ex immunda multitudine tamquam uniformia custodi. Secundo, quando aliqua subtilia rudibus proponuntur, ex quibus perfecte non comprehensis materiam sumunt errandi; unde apostolus dicit 1 Cor. 3: ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed tamquam parvulis in christo lac potum vobis dedi, non escam. Unde exodi 22 super illud: si quis aperuerit cisternam etc., dicit Glossa Gregorii: qui in sacro eloquio iam alta intelligit, sublimes sensus coram non capientibus per silentium tegat, ne per scandalum interius aut fidelem parvulum aut infidelem, qui credere potuisset, interimat. Haec ergo ab his, quibus nocent, occultanda sunt.

Corpus 2

Sed in collocutione potest fieri distinctio, ut eadem seorsum sapientibus manifestentur et in publico taceantur. Unde dicit Augustinus in IV L. De doctrina christiana: sunt quaedam quae VI sua non intelliguntur aut vix intelliguntur, quantolibet et quantumlibet quamvis plenissime dicentis versentur eloquio, quae in populi audientiam vel raro, si aliquid urget, vel numquam omnino mittenda sunt. Sed in scribendo non potest talis distinctio adhiberi, quia liber conscriptus ad manus quorumlibet venire potest, et ideo sunt occultanda verborum obscuritatibus, ut per hoc prosint sapientibus qui ea intelligunt et occultentur a simplicibus qui ea capere non possunt. Et in hoc nullus gravatur, quia qui intelligunt, lectione detinentur, qui vero non intelligunt, non coguntur ad legendum. Unde Augustinus dicit in eodem libro: in libris qui ita scribuntur, ut ipsi ibi quodammodo lectorem teneant, cum intelliguntur, sibi quodammodo lectorem teneant, cum intelliguntur, cum autem non intelliguntur, molesti non sunt volentibus legere, non est hoc officium disserendi, ut vera, quamvis ad intelligendum difficillima, ad aliorum intelligentiam perducamus.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa non est ad propositum.

Non enim est sensus auctoritatis quod doctrina prudentium sit facilis active, id est quod faciliter doceant, sed passive, quia faciliter docentur, ut patet per Glossam.

Ad 2

Ad secundum dicendum quod auctoritates illae loquuntur de illo qui abscondit ea quae manifestanda sunt, unde Eccli. 4 praemittitur: non retineas verbum in tempore salutis. Per hoc autem non removetur, quin ea, quae sunt occultanda, debeant obscuritate verborum celari.

Ad 3

Ad tertium dicendum quod doctrina christi est publice et plane praedicanda, ita quod unicuique sit planum illud quod expedit ei scire, non autem ut publicentur ea quae scire non expedit.

Ad 4

Ad quartum dicendum quod doctores sacrae Scripturae non sunt ita sapientibus et insipientibus debitores, ut eadem utrisque proponant, sed ita quod utrisque proponant ea quae eis competunt.

Ad 5

Ad quintum dicendum quod non est ex invidia quod subtilia multitudini occultantur, sed magis ex debita discretione, ut dictum est.

Ad 6

Ad sextum dicendum quod Augustinus loquitur de expositoribus qui ad populum loquuntur, non de his qui scripto aliquid tradunt, ut ex consequentibus patet.