IN BOETHII DE TRINITATE

 Prooemium

 Pars 1

 Quaestio 1

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Pars 2

 Prooemium

 Prologus

 Quaestio 3

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Pars 3

 Prooemium

 Prologus

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

Articulus 4

Argumentum 1

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod loci varietas nihil faciat ad diversitatem secundum numerum.

Causa enim diversitatis secundum numerum est in ipsis quae numero differunt. Sed locus est extra locata. Ergo ex diversitate locorum non potest esse causa diversitatis secundum numerum.

Argumentum 2

Praeterea, res non est completa in esse nisi secundum quod est ab aliis distincta. Sed locus advenit post esse completum, unde etiam motus ad locum est motus perfecti secundum substantiam, ut dicitur in VIII physicorum. Ergo non potest ex loco sumi aliqua causa distinctionis in corporibus locatis.

Argumentum 3

Praeterea, distinctio secundum numerum est invariabilis circa ipsa distincta. Sed a causa variabili non procedit effectus invariabilis.

Ergo cum locus varietur circa locatum, non potest esse quod diversitas secundum locum sit causa diversitatis secundum numerum.

Argumentum 4

Praeterea, remota causa removetur effectus. Sed aliquando a duobus corporibus removetur per miraculum distinctio secundum locum, ut prius dictum est, et tamen non removetur distinctio secundum numerum. Ergo distinctio secundum locum non est causa diversitatis secundum numerum.

Argumentum 5

Praeterea, diversitas secundum numerum non solum invenitur in corporibus, sed etiam in substantiis incorporeis. Sed in eis diversitas locorum non potest esse causa diversitatis secundum numerum, cum incorporalia in loco non sint, ut dicit ipsemet in libro de hebdomadibus. Ergo diversitas secundum locum non potest poni causa diversitatis secundum numerum universaliter, ut ipse videtur dicere.

Sed Contra 1

Sed contra est quod ea, quae differunt secundum numerum, differunt accidentibus. Sed nullius accidentis diversitas ita inseparabiliter se habet ad diversitatem in numero, sicut diversitas loci. Ergo diversitas in loco maxime videtur facere ad diversitatem in numero.

Sed Contra 2

Praeterea, diversitas locorum secundum speciem concomitatur diversitatem corporum secundum speciem, sicut patet in gravibus et levibus. Ergo et diversitas locorum secundum numerum indivisibiliter concomitatur diversitatem corporum secundum numerum, et sic idem quod prius.

Sed Contra 3

Praeterea, sicut tempus est mensura motus, ita locus est mensura corporis. Sed motus dividitur numero secundum tempus, ut dicitur in V physicorum. Ergo et corpus dividitur numero secundum locum.

Corpus

Responsio. Dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, diversitas secundum numerum causatur ex divisione materiae sub dimensionibus exsistentis. Ipsa etiam materia, secundum quod sub dimensionibus exsistit, prohibet duo corpora esse in eodem loco, in quantum oportet duorum corporum distinctas secundum situm esse materias. Et sic patet quod ex eodem causatur diversitas secundum numerum, ex quo causatur necessitas diversitatis locorum in diversis corporibus. Et ideo ipsa diversitas locorum in se considerata est signum diversitatis secundum numerum, sicut et de aliis accidentibus praeter dimensiones primas interminatas supra dictum est. Sed si diversitas loci consideretur secundum suam causam, sic planum est quod diversitas loci est causa diversitatis secundum numerum. Et ideo boethius quod varietas accidentium facit diversitatem secundum numerum omnibus aliis remotis in locorum diversitate hic inevitabiliter verificari constituit, quia scilicet nullum aliud accidentium, quae exterius apparent completa, est ita propinquum ad causam diversitatis secundum numerum sicut diversitas locorum.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum et secundum et tertium quod rationes illae concludunt quod diversitas loci non est causa diversitatis individuorum secundum se. Sed per hoc non removetur, quin causa diversitatis locorum sit causa diversitatis secundum numerum.

Ad 4

Ad quartum dicendum quod omnes effectus causarum secundarum magis dependent a deo quam etiam ab ipsis causis secundis, et ideo etiam remotis causis secundis ipse miraculose potest producere effectus quos voluerit.

Ad 5

Ad quintum dicendum quod in substantiis incorporeis diversitas secundum numerum sequitur diversitatem secundum speciem excepta anima rationali, quae sequitur divisionem materiae sibi dispositae. Hic autem boethius loquitur de diversitate secundum numerum, ubi est eadem species.

Resp. ad Sed Contra 1

Ad primum vero eorum quae in contrarium obiciuntur dicendum quod varietas aliorum accidentium praeter dimensiones interminatas non facit diversitatem in numero sicut causa, sed dicitur facere sicut signum demonstrans, et sic maxime diversitas loci facit, in quantum est propinquius signum.

Resp. ad Sed Contra 2

Ad secundum dicendum quod diversitas locorum secundum speciem est signum diversitatis corporum secundum speciem, sed non causa.

Resp. ad Sed Contra 3

Ad tertium dicendum quod, cum divisio temporis causetur ex divisione motus, diversitas etiam temporis non est causa diversitatis motus, sed signum. Et similiter est de loco ad corpora.