BT

 PG230

 PG231

 PG232

 PG233

 PG234

PG234

Genere vel specie vel analogia et principia genere vel specie vel analogia conveniunt aut differunt. Unde cum omnia entia conveniant in ente communitate analogiae, oportet quod et principia communia secundum analogiam habeant. Et sic quodammodo sunt eadem omnium principia secundum analogiam, in quantum in unoquoque genere entium est invenire aliquid, quod se habet ad alterum per modum causae efficientis, formalis, finalis et materialis. Sed quia in singulis generibus secundum has species causarum non est procedere in infinitum, ut probatur in II metaphysicae, principia etiam substantiarum sunt principia omnium aliorum generum.