BT

 PG230

 PG231

 PG232

 PG233

 PG234

PG233

Duas actiones, ut dicitur in III de anima. Unam quidem, qua intellectus considerat simplicem quiditatem rei; aliam, qua componit et dividit.

Secundum igitur primam operationem intellectus abstrahere dicitur / quando / aliquid altero, quando quiditatem unius intelligit sine hoc quod aliquam considerationem habeat de alio. Quod quidem tunc fieri potest, quando unius essentia non dependet ab essentia alterius, eo quod huiusmodi actio ad essentiam / alterius / rei respicit. Quod quidem contingit, quando duae res nullum habent ordinem ad invicem, vel quando / est alia re prior / sunt ordinatae. Sed quando duae res non habent aliquem ordinem ad invicem, quamvis de una earum intelligatur quid est sine intellectu alterius, non tamen dicitur abstractio, sicut si intelligam lapidem sine intellectu animalis. Tunc autem proprie dicitur abstractio per intellectum fieri, quando ad invicem ordinatae sunt et coniunctae in rerum natura. Potest autem ordo / duorum / unius ad alterum attendi in triplici habitudine. Essentia enim unius rei vel est prior essentia alterius vel posterior vel simul.

Responsio. Dicendum quod ad evidentiam huius quaestionis distinguere oportet modos, quibus intellectus abstrahere dicitur.

Converso # patet ergo quod triplex est abstractio, qua intellectus abstrahit. Prima quidem secundum operationem / secundam / intellectus, qua componit et dividit. Et sic intellectum abstrahere nihil est aliud hoc non esse in hoc. Abstrahere vero secundum aliam operationem intellectus nihil est aliud quam intelligere quid est hoc sine intellectu alicuius, quod est ei in esse rei coniunctum, quandoque quidem coniunctione formae ad materiam vel accidentis ad subiectum.

Divina # responsio. Dicendum quod ad evidentiam, qualis scientia sit scientia divina et de quibus tractet, sciendum est quod cuiuslibet generis sunt propria principia et causae se extendentes ad totum ambitum illius generis. Unde in XI metaphysicae philosophus determinat quod secundum differentiam et convenientiam principiatorum