BT

 PG230

 PG231

 PG232

 PG233

 PG234

PG232

Numquam. Cum autem omne quod cognoscitur cognoscatur per formam, per quam est in actu, in intelligendo forma primum est. Forma autem duplex est, scilicet forma totius, quae est / ipsum compositum / ipsa quiditas vel essentia rei, et forma partis quae est pars compositi.

Non tamen omnia, quae sunt coniuncta secundum rem, possunt separari per intellectum. Quod contingit ex parte rei intellectae et ex parte intellectus. Ex parte quidem rei, quando duo talia proponuntur, quorum unum in alio includitur, sicut animal includitur in homine, et ideo quicumque intelligit hominem, intelligit animal, sed non e converso. Ex parte autem / intelligentis / intellectus, quando intellectus non habet viam ad intelligendum aliquid duorum nisi per hoc quod alterum intelligat.

Et sic cognitio unius dependet a cognitione alterius, quamvis unum in altero non includatur, sicut substantia non includitur in essentia accidentis, et tamen accidens non potest cognosci, nisi cognoscatur substantia,/ quia per essentiam. Et hoc est in omnibus illis.

Non tamen intellectus potest inter quaelibet duo separare. Quod contingit ex hoc quod unum eorum, secundum hoc quod intellectui subiacet, ad alterum dependet. Unumquodque autem per essentiam suam sub intellectu cadit, quia obiectum intellectus est quid, ut dicitur in III de anima. Et ideo quidquid dependet ab altero secundum suam essentiam non potest sine illo intelligi. Et inde est quod homo non potest intelligi sine animali, quia animal est essentia hominis, nec pater sine filio, quia essentia relativi est quod referatur ad aliud. Et sic in omnibus aliis est videre. Essentia autem est essendi principium. Unde secundum quod aliquid sine altero esse potest vel non potest, sic secundum suam essentiam et per consequens secundum intellectum dependet ab illo vel non dependet.

Et ideo quod potest inveniri sine aliquo, potest intelligi sine illo; quod autem non potest sine aliquo inveniri, nec sine illo intelligi potest, dummodo hoc sit ei per se, quod sine illo inveniri non possit, et non per accidens, sicut solis natura non potest inveniri nisi in illo sole.

Responsio. Dicendum quod ad evidentiam huius quaestionis oportet / scire / videre diversos modos abstractionis, qua intellectus abstrahere dicitur, et rationes eorum. Sciendum est igitur quod intellectus habet