DE QUATUOR OPPOSITIS

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

Capitulus 5

Quomodo ex contrario fit contrarium.

Nunc restat ostendere quomodo ex contrario fit contrarium. Cum enim per naturam non possit fieri transmutatio inter extrema contradictionis, nec a privatione ad habitum, ut dictum est, huiusmodi namque motus non sunt; relinquitur per naturam solum transmutationem esse inter contraria, inter quae attenditur motus, secundum philosophum.

Sciendum est ergo quod contrarietas proprie reperitur in qualitatibus activis et passivis, quae sunt propriae passiones corporum naturalium. Unde spoliari non potest corpus ab his qualitatibus nisi ipsum corrumpatur, sicut calor non potest auferri ab igne nisi corrumpatur ignis: calor enim ignis sequitur formam substantialem ipsius ignis inseparabiliter, et ideo corrupto calore necesse est ignem corrumpi.

Secundum has autem qualitates attenditur alteratio quae consistit in actione et passione. Passiones vero proprie dicuntur, per quas semper abiicitur aliquid a re. Et ideo cum alteratio fuerit perfecta et in termino sui, necessario abiicietur contraria qualitas et corrumpetur suum subiectum, quod est ens actu: et nihil relinquetur nisi materia prima tantum sub forma noviter inducta, cum corruptio unius sit generatio alterius, secundum philosophum in Lib. De gener. Et corrupt.. Unde impossibile est generationem fieri sine alteratione praecedente.

Et hoc est manifestum cum ex uno elemento fit aliud, quae sibi contrariantur in qualitatibus, ut est ignis et aqua; sed in his quae in qualitatibus conveniunt, sicut in habentibus symbolum, ut est ignis et aer, non videtur alteratio ita manifesta.

Sed quia impossibile est eamdem qualitatem in diversis corporibus manere, cum accidens non migret de subiecto in subiectum, necesse erit alterationem ponere in generatione ignis ex aere: ideo advertendum est quod diversimode fit alteratio.

Quaelibet enim qualitas corporum naturalium duos terminos habet: unde ultra illos non invenitur illa qualitas, nec citra. Secundum hoc ergo habet considerari natura alterationis: nam aliter se habet in his quae generantur per intensionem, et aliter in illis quae generantur per remissionem.

Cum enim ex aere generatur ignis, generatio fit per intensionem caloris aeris, et ideo in tota alteratione nihil caloris aufertur sed semper intenditur. Et quia terminum habet ultra quem intendi non potest, ideo cum calor ignis ultra intenditur, simul totus calor aeris aufertur, et non pars post partem auferendo: unde privatio facta in aere magis et magis aliquid abiicit non partem aut partem auferendo ut in aliis; sed quia magis et magis facta, plus et plus promovet ad totum similiter auferendum.

Sed cum ex igne fit aer, minuitur paulatim calor ignis; hoc enim fit per remissionem.

Sicut enim videmus quod ignis in materia aliena, ut in ligno, minus caloris habet quam in propria, ita cum materia sua disponitur ad aliam formam, tanto plus remittitur eius calor; et quanto plus disponitur, tanto calor eius minuitur. Et similiter cum elementa non habentia symbolum ex se generantur, alteratio semper fit per remissionem.

Quando ergo dicit philosophus quod in habentibus symbolum facilior est transmutatio, non ideo dictum est quod eadem qualitas maneat in utroque, sed quia minor resistentia et minor elongatio potentiae ab actu est in elementis convenientibus in symbolo quam in aliis: quod patet ex eo quod tota simul caliditas aeris manet cum calore ignis usque ad eius corruptionem. Sed adhuc notandum est quod in elementis habentibus symbolum, ut sunt ignis et aer, facilius ex uno eorum fit alterum quam e contrario; facilius enim ex aere fit ignis, quam e contrario ex igne aer, quia qualitas ignis inter omnes qualitates elementares est maxime activa, et ideo non de facili patitur.

In corporibus autem mixtis diversimode accipiuntur termini, infra quos natura rei salvatur: uno modo a parte ipsius mixtionis; alio vero modo a parte diversarum specierum ad quas requiruntur diversae proportiones miscibilium.

A parte namque ipsius mixtionis sunt termini, quibus transitis fit continuo elementum simplex, cuius virtus dominabatur in mixto super alia elementa. A parte vero proportionis miscibilium, quia requiritur ad diversas formas et ad diversa esse sunt termini similiter. Et ideo, cum una proportio deficit, succedit forma dans novum esse.

Considerandum est tamen quod una forma mixti, ut puta anima humana, non salvatur in aliquo indivisibili ipsius proportionis, sed in quadam latitudine, infra terminos tamen naturae certos; nec ea remota necesse est statim formam simplicis elementi induci, sed aliud mixtum potest sequi. Unde magis distant a se termini mixtionis simpliciter, in quibus salvari potest natura mixti, quam termini infra quos salvatur homo, vel quodcumque animatum.

Cum autem termini ipsius mixtionis simpliciter transiti sint, non fit nisi simplex: unde cum simplex elementum sit ultimum in quod resolvitur mixtum, necessario simplex elementum fuit primum in eius constitutione, non tanquam potentia tantum, sed sicut illud cuius virtus in ipso manet, secundum philosophum; et haec virtus mutatur a proportione una in aliam, generando et corrumpendo species mixtorum, donec ad naturam propriam redeatur.

Unde cum unum mixtum fit ex alio, non est necesse elementa ex novo convenire; immo virtutes elementorum causando diversas proportiones mixtionis causant diversa mixta; unde cum ex vivo fit mortuum, utrumque infra terminos mixtionis salvatur, sed non infra terminos proportionis necessarios ad speciem determinatam.

Cum vero ex mixto fit simplex elementum, transitur non solum terminus proportionis miscibilium, sed etiam terminus mixtionis; utrumque tamen fit per virtutem formarum elementorum quae manent in mixto, secundum philosophum.

Ex quo patet quod virtus formae elementaris dominantis in mixto habet non solum solvere mixtum et inducere propriam formam talis elementi, sed transmutare mixtum de una proportione miscibilium in aliam, quousque in ipsam formam propriam deveniatur. Et ideo, licet forma corporis mortui non fuerit virtute in vivo, quia corpus mortuum non venit in constitutione corporis vivi, quod tamen facit quidquid virtute continetur in alio, sicut patet in elementis quae constituunt mixtum; est tamen in vivo virtus elementaris, quae nata est solvere proportionem miscibilium, in qua salvatur vita; ad hoc sequitur quod succedat alia forma dans novum esse. Manifestum est enim quod nulla virtus erat in mixto agens per illam formam, quod tamen contingeret, si virtute esset in mixto; sed haec forma fuit in mixto in virtute non propria, sed formae elementaris, ut dictum est.

Ex dictis manifestum est quod, licet extrema contradictionis absolutae et etiam oppositionis privativae non subsint potentiae creatae, tamen contrarietatis extrema ei subiecta sunt: utrumque enim ponit aliquid in rerum natura. Et ideo manifestum est alterum extremum contrarietatis minus elongare potentiam materiae ab actu alterius extremi, quam in contradictoriis vel privative oppositis: super quae non potest nisi potentia infinita, ut dictum est.

Sed de hoc dubitari potest, quod termini generationis physicae sunt esse et non esse, quae sunt contradictoria: et propter hoc generatio simpliciter terminatur ad substantiam.

Substantiae autem nihil est contrarium, secundum philosophum. Unde ex his duobus videtur quod extrema contradictionis magis subsint potentiae naturali quam extrema contrarietatis.

Ad huius ergo evidentiam considerandum est quod esse est terminus generationis; et ideo quantumcumque aliquid acquiratur ante ipsum esse, non dicitur res generari; et hoc est esse simpliciter, secundum philosophum. Et quia una res non potest habere simul duo diversa esse simpliciter, aliud autem esse quam simpliciter non invenitur in substantia, sed in accidentibus, in quibus est magis et minus: et ideo semper cum unum esse acquiritur, aliud abiicitur, et e converso; et sic generatio et corruptio sese consequuntur, secundum philosophum.

Hoc autem esse non est esse in communi, sed esse hoc vel illud compositum in specie determinata; omne enim agens naturale est in specie aliqua, et ideo sua actio non extenditur ad esse quod non sit in sua specie, cuiusmodi est esse in communi acceptum, quod est alterum extremum contradictionis absolutae, ut dictum est. Similiter non esse, quod est terminus a quo in generatione simpliciter, non est non esse absolute, sed non esse hoc; esse tamen aliquid ut non esse actu, est esse in potentia, secundum philosophum.

Esse autem in potentia ad unum necessario adiungitur esse actu aliud, quia nunquam est esse in potentia pura sine aliquo actu; aliter materia esset sine forma. Et propter hoc ista extrema subsunt potentiae naturali; esse enim in potentia propter esse actu adiunctum subest agenti naturali: agens enim naturale semper requirit subiectum actu in quod agat. Et ideo finis actionis suae est spoliatio actus prioris et inductio novi actus.

Ex his manifestum est quod illud non est esse simpliciter extra genus, sed est negatio existentis in genere, ut principium est in genere. Actus enim est alterum eorum principiorum quae sunt in genere, quia genus dividitur per actum et potentiam: ideo negatio huius vel illius actus ad idem genus pertinet, quia negat in illo genere, et non in alio: ideo non esse, quod est terminus in generatione simpliciter, pertinet ad genus substantiae. Est ergo inter ista extrema contradictio per resolutionem, ut dictum est supra de non albo quod opponitur nigro: nihil enim non album sic est non album, quod non sit nigrum, vel medio modo coloratum.

Diversimode tamen fit hic et ibi resolutio oppositionis posterioris in contradictionem: nam in qualitatibus istis utrumque extremum est aliquid actu in se, sicut nigredo et albedo. Et ideo ex utraque parte potest sumi negatio: potest enim dici nigrum et non nigrum, sicut dicitur album et non album.

Sed in generatione simpliciter alterum extremum non est aliquid actu in se, ut patet de materia prima, licet habeat actum adiunctum. Et ideo non potest ex utraque parte sumi negatio, sed ex altera tantum. In generatione ergo simpliciter fit resolutio contrariorum extremorum in contradictoria, quia unus terminus, esse scilicet hoc vel illud quod acquiritur per generationem, ratione qualitatis suae opponitur actui adiuncto ipsi esse in potentia propter eius qualitatem, sicut ignis dicitur contrariari ipsi aquae propter naturam calidi et frigidi.

Sicut ergo dicitur non album quod tamen est nigrum vel medium, opponi albo, et nullum aliud non album; ita non esse actu hoc, sive esse in potentia hoc, cui tamen adiunctum est esse actu aliud, opponitur esse actu hoc.

Ex dictis ergo manifestum est quod ad alterum extremum contradictionis simpliciter, ad esse scilicet, pertinent ambo extrema generationis, esse scilicet hoc et non esse hoc, quod est esse in potentia.

Esse enim in potentia aliquo modo ad esse pertinet. Sed comparando unum eorum ad alterum, esse in potentia est quasi non esse, quia quod est in potentia non est, secundum philosophum; et similiter esse album et non esse album, quod est esse nigrum vel medio colore coloratum, ad esse pertinent, licet non esse album vel esse nigrum comparatum ad esse album sit quodammodo non ens, cum ad vilius extremum contradictionis spectet.

Quod autem ista non sint absolute contradictoria, manifestum est ex dictis.

Nam non esse, quod est alterum extremum generationis, non est non esse simpliciter, secundum philosophum, sed illud non esse idem est quod esse in potentia.

Et ideo manifestum est quod talis non esse et esse oppositi est commune subiectum, materia scilicet; et similiter est de nigro vel non albo, quod est idem esse commune et albo: horum enim est commune subiectum quod est ens medium.

Sed contradictoria medium non habent, secundum philosophum, ut supra dictum est. Unde ista sunt contradictoria per resolutionem aliarum oppositionum in contradictorias, quia oppositio contradictoria includitur in omni alia oppositione, ut supra dictum est, sicut prius includitur in suo posteriori.

His obiiciunt sophistae, dicentes utrumque extremum contradictionis in genere esse: quorum ratio est quia illud quod nihil est, nihil potest negare: unde non ens quod est extra genus, nihil negat. Addunt etiam quod contraria possunt simul esse falsa, contradictoria vero non. Unde non videtur eis quod oppositio contraria possit resolvi in contradictoriam.

Dicendum est ergo eis quod ens uno modo dicitur quod significat veritatem propositionis, ut dicitur quinto metaph.: ideo enim ita vera est negatio entis de eo quod non est, sicut eius affirmatio de eo quod est; et per oppositum, necessario erit falsa affirmatio entis de eo quod non est, et negatio entis de eo quod est. Eo enim quod res est vel non est, oratio dicitur vera vel falsa, secundum philosophum. Et ideo id quod nihil est, non negat aliquid quod est esse, sed negat aliquid quod non est esse.

Et ideo duplex est sermo quo dicitur quod non est nihil negat.

Uno modo a parte praedicati: et hoc est illud quod negatur: et sic verum est id quod non est nihil negare, quia quod non est nihil est aliquid, et esse aliquid aliquid est: et hoc negatur per alterum contradictorium.

Alio modo a parte subiecti: et sic de eo quod non est vere potest esse removeri.

Unde, cum negare pertineat ad compositionem quae communis est subiecto et praedicato, ipsa, cum a parte ipsius subiecti nihil habeat, rationem non entis habet; a parte vero praedicati aliquid habet ipsa compositio: et ideo a parte subiecti removet naturam rei et proprietatem subiecti; a parte vero praedicati naturam non removet, sed inhaerentiam tantum.

Quod autem dicunt contraria simul falsa, contradictoria vero non, hoc est in propositionibus ratione signorum quae in contrariis sunt universalia ex utraque parte; in contradictoriis vero non, sed ex una tantum.

Cum enim praedicatum aliquod contingenter inest alicui subiecto, non potest universaliter de eo affirmari vel negari nisi falso; et ideo falsitas quae est in talibus propositionibus accidit quia accipitur ut subiectum contrariorum quod non est subiectum secundum se sed secundum aliquid sui, non tamen quod secundum se denominari potest. Unde falsitas attenditur a parte subiecti, et non a parte contrariorum: et ideo causatur ex additione signorum: signa autem subiectis habent addi.

Si vero attendatur natura ipsorum contrariorum tantum, inter quae est oppositio, non erit convenientia in falsitate. Si enim accipiatur subiectum secundum quod natum est subiici contrariis, ut corpus, impossibile est simul falso affirmare et negare de eo alterum contrariorum: ut puta, si accipiatur aliquis homo ut subiectum sanitatis et aegritudinis, affirmatio unius contrariorum de eo est negatio eiusdem quod est affirmatio alterius: et ideo nec simul verae sunt nec simul falsae, sicut nec duae contradictoriae absolute.

Considerandum est ergo quando aliquid reperitur in contrarie oppositis, utrum hoc sit a parte subiecti, aut a parte extremorum. Si a parte extremorum, attribui debet ipsi oppositioni secundum se.

Si autem a parte subiecti, nonnisi per accidens.

Et ideo accidit quod duae propositiones contrariae sunt simul falsae a parte subiecti propositionis, et non ratione extremorum, ut dictum est. Et ideo quando negatur alterum extremorum de subiecto aliquo, ut album, patet quod ipsa negatio supponit aliquid a quo removet albedinem, scilicet subiectum; et similiter quod removetur.

In contradictoriis autem absolute non praesupponitur aliquid tanquam subiectum, cum non habeant medium, ut dictum est. In oppositis vero relative non est transmutatio; sed tamen ipsa relatio quandoque sequitur transmutationem, sicut sunt relativa quae sequuntur generationem naturaliter. In aliis vero generibus super quae relatio fundatur, vel est transmutatio inter ipsa extrema, sicut generatio inter esse et non esse, et hoc pertinet ad genus substantiae: vel ipsum genus consistit in ipsa transmutatione, ut actio et passio.

Transmutatio autem multas habet species, ut patet in Lib. Physic., sed motus qui est una species, non est nisi in tribus generibus, ut ibidem patet.

Et haec de quatuor oppositis dicta sufficiant.