DE QUATUOR OPPOSITIS

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

Capitulus 1

Quod contradictio est maxima oppositio, et quod eam immediate sequitur oppositio privativa.

Quoniam quatuor sunt oppositiones, ut dicitur in praedicamentis, ideo de eis breviter agere intendimus.

Primo enim considerandum est quod oppositio contradictionis prima est et maior inter alias; cuius rationem assignat philosophus in Lib. Post., dicens quod contradictio est oppositio cuius secundum se non est medium; medium enim ostendit distantium convenientiam, et ideo minuit rationem oppositionis. Cum igitur in omnibus aliis oppositionibus sit invenire medium, ideo omnes diminuunt de ratione oppositionis contradictoriae. Aliae enim oppositiones medium habent: quaedam tamen plus, quaedam minus: et secundum hoc magis et minus participant de ratione oppositionis contradictoriae, et consequenter magis et minus opponuntur.

Primum enim in quolibet genere est causa omnium quae sunt in illo genere, ut patet secundo metaph.: et ideo quanto magis aliquae participant ratione primi in genere oppositionum, tanto minus conveniunt in medio.

Convenire autem in medio est dupliciter.

Aliqua enim conveniunt in medio eiusdem generis cum eis, et iterum in medio materiae, sicut album et nigrum conveniunt in medio colore et iterum in subiecto.

Aliqua vero conveniunt in medio materiae tantum, sicut contraria immediata et habitus et privatio; contraria namque immediata subiectum commune habent, et similiter habitus et privatio.

Sed in his differentia est, quia in quibusdam privative oppositis servatur ordo respectu subiecti, et ideo non fit reditus a privatione ad habitum; similiter est de quibusdam contrariis immediatis, sicut est de quibusdam infirmitatibus quae sunt incurabiles: et tam in his quam in privationibus non relinquitur aliqua virtus in subiecto ad habitum. Alia autem sunt contraria immediata, sicut est sanitas et aegritudo, quae indifferenter, licet ordine quodam, respiciunt suum subiectum; et tamen per unum eorum non aufertur potentia ad reliquum.

In relativis vero neutro modo est convenientia: non enim conveniunt in subiecto.

Idem enim non est pater et filius secundum quod pater refertur ad filium.

Nec conveniunt in medio sui generis, cum non sit in relativis magis et minus; habent tamen quemdam specialem modum conveniendi, quia unum illorum secundum illud quod est dependet ad alterum: relativa enim se mutuo includunt et ponunt et perimunt, secundum philosophum.

In contradictoriis vero nihil horum reperitur; non enim habent medium sui generis, cum alterum extremum sit non ens simpliciter extra omne genus; nec in subiecto convenire possunt, cum non ens subiectum habere non possit, nec etiam illud in quo salvatur perfecta ratio entis quod est substantia; nec conveniunt secundum dependentiam suorum intellectuum sicut relativa: ens enim non ponit suum oppositum, scilicet non ens, sicut pater ponit filium.

Et ideo contradictio simpliciter est secundum se non habens medium: unde minime conveniunt contradictorie opposita, et maxime opponuntur.

Post oppositionem autem contradictionis sequuntur aliae oppositiones ordine quodam. Et ideo secundum magis et minus reperitur in eis oppositio.

Privative ergo opposita, cum non habeant medium sui generis sicut aliqua contraria, nec habent dependentiam ad invicem sicut relativa, cum non habeant subiectum commune, primum locum tenent post contradictionem. In his autem alterum extremum, privatio scilicet, de se nihil ponit: unde de se negatio est et non ens; privationes enim, secundum philosophum, sunt de genere non entium. Sed quia non est negatio absoluta, sed talis habitus qui requirit subiectum, ideo privatio est negatio in subiecto; privatio enim de se est tanquam alterum extremum contradictionis, sed ratione habitus quem sequitur determinatur ad subiectum et ad genus sui habitus; et ideo privatio est negatio in genere et etiam in subiecto, ut dictum est.

Sed considerandum est quod non conveniunt omnino in subiecto, quia privatio cum inest, aufert a subiecto rationem contrarietatis prius habitae, cum habitus reduci non possit. Hoc autem non facit omnis contrarietas. Unde manifestum est, privative opposita maxime opponi, et maxime attingere oppositionem contradictionis.

Ex quo de facili ostenditur cui privatio nata est opponi, et quomodo.

Privatio namque id quod oppositionis habet accipit a contradictoriis, ubi invenitur negatio absoluta, non esse scilicet.

Unde, cum privatio sit de genere non entium quantum in se est, quia de natura sua attingit vilius extremum contradictionis, quod est oppositum maius, et si deficiat ab illo extremo, quia omne quod est post deficit a primo, unde alterum extremum contradictionis terminatur ad subiectum et ad genus per privationem; illud igitur cui opponitur privatio per se erit aliquod esse in subiecto, sicut esse absolutum est cui opponitur non esse primo et per se in contradictione.

Sicut ergo non esse quod est alterum extremum contradictionis, absolute opponitur ipsi esse absolute primo et per se, ei autem ad quod sequitur ipsum esse simpliciter sicut formam substantialem vel etiam materiam, quia materia est aliquid quod requiritur ad hoc quod totum ens habeatur, opponitur ex consequenti; ita non esse in subiecto, quod est privatio, primo et per se alicui esse opponitur, quod est natum reperiri in tali subiecto; ei autem ad quod sequitur tale esse, idest habitui, opponitur ex consequenti.

In ordine enim principiorum formalium primum est esse, quia esse est primus actus, nec aliquid designatur in actu nisi per esse; non enim aliquis habet sanitatem actu nisi sanitas ponatur esse in eo; ideo omnes formae sequuntur ipsum esse in ordine actuum sive principiorum formalium, ut dictum est.

Sed inhaerendo e contrario est. Forma enim per prius inhaeret, et per ipsam ipsum esse; et ideo, considerando ipsam inhaerentiam, esse sequitur formam. Et hoc facile est videre in re materiali, ut puta in lapide, ubi esse non est ipsius formae primo, sed ipsius rei, lapidis scilicet; materiae autem et formae ex consequenti. Videmus enim quod esse in re tali per medium et quasi distanter se habet ad formam; ipsum enim esse in lapide est actus rei immediate et primo, et per rem ipsam ipsum esse actus formae talis rei, non ut entis, sed ut eius quo aliquid est.

Ex quibus patet quod esse prius est in ordine actuum quam forma. Sed quia materia immediate habet coniungi formae cui ipsa est proportionata, ex qua coniunctione resultat compositum cuius actus est ipsum esse; ideo forma est medium in acquirendo esse ipsi materiae et ipsi composito, quia ipsum coniunctum non esset nisi forma inhaerens esset materiae.

Et ideo secundum inhaerentiam prior est forma, et esse posterius, ut dictum est.

Privatio enim secundum id quod oppositionem contradictionis attingit, non esse scilicet, quod est negare primum actum, directe opponitur alicui esse, et ex consequenti opponitur illi ad quod esse illud sequitur; secundum vero quod deficit a contradictione, quia accipitur ut in subiecto et per modum inhaerentis, primo repugnat habitui, quia habitus est prior in inhaerendo, ut dictum est. Sed manifestum est quod hoc debetur privationi inquantum deficit a perfecta ratione oppositionis.

Ex dictis ergo manifestum est quod plus requiritur ad oppositionem privativam quam contradictoriam; sed tamen id quod addit oppositio privativa supra contradictionem non auget oppositionem, sed minuit.

Sed dubium est, quomodo oppositio contradictoria maior sit quam privativa.

Cum enim oppositio non sit nisi elongatio potentiae ab actu, sicut calor facit potentiam sui subiecti distare a frigido, privatio autem omnino removet a suo subiecto potentiam ad habitum, cum impossibile sit habitum induci post privationem, unde non magis potest natura de caeco facere videntem quam ex non ente ens, non minus videtur opponi visus et caecitas, quam ens et non ens.

Sciendum est etiam quod dupliciter elongat aliquid potentiam ab actu. Uno modo ipsam potentiam removendo, ita quod nihil eius relinquatur; et isto modo in oppositione contradictoria elongatur potentia ab actu, quia in non ente simpliciter nihil potentiae est ad esse. Alio modo interponendo obstaculum, ne potentia ducatur ad actum. Sed hoc contingit dupliciter: uno modo ad tempus et mobiliter, sicut albedo facit subiectum suum distare a nigredine; alio modo immobiliter, et sic privatio removet potentiam sui subiecti ad habitum, non quod potentia omnino auferatur, sed quia obstaculum indelebile ponitur in ipso subiecto. Et ideo dicitur quod privatio aufert potentiam ad actum. Unde magis miraculum est in quolibet die animas creare, licet hoc minus miretur, quam caecum illuminare; quod tamen quia rarius est, mirabilius putatur.