DE QUATUOR OPPOSITIS

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

Capitulus 2

De oppositione contraria, quod magis distat a contradictoria quam privativa.

Post privationem sequitur oppositio contraria, in qua invenitur magis convenientia quam in praedictis. Est tamen in ea quidam accessus ad praedictas oppositiones, et quicquid in ea oppositionis est, totum efficitur per participationem oppositionis privativae et contradictoriae.

Quaedam namque contraria non habent medium suae naturae, sicut est sanum et aegrum, secundum philosophum; tamen conveniunt in subiecto, et in illis ubi non fit reditio, ut ab aegritudine ad sanitatem, magis acceditur ad naturam privationis et habitus; in illis vero in quibus fit reditio, minus acceditur ad naturam privationis. Semper tamen in contrariis omnibus alterum extremum est ut privatio, et alterum ut habitus.

Privatio enim et habitus faciunt contrarietatem, ut dicitur primo physic., et ideo omnes contrarietates reducuntur in habitum et privationem tanquam in primam oppositionem quae est in genere; sed in oppositionem contradictionis reducitur omnis contrarietas ut in primam oppositionem simpliciter.

In ipsa enim oppositione contradictionis alterum extremum est nihil simpliciter, et simpliciter nihil sibi determinans tanquam subiectum, quia nobilius eius extremum, scilicet ens, nullum subiectum requirit: quod manifestum est in eo in quo salvatur ratio eius perfecta, quod est substantia, cuius est non esse in subiecto, secundum philosophum.

In oppositione vero privativa alterum extremum vilius nihil est simpliciter, cum sit de genere non entium; tamen aliquid sibi determinat pro subiecto: quod patet ex altero eius extremo, quod requirit subiectum, et hoc est habitus ipse: semper enim nobilius extremum trahit ignobilius ad subiectum, si ipsum habuerit subiectum, et si ipsum non habuerit subiectum, nec aliud habebit.

In oppositione autem contraria utrumque extremum aliquid est realiter, licet imperfectius deficiat magis a ratione entis: per quem modum dicit philosophus in Lib. De sensu et sensato quod nigredo est privatio albedinis; et similiter utrumque extremum requirit idem subiectum. Unde oportet quod oppositio contraria magis distet ab oppositione contradictoria quam privativa.

Verumtamen quidquid oppositionis in ea est, totum est per naturam contradictionis, secundum videlicet quod alterum extremum pertinet ad ens, alterum vero ad non ens. Album enim et nigrum sunt album et non album, sicut videns et caecus sunt videns et non videns, et in contradictione ens et non ens; sed differenter, quia in contradictione absoluta ens et non ens accipiuntur universaliter, in privatione vero non videns non accipitur universaliter: lapis enim est non videns, non tamen illud non videns opponitur visioni per modum privationis, sed non videns quod tamen natum est videre; hoc autem est non videns in particulari acceptum. Similiter non album opponitur albo sicut nigrum: non quidem non album Aethiopis, sed non album quod tamen natum est esse album.

Ex dictis ergo manifestum est quod contradictio, secundum quod contradictio est, nihil negat in genere, sed simpliciter extra genus. Quod autem contradictoriae propositiones ut communiter accipiuntur in genere, ut puta homo albus, homo non albus, homo currit, homo non currit, hoc non est per naturam contradictionis simpliciter, sed per resolutionem propositionum contrariarum in contradictorias, ex quibus naturam oppositionis accipiunt: idem enim est homo niger et homo non albus, homo non currens et homo stans. Et ideo omnes tales contradictiones habent extrema in genere.

Inde est quod sophistae decepti sunt putantes alterum extremum contradictionis, non esse scilicet, in genere contineri, quia viderunt propositionem unam non esse alteri contradictoriam, nisi de eodem subiecto idem re vere affirmaretur et falso negaretur, et hoc in eodem tempore quod acceperunt in praedicatis contrariis resolutis tamen in contradictoria; quae quidem praedicata contraria necesse est convenientiam habere in subiecto et genere, ut patet de albo quod opponitur nigredini: nam quod non est simpliciter, non est album: adeo namque vera est propositio in qua negatur esse album de eo quod non est, sicut est illa in qua affirmatur esse de eo quod est. Et ideo cum dicitur socrates est albus, socrates non est albus, non est contradictio absolute, sed contradictio participata in contrariis, in albo scilicet et nigro. Et ideo in omnibus talibus propositionibus utrumque extremum est in genere.

In contradictoriis vero absolute neutrum extremum est in genere: huiusmodi enim sunt esse et non esse. Manifestum enim est quod ens non est in genere, nec suum oppositum. Et ideo, sicut omnes res quae sunt in genere est reducere ad ens quod non est in genere, ita omnes oppositiones rerum in genere existentium est resolvere in oppositionem illam cuius termini non sunt in genere. Et sicut res tanto perfectiores sunt quanto magis participant de ente, sicut substantia est perfectior accidente quia in ea reperitur perfecta ratio entis; ita oppositiones rerum tanto perfectiores sunt in genere oppositionum, quanto magis accedunt ad participandam oppositionem eius cuius extremum est ens; et hoc reperitur in privatione et habitu quae sunt extrema primae oppositionis pertinentia ad substantiam.