DE QUATUOR OPPOSITIS

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

Capitulus 3

De oppositione relativa.

Oppositio autem relativa minimum habet de contradictione: non quia habeat medium sui generis, quod in aliis minuit rationem oppositionis, sed quia non requirit extrema realiter diversa.

Sunt enim quaedam relationes quae sequuntur actionem intellectus, sicut est de relatione identitatis et de genere et de specie et huiusmodi, in quibus nulla est diversitas nisi quam facit intellectus. In aliis vero relativis quae fundatur super quantitate vel actione est diversitas realis, ut patet de duplo et dimidio, patre et filio, et huiusmodi. In omnibus autem aliis oppositionibus est reperire diversa extrema, sicut patet de albo et nigro quae sunt contraria, de visu et caecitate quae sunt privative opposita.

In contradictoriis vero absolute non sunt extrema realiter diversa, quia non ens non est aliqua res. Sunt tamen extrema contradictionis semper realiter non eadem: quod tamen in relativis quandoque deficit, ut dictum est. In aliis autem, scilicet relativis quorum esse est ad aliud, propter dependentiam eorum ad se mutuo, adhuc minus de contradictione est quam in oppositionibus aliis quarum extrema non includunt se invicem nec ponunt, immo cum unum inest, reliquum impossibile est inesse; et hoc universaliter verum est in omnibus oppositionibus quarum extrema conveniunt in aliquo subiecto, ut est de albo et nigro, visu et caecitate. Et ideo transmutatur subiectum secundum illa, alterum relinquens et alterum requirens; et sic generatio unius est corruptio alterius.