DE QUATUOR OPPOSITIS

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

Capitulus 4

Quomodo diversi modi transmutationum sequuntur oppositiones praedictas.

Nunc ergo restat videre de modis transmutationum quae sequuntur oppositiones praedictas.

Sciendum est ergo quod secundum doctrinam etiam philosophorum, res productae sunt a deo ad esse suum: unde non solum est deus causa motus caeli, sed etiam substantiae eius, ut dicit philosophus.

Sicut ergo per naturam fit aliquid ex suo opposito, sicut esse animal fit ex non esse animal, ita necesse est esse simpliciter, quod est proprius dei effectus, emanare ex non esse simpliciter; et hoc est alterum extremum contradictionis; non quod ipsum non esse necesse sit duratione praecedere ipsum esse, sed natura tantum.

Propria ergo causalitas dei attingit extrema contradictionis, quae extra genus sunt, et ideo actio sua nihil supponit necessario: et haec actio est creatio, quae non est de genere motuum, cum non habeat aliquod subiectum tanquam principium motus sui: motus autem semper est in mobili ut in subiecto. Inde est quod haec actio sua solummodo est, et nulli creaturae communicatur. Actio enim rei non excedit principia ipsius per quae agit.

Omnis autem res creata in genere est.

Unde impossibile est creaturam ad id quod non est in genere attingere tanquam subiectum suae actionis. Huiusmodi autem sunt esse et non esse, quae sunt extrema contradictionis et creationis. Et ideo nulla creatura creare potest.

Ad huius evidentiam considerandum est, quod esse diversimode se habet ad creationem vel ad generationem.

Esse enim est prima rerum creatarum, secundum auctorem Lib. De causis: non quod creatio sit ut in subiecto in ipso esse, cum creatio passiva sit accidens, cuius est habere subiectum; sed ut in subiecto est in ipsa creatura. Sed creatio secundum quod relatio est, terminat respectum per se ad ipsum esse rei creatae, et ad rem per ipsum esse.

Quod patet: quia extremum relationis ipsius realiter est in creatura; quod non contingeret, nisi creatura haberet esse realiter.

Ipsum tamen esse nullius accidentis est susceptivum, sed ipsum quod est. Ideo in re habente esse secundum illud quod relatio habet commune cum aliis accidentibus, relatio pertinet ad rem; sed secundum propriam rationem eius quae est referri ad alterum, pertinet ad ipsum esse rei per se, per quod res refertur ad deum.

Esse namque divinum proprie est ratio creandi, quia per creationem omnes res communiter accedunt ad participandum esse quantum est eis possibile, non autem naturam divinam: ipsa enim non participatur a creatura, licet ibidem sit esse et natura et sapientia et potentia, sive quodcumque huiusmodi: huiusmodi enim in paucis reperitur.

In generatione vero non ducitur generatum ipsum ad participandum esse generantis, sed ad participandum naturam eius: aliter, cum esse sit suppositi, in tali natura foret participatio in supposito, et sic socrates generaret socratem; ideo in generatione socrates non generat socratem, cum suppositum non habeat nisi unum esse incommunicabile, sed homo generat hominem: natura enim manet una secundum rationem naturae, cum definitio sit una. Deus vero non creat deum: deus enim nomen naturae est, sicut homo; ens tamen creat ens; ideo relatio creaturae ad deum fundatur super esse creaturae.

Relatio vero unius rei ad aliam super ipsas res principaliter fundatur, ut dictum est; ideo proprie actio creaturae ad rem terminatur (unde compositum est quod generatur, secundum philosophum septimo metaph.. Compositum enim habet naturam generantis); ad ipsum autem esse ex consequenti, cum compositi sit esse.

Actio vero dei qua producit totam rem simul constitutam ex suis principiis, ad ipsum esse terminatur, quod est intimum et maxime formale in re, cum in ipso esse rei salvetur alterum extremum relationis, ut dictum est.

Ex dictis ergo manifestum est quod actio dei, quae dicitur creatio, totam rem producit simul cum principiis suis, ex quibus res constituitur in esse suo, quod est obiectum creationis, ut dictum est. Et ideo illa non dicuntur creata quorum non est tale esse, cuiusmodi est forma materialis, et materia, vel ipsa etiam per se accidentia talis rei; sed omnia haec potius dicenda sunt concreata.

Anima vero humana, licet sit forma, quia tamen habet esse per se, licet in corpore hoc sibi acquisitum sit et non extra, quia etiam non producitur de materia, sicut aliae formae, magis proprie dicitur creata quam aliae formae.

Si enim consideretur terminus a quo in creatione, qui est nihil, sive non ens simpliciter, cum anima sit non ex materia aliqua, simpliciter creatur. Si vero consideremus terminum ad quem, qui est esse ad quod terminatur creatio; animae autem humanae in principio sui non acquiritur esse, sed homini, sicut docet Avicenna; ipsa proprie non dicitur creata. Sed hoc idem esse animae est corpori communicatum: quod non reperitur in aliis formis.

Et ideo creatio in generatione hominis miscetur. In aliis autem operibus naturae vel artis, creatio tantum supponitur, in quibus omnino materia in essentia sua non efficitur, sed compositum per transmutationem materiae.

De praedictis autem dubitari potest.

Nam cum esse sit terminus creationis, ut dictum est; non solum autem compositum quod subsistit, dicitur esse, sed etiam ipsa materia, vel etiam ipsa accidentia; videtur quod creatio terminetur ad materiam et ad accidentia: omnia enim quae habent essentiam in rerum natura, necessario esse habebunt per naturam essentiae suae; et si aliunde illud eis acquiratur, nihil acquiritur.

Unde fit quasi implicatio cuiusdam contradictionis cum dicitur materia est essentia quaedam, sine esse tamen: quod enim est essentia, aliquo modo est, ut videtur, et quod est habet esse; quod autem est sine esse, non habet esse. Unde videtur quod essentia quae ponitur sine esse, simul habeat esse et non habeat esse.

Ad huius ergo evidentiam considerandum est quod, licet illud quod est aliquid aliud extraneum a natura sua possit habere adiunctum, secundum boetium, ipsum tamen esse nihil potest secum compati quod ad ipsum non pertineat; et ideo esse separatum, quod deus est, simplicissimum est. Cum autem in quibuscumque rebus inveniatur aliquid praeter naturam ipsius rei quasi sibi adveniens, certum est illam rem non esse idem quod suum esse; et hoc est commune omni creaturae. In omnibus enim creaturis sunt accidentia quaedam praeter illud quod spectat ad speciem rei: et in hoc differt omnis creatura a deo.

Ulterius in ipsis creaturis est differentia: quia in quibusdam idem est res naturae et natura ipsa secundum id quod ad genus pertinet rei, licet res naturae subiectum accidentium fuerit. Et sic differt res naturae a natura, quia sic in re naturae accipitur suppositum speciei cum omnibus ipsum contingentibus, et haec sunt accidentia omnia quae sequuntur individuum.

Sed res naturae et ipsa natura unum et idem sunt, quod simpliciter respondet conceptioni speciei et individui in ea.

In aliis vero, ut in rebus materialibus, differt individuum sive res naturae ab ipsa natura non solum per accidentia quae contingunt ipsum individuum, cuiusmodi est quantitas et huiusmodi, sed per aliquid quod sui generis est. Et sicut in eis non ab uno simplici accipitur ratio generis et differentiae, sed a materia accipitur genus, et a forma differentia; ita in eis aliunde accipitur ratio speciei, a forma scilicet; aliunde vero ratio individui, quia a materia.

Forma enim facit speciem, et ideo dicitur differentia constituere speciem et materia individuum.

Manifestum est ergo quod per aliquid sui generis differt individuum in rebus materialibus a specie, et non solum per accidentia. In rebus vero simplicibus individuum solum per accidentia differt a specie, et non per aliquid sui generis, et ideo in eis tot sunt species quot sunt individua.

Sed quia dictum est genus sumi a materia, et differentiam a forma, et materiam causare individuum, et formam speciem; ideo sciendum est quod idem est differentiam sumi a forma, et formam constituere speciem: differentia enim specifica sumpta facta est species; et idem est genus sumi a materia, et materiam causare individuum: nam genus fit per actum intellectus abstrahentis universale a materia particulari, quae est principium individuationis. Inde est quod sicut materia est prius in constitutione rei quam forma, ita genus prius est differentia.

Ex dictis ergo manifestum est quod in deo solum idem est esse et natura et suppositum omnibus modis. In rebus vero immaterialibus idem est natura et suppositum in omnibus quae ad idem genus pertinent. In compositis vero omnia praedicta ad invicem differunt.

In deo ergo esse aequaliter respicit naturam ipsam et rem naturae, et ideo natura divina non habet esse ab aliquo supposito divinae naturae; et ideo essentia divina est habens esse, etsi non significatur ut habens esse, sed ut quo aliquid est.

Quod autem essentia divina sit habens esse, manifestum est, cum nihil operetur nisi quod habet esse. Cum ergo divina essentia creet et gubernet omnia, habet necessario esse. Inde est quod non est necesse ponere in divinis suppositum aliquod essentiae ad hoc quod essentia habeat esse, licet non habeat modum suppositi, cuius est habere esse; sed de perfectione ipsius essentiae divinae est quod ipsa est suum esse: et ideo non solum est id quod aliquid est, sed in se est perfecte subsistens et perfectum esse habens.

In rebus vero simplicibus cum idem sit suppositum et essentia, ut dictum est, et differant secundum rationem, necessario essentia erit habens esse, sicut et suppositum absolute. Sed quia ratione differunt: essentia enim est ut quo aliquid est, suppositum vero ut habens esse; ideo cum essentia non sit suum esse, dicitur essentia in eis habere esse per suppositum, cum quo tamen realiter idem est, ut dictum est.

In rebus vero materialibus, in quibus differunt res naturae et ipsa natura, et utrumque ab ipso esse, ut dictum est; ipsa non habet esse nisi in re naturae, quae est ut habens esse: semper enim suppositum in qualibet natura est habens esse in illa natura.

Suppositum autem et res naturae in genere substantiae est prima substantia, secundum philosophum in praed.: cuius est per se esse, ut ibidem dicitur, et non in alio sicut accidens nec sicut pars; et non solum hoc, sed nec habet dici de aliis: in quo differt ab aliis secundis substantiis, quae de aliis dicuntur, licet non sint in aliis.

Cum ergo proprium sit suppositi in genere substantiae per se esse: nam omnia alia, ut accidentia et partes et ipsa universalia quae intellectus facit, non per se subsistunt, sed a prima substantia dependent, qua destructa impossibile est aliquid aliorum remanere sub rationibus propriis: non enim manet homo vel animal destructis individuis omnibus utriusque, nec manebit aliquid habens rationem partis istorum, nec aliquid accidens eorum ipsis destructis; essentia in rebus materialibus non habet esse, cum differat a suo esse; sed ipsum suppositum est habens esse, a quo iterum ipsa essentia differt.

Unde in rebus materialibus esse non sequitur essentiam nisi quando principia ipsius essentiae, materia scilicet et forma, constituunt suppositum per se existens, quod est prima substantia, quae non potest esse dependens ab aliquo, sed per se subsistit in esse perfecto. Inde manifestum est quod partes animatorum, ut manus et pedes et huiusmodi quae sunt in potentia propinqua ad actum seorsum qui eis acquiritur sola divisione a toto sine alicuius novae essentiae productione, habent aliud esse de novo, quod ad praedictam essentiam non sequebatur, quia ipsa eius principia non constituebant aliquod suppositum habens esse actu, sive primam substantiam, cuius solum est habere esse per se, quod per ipsum suae essentiae convenit et non aliunde, cum essentia non habeat esse nisi per suppositum ipsum, cuius est habere esse, ut dictum est.

Ex dictis ergo manifestum est quod non est dicendum omne id habere esse in rerum natura, esse dico quod sequatur essentiam de quo propositio formari potest. Ideo cum dicitur caecitas est in oculo, non designatur caecitatem habere esse sequens essentiam, cum privatio non habeat essentiam, sed significatur potius quod oculus careat quodam esse.

Similiter cum dicitur materia prima est non ens per accidens, non significatur quod aliquod esse sequatur essentiam materiae ipsius, quia esset actus qui in materia prima de se non reperitur, cum sit pura potentia, sed significatur quod essentia materiae est subiecta privationi, ratione cuius dicitur non ens, non simpliciter quod est nihil, sed in genere; sicut est ipsa privatio quae est participatio non entis simpliciter, quod est alterum extremum contradictionis et propinquius quam alterum contrariorum, quod ponit aliquid in natura rei ipsius. Et propter hoc dicit beatus Augustinus quod materia est prope nihil: quod est propter privationem adiunctam.

Ex dictis facile est solvere ea quae superius obiecta sunt.

Hoc enim solum creari dicitur, quod habet esse; et hoc est suppositum, sive prima substantia, cuius est esse per se.

Materia vero non dicitur esse nisi per tale suppositum, nec etiam accidentia. Et ideo concreata dicuntur potius quam creata. Nec est etiam implicatio contradictionis cum dicitur materia est quaedam essentia, si esse non sequitur ipsam essentiam: quia cum dicitur quod materia est essentia quaedam, idem praedicatur de se, quia materia est sua essentia, quod in omnibus simplicibus invenitur. Non autem per hoc denotatur aliquod esse sequi essentiam, quia in omni re creata differt esse ab ipsa re. Nec oportet quod quandocumque in propositione aliqua ponitur est aliquod esse etiam respondere in re, ut dictum est.