LIBER DE MEMORIA ET REMINISCENTIA.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I,

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT VII.

De his qui bene et qui male sunt reminiscibiles.

Ex his autem quae diximus, quod reminiscentia est cum deliberatione syllogizante, non debet aliquis credere, quod reminiscentia accidat solum secundum intellectum separatum. Cum enim reminiscentiarum finis sit acceptio praeteriti sub metro certo vel incerto, oportet quod reminiscentia motus et passio sint corporea : et reminiscibilitas est secundum dispositiones corporeas et complexiones bonas vel malas.

Quod autem sic corporea passio qua patitur complexio sensibilis organi ab hoc phantasmate quod movendo infert passionem ei, signum est hanc quam vocanius reminiscibilitatem habere quosdam determinatae complexionis homines, et secundum motum hujusmodi complexionis. Quod reminisci non possunt deficientes intelligentia : et cum defectu isto argumentantes inordinate : nihilominus facit esse verum quod diximus, quod scilicet sit corporea passio phantasmatis cujusdam reminiscibilitas. Diximus enim hanc habere quosdam determinatae complexionis homines : et hoc dicimus, quod signum ejus quod diximus, est maxime inter omnes homines hanc habere melancholicos et praecipue illos, sicut Aristoteles in libro de Problematibus 1 tradit, qui habent melancholiam fumosam et ferventem. Sunt enim tales qui melancholiam habent accidentalem quae causatur ex sanguine et cholera simul adustis. Hos enim inter omnes homines phantasmata maxime movent : quia in sicco posterioris cerebri maxime et fortissime imprimuntur : et calidum melancholiae fumosae movet ea : et talis mobilitas confert reminiscentiae quae est investigatio. Conservatio autem sicci multa repraesentat ex quibus movetur,

Causa autem magnae reminiscibilitatis est id quod reminisci non est a seipsis hominibus, ita quod sit in. arbitrio eorum stare et procedere in motu reminiscentiae : sed cogit frequenter ad haec dispositio corporis naturalis vel accidentalis, quae ex infirmitate causatur vel aetate : sicut projicientibus lapidem non habent amplius a seipsis ut stet lapis quando voluerint, sic etiam quasi necessitate quadam corporis movetur reminiscens : movet enim phantasma aliquod corporale organum in quo passio accidit quae est reminiscentia. Talem autem habent passionem non quidem quod est bona reminiscentia, sed quod non possunt sistere cum volunt motum in ipsis factum quibus humiditas abundans quaelibet naturalis vel accidentalis inest circa locum virium animae sensibilis : talis enim humiditas mota a sensibilibus non de facili pausat quousque deveniat in id quod quaerit. Attentio enim quaerendi trahit spiri- tum. et calorem, et in hoc impetu circumferunt humidum quod natum est non stare ex ipso : sed quando invenitur intentum, tunc cessat intentio quaerendi, et retrahuntur et calor et spiritus : et tunc paulatim residet humidum. Talis enim motus humidi recte procedit ad intentum ex principio memoriae, sicut supra determinatum est.

Et haec est causa quare irae et timores talibus complexionibus accidentes quando moventur aliquo quod existimatur malum, circummoventur velociter : et his motibus iterum circummoventibus non statur, sed in idem saepe circummovent cerebrum, quamdiu manet mali terribilis examinatio. Haec autem passio quae est involuntarius cursus reminiscentiae, comparatur nominibus sive verbis in loquela et rationibus persuasionum,quando tales locutiones nominum et rationum fiunt per melancholicos et fluidos. Quando enim nominibus et verbis et rationibus tales uti inceperunt, diu loquuntur et non quiescunt : et est unum melancholiae signum, multum persuasivis verbis impertinentibus abundare. Licet enim aliquando valde pausent tales exterius, et quasi non volentibus accidit sine causa iterum cantare aut loqui, sive dicere de rerum nominibus propter multum motum phantasmatum qui est in eis. In his igitur sunt multae reminiscentiae.

Sunt autem etiam isti qui habent partes anteriores partis capitis quae sunt circa sensum majores, dummodo habeant in eis humiditatem compressam aliquantulum, reminiscibiliores quam contrario modo se habentes. Magnae enim hujusmodi partes multo humido dilatato et multae virtuti attestantur. Compressio

autem humidi facit fortiter tenere phantasmata : et idcirco sunt multum reminiscibiles. Tales enim in sensibili parte habent gravitatem multi et compressibilis humidi in quo multa est commotio sensibilium. Isti enim ex principio motus facti in eis non poterunt multum manere, sed multum sunt soluti, et fluxam habentes humiditatem quae tenet formas propter compressionem : neque isti in reminiscendo facile quiescunt, sed moventur multum. Penitus autem novi, sicut infantes, et multum senes, non sunt reminiscibiles propter multum motum qui est in eis, et nihil habent virtutis retentivae formarum. Senes enim in decremento sunt humectantem extraneam habentes humiditatem. Infantes autem in augmento fluunt habentes humidum augens nimis fluidum propter spermatis vicinitatem : propter quod non tenent, nisi propter admirationem vel affectum magnum doloris vel gaudii profundentur in talibus pueris species. Amplius autem compressi, sive compressam habentes complexionem ex aetate in quibus stetit et non defecit humidum, sicut juvenes et virilem aetatem agentes, sunt bene reminiscibiles : et durat in eis reminiscentia usque ad longam aetatem quae dicitur senectus, eo quod illi satis habent humidum et non nimis fluidum.

Sic igitur a nobis dictum est de memoria et de memorari, qui est actus memoriae, quae sit natura ipsorum. Et dictum est qua partium animae animalia memorantur. Dictum est etiam de reminisci ipso et de reminiscentia, quid est, et quo modo est utrumque illorum, et propter quas causas contingit utrumque ipsorum.