LIBER DE MEMORIA ET REMINISCENTIA.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I,

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT V.

Qualiter omnis reminiscentia vel memoria accipit tempus praeteritum ?

Licet autem omnis reminiscentia sive recordatio omnis ab aliquo principio procedat, et hoc fit difficulter, sicut in praecedentibus est habitum, tamen hoc generaliter verum est, quod maxime omnem reminiscentem oportet cognoscere tempus praeteritum secundum quod ipsum est mensura ejus quod reminiscitur. Hoc autem dupliciter contingit: aut enim id est definitum quando, aut indefinitum. Definitum autem quando est, ut cum dicimus ante tres annos : indefinitum vero quod recolimus, sed simplex praeteritum non determinantes certa mensura quando fuerit. Tempus autem judicat anima sicut judicat numerum, quando judicat plura aut minora sive pauciora, Rationale est etiam quod judicet ipsum sicut judicat magnitudinem. Cum enim tempus habeat aliquo modo esse numeri et esse continui, oportet quod eodem modo judicet anima tempus, quo judicat magnitudinem et numerum : quorum unum est discretum et alterum continuum. Intelli- git enim anima magna et procul secundum loci distantiam non extendendo ad illam intelligentiam, sicut dixit Plato, et sicut quidam visum ad visibilia in radiis corporalibus dixerunt extendi : sed potius in speciebus intelligit, quae simplex et spirituale esse habent in ipsa : et similiter intelligit tempus non protensa ad temporis durationem nisi in. specie temporis, prout accipitur quando in re temporali, cui adjacet ut mensura : et namque etiam cum non sit praeteritum tempus : eo quod ipsum discessit in non esse, sicut in quarto Physicorum diximus.

Adhuc tamen similiter intelligit sicut prius, eo quod species ipsius quando quod est ex praeterito ex anima diffinito vel infinite non recessit : sed motus isti sunt in anima secundum analogiam et proportionem : quoniam sicut proportionatur res ad quando quod rebus adjacet, sic etiam proportionantur rerum species ad speciem, quandocumque intelligitur ut speciebus adjacens. Sunt enim in ambobus istis quae sunt in anima similes figurae et motus proportionales his quae sunt in rebus. Figurata enim species figurarum habent in anima, et reservantur in memoria, et similiter motus in rebus, et quando motuum species sibi similes habent in memoria et in anima. Et cum reminiscentia sit quaestio et investigatio per memoriam facta, oportet quod reminiscentia utatur his prout proportionatur rebus. Quo enim distabit anima a seipsa, cum majora intelligat, aut cum minora, constat quod in nullo : et hoc est ideo quod non intelligit ad res protensa, sed potius per species acceptas a rebus quibus non accidit magnum et parvum esse, sed tantum proportionales esse rebus, sicut intentio proportionatur ei quod intenditur per ipsam. Ipsa igitur in nullo distat a se quando intelligit

maiora et quando intelligit minora. Omnia enim quae sunt intra in ipsa, sunt minora quam ea quae sunt extra : et tamen proportionaliter sunt ea quae sunt intra et aute sunt extra. Et ideo unum intelligitur per alterum.

Et similiter est de distantia temporum: hanc enim non distans a seipsa ipsa memoratur et intelligit anima : est enim forte accipere aliquam in anima distantiam et protensionem, sicut accipitur in speciebus quae sunt in ea separatae a rebus. Distantia autem haec non est loci vel temporis quo protendatur in hoc vel in illud, sed est proportionis, sicut dictum est : haec enim est distantia, quae est in anima sicut distantia realis in rebus distantibus. Haec autem dicta sunt contra eos qui dicunt animam distendi ad tempora et eorum quantitates quas intelligit et reminiscitur.

Quod autem distantia proportionis operetur in anima, quod distantia quantitatis vel loci operatur in rebus, sic ostenditur, Si enim a b res aliqua, cui adjacet quando distantia faciens in tempore ita quod a sit res, et b sit quando quod relinquitur circa eam ex adjacentia temporis. Cum igitur animae potentia quae est sensitiva, primum accipiat quantitates discretas et continuas, dicamus quod species a b in sensitivo communi sit b g. fit quia quod est in sensitivo communi, ulterius etiam movet intellectum vel memoriam quae per accidens est intelligibilium, ponamus species in intellectu vel memoria ex his factas esse c d : ista igitur erunt proportionabilia : et si incipiat motus a rebus extra, et veniat ad animam, tunc secundum a b rem exteriorem movetur :b c ad sensum communem: et tunc facit d sig. in intellectu vel memoria : quia memoria per accidens est intelligibilium, sicut supra determinatum est: proportionale enim est, sicut diximus, a B et G :d, et ideo devenitur per c D m a B, quando motus reminiscentiae incipit ab anima, et devenit in rem quaesitam : quia sicut id quod est in sensu communi, proportionale est rei, ita quod per ipsam res sicut est apprehenditur : ita id quod est in memoria a quo incipit reminiscentia, proportionale est rei : et ideo per ipsum in rem absentem perfecte devenitur. Ponamus autem quod 1. i sit res alia cum differentia temporis alia, cujus species in sensitivo communis sit T I, et in memoria faciat Z I. Si ergo tunc quaerat aliquis quare a b facit in memoria magis c D quam Z I, dicemus quod sicut d sig. ad a b se habet proportionaliter sicut species et intentio ad rem cujus est species et intentio, sic se habent t I in sensu communi ad Z I in memoria proportionaliter, eo quod utrumque istorum est species ejus quod est 1. i in re extra. Igitur anima secundum hoc motus proportionales movetur simul : quia continuitas est inter primum movens et ultimum motum, sive incipiat motus a rebus extra, sive incipiat ab anima. Et sic quaestio soluta est prius inducta, quando a b quod facit G D non habet proportionem ad Z I , et ideo non facit ipsum. Si vero anima velit intelligere, sive per intellectum accipere Z I, omnino similiter intelliget ipsum in suo ordine sicut intelligit C d ordine alio, sed per t i quae sunt species in sensu communi intelligit 1. i rem cujus est species illa. Motus enim qui sunt t I et 1. i omnino similiter se habent ad invicem, sicut se habent ad invicem b sig. et b a, tamen alio ordine.

Ex his igitur patet, quod per species rerum anima devenit in res absentes et praesentes. Cum igitur simul fiat motus ab anima in rem et rei et temporis, tunc agit memoria. Et similiter est de reminiscentia, quae numquam investigat nisi per memoriam, sicut dictum est supra. Aliquando tamen agente memoria non opinatur se aliquid memorari propter hoc quod non refert ad praeteritum tempus ut praeteritum, sed voluit ipsum tantum apud seipsum non referendo ad tempus. Nihil enim prohibet aliquem mentiri sibiipsi et decipere seipsum, ita quod

videatur sibi memorans esse, cum tamen non sit memorans. Quod fit utique quando accipit aliquis et meditatur ea quae sunt in se praeterita, et non accipit ut praeterita, sed sicut simpliciter intellecta vel sensata imaginatur ea non referens ad rem praeteritam secundum quod praeterita est : non enim contingit opinari simul aliquem esse memorantem et agentem. : quia actio omnis circa praesens est, et nulla circa praeteritum. Memoria autem omnis circa praeteritum et nulla circa praesens : et ideo cum aliquis imaginatur vel intelligit quasi agens judicando vel delectando circa illud, non accipit ipsum ut memoratum : erat enim ipsum memorari secundum superius determinata hoc quod est circa praeteritum ut praeteritum. Et ideo etiam si species in anima afficit, non afficit ut praeterita : quia sic non est appetibilis vel fugibilis, sed afficit ut praesens simile praeterito. Sed si rei fiat recordatio sine tempore, tunc ipse sic recordans illius rei, non reminiscitur proprie loquendo. Quod autem diximus esse temporis memoriam et reminiscentiam, hoc est dupliciter : aliquando enim sub certa mensura memoramur tempora, utrum dicimus quod tertia dies est quod fecit hoc cujus recordamur. Aliquando autem non certa mensura fit hoc : et tamen tunc memorantur, quamvis non certa mensura ad praesens mensuretur praeteritum tempus. Consueverunt enim homines dicere, quoniam memorantur ipsi, tamen temporis praeteriti distantiam ad praesens nesciunt : et hoc est quando metro certo non cognoscunt quantitatem ipsius quando, in quo fuit res cujus recordamur.