LIBER DE MEMORIA ET REMINISCENTIA.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I,

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT III.

De modo et arte reminiscendi.

Modum autem et artem reminiscendi tradere volentes, repetamus quaedam eorum quae diximus. Est autem unum illorum, prout supra diximus, reminiscentiam nihil aliud esse nisi investigationem obliti per memoriam : propter quod differt ab iterata scientiae acceptione, quae non fit per memoriam : et differt ab ipsa memoria, eo quod ipsa memoria est motus continuus in primum acceptus : et differt a meditatione quae frequens est memoria. Ex quo igitur secundum dicta Peripateticorum talis est reminiscentia, oportet quod semper ab aliquo incipiat quod jam pridem existit in nobis, quod ordine aliquo respicit rem quae quaeritur, quam ante ordinem habere non potest, nisi sit principium consequentiae ad minus ad illud habendum probabiliter, aut ex necessitate. Ordo igitur iste aut erit ex parte reminiscentis, aut ex parte reminiscibilis. Et siquidem est ex parte reminiscentis, tunc erit consuetudo, quia vis maxima consuetudinis est : quod probatur, quia ea quae consuevimus per ordinem enuntiare, dicto uno priori occurrit secundum etiam absque attentione. Si autem est ex parte reminiscibilis, tunc hoc aut est ordo necessitatis aut probabilitatis. Et si est ordo necessitatis, tunc ex ipso statim in quaesitum venitur, Si autem est ordo probabilitatis, tunc aut erit in pluribus quidem dialectice, aut rhetorice : et tunc ab omnibus quae aliquo modo adhaerent rei, vel referuntur ad ipsam, est inventio rei per reminiscentiam.

His itaque suppositis, dicamus secundum Aristotelem, quod omnes reminiscibilitates in. quolibet homine contingunt hoc modo. Quia hic motus, qui est reminiscibilitas, aptus natus est esse post hunc. Alius motus qui est momoria prius accepti quod aliquo praedictorum modorum est principium consequentiae ad inferendum quaesitum. Id enim reminiscimur, cujus in se habemus oblivionem, sed principii ejus recordamur per memoriam. Si igitur inter haec duo est ordo qui est ex necessitate, tunc manifestum est quod cum moveatur aliquis illo motu qui est memoria principii ut principii istius, tunc movebitur etiam isto motu qui est reminiscentiae, et inveniet de necessitate quaesitum. Et hic est facilis modus reminiscendi : sed tamen non ideo semper reminiscendo movetur ex necessitate, eo quod reminiscens non semper tali utitur ordine, sed potius sicut frc-

quenter et in multo movebitur ex. consuetudine. Propter dictam enim causam ea quae sequuntur se secundum rem, fiunt consequentia in animae motibus propter consuetudinem. Accidit enim in nobis quosdam motus simul sumptos velocius meminisse, quam alios qui multoties facti sunt in nobis. Hujus autem causa duplex est : et una quidem est getas, quia invenit animam minus occupatam : et ideo parvus motus profundatur in ea : et hac sola de causa pueri diu reminiscuntur. Alia autem causa est dispositio rei moventis animam : et haec est duplex, destructio scilicet vehemens, et abominatio vehemens. Haec etiam profunde intrant in animam et diu manent. Et his de causis, ut Tullius docet, " quaedam semel videntes diutius memoramur quam alia quae multoties vidimus et agnovimus. " Si autem sic est, et similiter erit consuetudo ex saepe movendo profundum motum faciens in anima et diu manens.

Cum igitur reminiscimur, tunc primum movemur secundum aliquem priorum et antiquorum motuum nobis impressorum : et volumus illos motus quousque ille motus moveatur et tangatur in nobis secundum quem consuevit consequi ille quem quaerimus : motus autem hic vocamus formam impressam per motum sicut et motum alibi accepimus. Et ideo curamus et sollicitudinem ponimus, intelligentes id quod est consequenter ordinatum ad quaesitum, magis quam intendamus alteri cuidam quod nullum ex parte nostri vel rei habet ordinem ad illud quod quaeritur. Curamus autem et sollicitamus intelligere illud ab omnibus quae possunt esse principium consequentiae in illo : et ideo incipimus aliquando a simili, et aliquando a contrario, et aliquando a continuo secundum ordinem rei necessario : sicut ex causa venimus in causatum, et accipimus ista similia et contraria, et continua aliquando in toto, aliquando in parte : propter hoc enim fit remmiscibilitas : manifestum enim est, quod omnis investigatio fit ab aliquo principio : et cum reminiscentia sit investigatio per memoriam, oportet quod incipiat a principio memorativo aliquorum dictorum modorum : motus enim in quibusdam istorum sunt idem, sicut in continuis essentialem et necessarium ordinem habentibus. in quibusdam autem eorum sunt similes, sicut in similibus dialecticis et rhetoricis, in quibus ex simili fit judicium similium. In quibusdam autem sunt in parte contrariorum, et in parte similium, sicut diximus prius. Propter quod cum ita fiat reminiscentia, tunc omnes reminiscentes quaerunt reliquum, ex illo ordine quo parvum motum habet : et ideo est in parte oblivionis post illud quod est principium ejus, et cujus motus ingressus est in memoriam. Illi autem qui non quaerunt sic sequentes ordinem rei, reminiscuntur tamen quando tale est reminiscibile, cujus motus consequenter est post alium motum ex consuetudine rememorantis vel reminiscentis.

Nec oportet aliquem objicere contra id quod diximus, ut dicat quomodo hoc possit esse ut memoremur et reminiscamur eorum quae procul sunt a coordinatione ab invicem ? Posset enim aliquis intendere, quaerens quomodo memoramur ea quae procul sunt, sed potius quae prope sunt, dicat reminisci. Manifestum est enim, quoniam in coordinatis est idem motus quodammodo. Dico autem ac si aliquis diceret, quod idem quod consequenter est et verum ut non sit perquirens aut reminiscens in talibus, eo quod non habet principium a quo procedat. Jam enim diximus quod licet in talibus non sit principium rei, est tamen principium a quo consuevit procedere reminiscens. Et ideo haec species post hanc est, et haec reminiscibilitas est post hanc ex consuetudine. Et hoc est principium sufficiens reminiscentiae, sicut diximus.

Cum igitur talem reminiscentiam faciens voluerit reminisci, quaerit tale accipere principium sui motus, post motus

reminiscibilis quod quaeritur, erit suffi- cienter ex consuetudine reminiscentis., licet non sit principium ex parte rei. Et quia reminiscentia procedit ex talibus principiis, ideo maxime veloces sunt in reminiscendo qui ex principio consequentiae incipiunt reminisci : et quanto illud essentialius consequentiam principiat, tanto in reminiscendo sunt velociores : tunc enim reminiscibilitates se habent ad invicem sicut res quae consequenter sunt ordinatae secundum sua principia : et ideo magis sunt reminiscibilia quaecumque habent ordinationem aliquam secundum sua principia, sicut doctrinae demonstrativae et probabiles : prava autem quae sunt inordinata, graviter sunt reminiscibilia.

Et ista est differentia in qua reminisci differt ab eo quod est iterato addiscere, cum reminiscentia possit moveri quodam praedictorum modorum in id principium quod est ante quaesitum jam in memoria, sive ex parte rei, sive ex parte consuetudinis. Iterato autem addiscens a talibus non movetur. Cum vero non investigat et movetur per aliquod principium, tunc non recordabitur vel reminiscetur. Multoties autem contingit, quod primo quidem quaerens et investigans aliquid, reminisci nullo modo potest. Quaerens autem postea, et potest invenire, et invenit: et hujusmodi causa est, quia aliquando species majoris impressionis prius occurrunt, quae impediunt ejus principium, cujus quaerit recordationem. Postea autem sedatis illis reditur ad principium, et fit reminiscentia : et ideo motus reminiscentiae fit in eo quod multa movet, et tamdiu quousque veniat in principium quod res quaesita consequitur. Meminisse enim sive reminisci est inesse posse moventem speciem quae est sicut principium. Hoc autem movens inest, quando id est quod est sicut ex ipso fiat motus, vel ex quibus habet moveri et fieri motus, si plura sunt talia, sicut jam saepe dictum est. In reminiscen-

tia enim oportet accipere principium sicut ex quo fit processus.