LIBER DE MEMORIA ET REMINISCENTIA.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I,

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT VI.

Quod memoria differt a reminiscentia secundum subjectum.

Quod autem non idem sint memoriae rerum et reminiscibilitates in actibus et habitibus, in prioribus determinatum est. Differt autem memorari ab ipso reminisci non solum secundum tempus quod non accepit memoria nisi in re memorabili : reminiscentia autem ut numerum certum vel indeterminatum secundum distantiam ad praesens. Sed etiam in hoc differunt, quod memoriam participant multa aliorum animalium ab homine, quae tamen potentiam habent cognitivam : sed reminisci nullum, ut ita dicam, participat nisi homo.

Causa autem hujus est, quod reminisci cum sit investigatio per memoriam, est sicut syllogismus quidam a principio procedens : non tamen est vere syllogismus : quia procedit per se ex particularibus in res, et non in cognitionem aliquam factam per principia : sed procedit in rem quae primo fecit cognitionem in anima : et est syllogismus quidam ejus quod aliquis prius vidit aut audivit aut aliquo hujusmodi secundum sensum passus fuit. Sic enim syllogizatur reminiscens in seipso et in sua reminiscentia : et est sua reminiscentia quaestio sive investigatio quaedam, sicut diximus superius. Talis autem investigatio non est sine ordinante ratione : et ideo accidit eis quibus accidit deliberare et ordinare antecedens ad consequens. Ratio autem deliberans unum ex altero est per modum syllogismi, qui quandoque quidem est necessarius, quandoque autem probabilis et quandoque quasi consuetudinis utitur auctoritate.