LIBER DE MEMORIA ET REMINISCENTIA.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I,

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT I.

Et est digressu) declarans intentionem Avicennae et Averrois de memoria.

Reliquorum autem primum considerandum est de memoria cum agimus de communibus animae et corporis animati, et dictum sit qualiter sensibilia veniunt ad animam, relinquitur considerandum qualiter anima per sensibilia existentia apud eam reddat in ipsas res sensibiles quae sunt extra ipsam. Tunc enim primo perfectus est motus sensibilium. Non enim sensibilia accipit anima propter aliquid nisi ut per ipsa in res sensibiles veniat.

Quia autem, ut mihi videtur, omnes fere aberraverunt Latini in cognitione harum virtutum quas memoriam et reminiscentiam appellamus, ut aestimo propter verborum Aristotelis obscuritatem, ideo primo volumus ponere planam de memoria sententiam Peripateticorum, antequam Aristotelis sententiam prosequamur.

Revocentur igitur ad memoriam ea

quae de virtutibus sensibilibus apprehensivis dicta sunt, et inveniemus quod quatuor sunt in quibus memoriae perficitur operatio. Non enim dicimus nos rememorari, nisi quando per id quod habemus apud nos, distincte recognoscimus id quod prius vidimus et audivimus et didicimus. Cum autem didicimus, quod memoremur ex eo quod est apud animam, oportet necessario duas praecedere operationes, quarum una est esse receptum id a quo memoria incipit : et haec est operatio sensus communis. Secunda autem est esse conservatum apud nos ex praesenti accepto in praeteritum. Et ostendimus in libro de Anima impossibile esse, quod ejusdem potentiae organicae sit bene recipere et bene conservare. Hanc autem conservantem Avicenna vocat formalem vel imaginativam. Averroes autem in hujus libri commento vocat eam conservantem, non imaginativam vel formalem : cujus causa secundum eum est, quia imaginatio quasi mutatio dicta, est virtus referens formam ad rem cujus est forma, sed conservans non est nisi retinens formas in se depictas : propter quod dicit quod conservata in nobis plura sensibilia habere possumus, sed imaginari plura simul non possumus. Patet igitur ex his necessario probatum esse, quod quoad hanc partem memoriae, quod scilicet procedat et incipiat ex eo quod habemus apud nos, duae virtutes ante eam esse exiguntur.

Similiter autem ex illa parte qua distincte revertitur in rem prius visam vel auditam, oportet unam virtutem ante eam operari. Non enim distincte cognoscitur res ex ipsa ejus figura : quia si hoc esset verum, tunc distincte quamlibet cognosceremus rem, cujus figuram apud nos habemus : et hoc non potest esse, cum multa sit similitudo in figuris : sed distinctam rei cognitionem operatur in ani- ma, quando cognoscitur quod haec figura hujus rei et non alterius intentio est. Oportet igitur, quod ante memoriam quaedam virtus operetur quae ex ipsa figura elicit eorum intentiones singulares : et hanc quidem Avicenna bene et proprie vocavit aestimationem. Averroes autem improprie vocat cogitativam animalium brutorum, per quam fugiunt nociva et persequuntur convenientia. Cum igitur memoria habeat utrumque eorum, oportet in ipsa depictas esse figuras et intentiones. Completur enim actus memoriae ex compositione horum duorum.

Propter quod dicit Averroes eleganter in hujus libri commento quinque loca apprehensivorum organorum esse in capite: quorum unus est exteriorum organorum, quem vocat valde corporalem duri corticis : quia in cortice praesentiae rei accipit : et complementum illius loci est in organo sensus communis in prima parte capitis medullosa et humida. Secundus autem locus est sensus communis, qui primus est locorum spiritualium, sicut diximus alibi : quia sensus communis formalis est ad sensus proprios comparatus. Ideo iste locus est complementum, ut diximus, loci primi. Tertius autem qui ut complementum se habet ad secundum, organum est imaginationis locus : imaginatio enim est spiritualior quam sensus communis, et accipit imaginationem pro eodem cum phantasia. Qualiter autem se habeat veritas de hoc, in libro de Anima determinatum est. Quartus locus est in organo virtutis distinctae, quam vocat Averroes cogitativam brutorum , quae distinguit intentiones a figuris rerum. Quintus est in organo virtutis memorativae : et ille locus est magis spiritualis inter omnes, quia recipit medullam ejus quod tres vires sensus, scilicet communis et imaginativa et distinctiva distinxerunt: et per id distincte et discrete revertitur

ad res. Et ideo virtutis memorativae actus est, quod componendo intentiones distinctas cum imaginibus rerum distincte ad res revertitur.

Quod autem quinque loca ista in capite distincta sunt ab actionibus, probat Averroes concorditer cum Avicenna dicentes quod receptio sensus communis et imaginatio sunt in fronte in anteriori parte cerebri, cognitio sive distinctio in medio, et conservatio et memoria in posteriori. Et ideo laesa posteriori parte inducitur oblivio : et manet cognitio et distinctio et imaginatio et sensibilium acceptio. Laesa autem media, remanent anteriores et posteriores secundum suum modum et debilitatur media, Et laesa priori aufertur operatio prima et remanet media et postrema secundum suum modum. Ex his igitur patet, quod conservativa secundum Averroem, non differt a memoriali nisi secundum esse : quia conservativa conservat tam imagines quam intentiones : sed memoria componendo ista duo refertur ad res extra per ipsa. Quod igitur Averroes et alii dicunt esse sententiam Aristotelis, haec est.

Ego autem unum puto esse addendum antequam sententiam Aristotelis prosequamur. Hoc autem est quod dicitur, quod memoria sit primi sensitivi. Huic autem vehementer insistentes, dicunt memoriae organum esse in partes anteriori capitis : quod est contra omnes de viribus animae loquentes, et qui Peripateticorum imitati sunt peritiam. Propter quod nos tenemus primum sensitivum esse, quod est fons et origo sensualitatis, et cui contingit sentire secundum se semper et in omni sensibili : et patet quod hic non est sensus particularis. Et si esset etiam sensus communis et memoriae idem organum, tunc omnia habentia sensum communem, haberent etiam memoriam : quod falsum est, quoniam vermes et conchae memoriam non habent. Propter quod patet, quod primi sensitivi est sicut a quo est primus mo- tus ejus, sicut phantasia dicitur motus a sensu secundum actum factus. Sic igitur dicitur memoria esse primi sensitivi sicut id in quo quiescunt motus primi sensitivi, et a quo fit reflexio in rem primo per sensum acceptam.