TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Quoniam autem visus inter omnes sensus maxime est sensus, eo quod magis habet sensibilis cognitionis : propter quod etiam disciplinabilis est maxime et maxime formalis, in quo est operatio sensibilis animae, et quasi nihil operationis naturae : quam etiam ob causam inter sensus primus est : et ideo lumen etiam a luce accipit, quoniam oculi luminaria dicuntur, et visus lumen luminarium illorum : et hoc est ideo, quia sine lumine non potest videre : ideo phantasia determinatum vel derivatum nomen a visu habet, quia phantasia dicitur visio vel apertio Latine. Et hujus causa est etiam, quoniam sensibilia visus maxime permanent et finguntur in phantasia, et alia minus, et minime sensibilia olfactus : et ideo rarissime somniat quis de odoribus : et hujus causa est, quia debiliter habemus hunc sensum : tactum autem maxime habemus : tamen servat qualitates in corpore magis quam intentiones qualitatum in anima, et ideo raro somniat aliquis frigus vel calorem, nisi frigescat vel calescat interius corpus, sed colores et figuras frequentissime somniat et sonos, eo quod magis sunt illa habentia de proprietate intentionum spiritualium : et ideo de facili transeunt ad phantasiam. Quia autem phantasmata sunt similia sensibus, fit conversio ad ea sicut ad sensibilia :
quoniam non est advertens ratio vel aestimativa cognitio : et ideo multa per phantasiam operantur animalia, sicut superius diximus : alia quidem quia intellectum non habent, sicut bruta : alia vero ex hoc quod habent intellectum velatum ob aliquam amentiam melancholiae, vel ebrietatis, vel aegritudinis cerebri : aut propter somnum, qui licet per se sit ligamentum sensuum, tamen etiam ligat intellectum per accidens, sicut quidam homines sunt, et ibi operantur per solam phantasiam. Sic igitur sicut sunt quinque sensus exteriores, visus,auditus, olfactus, gustus, et tactus : ita sunt quinque sensus interiores, sensus communis, imaginatio , aestimativa, phantasia, et memoria. Phantasia communiter accepta claudit in se imaginationem et phantasiam proprie dictam. De phantasia quidem igitur et caeteris interioribus sensibus quid et propter quid sint, in tantum a nobis dictum sit.