SUPER AD THESS. II

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 2

Supra ostendit apostolus quid eis suo exemplo tradidit, ut scilicet non essent inquieti, sed ut operarentur, hic ostendit quomodo hoc praesens verbis et factis tradidit. Unde dicit cum essemus, quasi dicat: ut formam daremus vobis, fecimus quod docuimus, quia hoc denuntiabamus, quoniam, etc.. Haec verba, sicut dicit Glossa et Augustinus in libro de operibus monachorum, quidam pervertebant quod non sit licitum servis dei manibus operari, propter hoc quod dicitur Matth. VI, 34: nolite solliciti esse, etc.. Nam dicunt hanc operationem pertinere ad sollicitudinem victus. Et propter hoc istud referebant ad spiritualia opera; quasi dicat: si quis non vult facere opera meritoria et spiritualia, non est dignus manducare.

Sed hoc est contra intentionem apostoli, qui dicit denuntiabamus nos sic fecisse, scilicet in labore et fatigatione.

Sed quid est quoniam si quis non vult, etc.? estne hoc consilium vel praeceptum? et videtur esse praeceptum, quia infra dicitur: si quis non obedierit verbo nostro, etc.. Ergo omnes tenentur manibus operari. Qui igitur non operatur manibus, sed stat otiosus, peccat mortaliter.

Respondeo. Dicendum est quod est praeceptum, sed aliquid praecipitur dupliciter: simpliciter, vel sub conditione. Simpliciter praecipitur quod per se est necessarium ad salutem: et haec sunt opera virtutum. Sub conditione vero, ut quando talis est casus, quod sine opere manuali praeceptum servari non potest. Praecipitur autem homini quod corpus suum sustentet, alias enim est homicida sui ipsius. Gen. II, 16: de omni ligno Paradisi comede, etc.. Ex praecepto ergo tenetur homo corpus suum nutrire, et similiter ad omnia, sine quibus corpus non potest vivere, tenemur. Unde quicumque non habet alias, unde corpus sustentet licite, vel possessione, vel licito negotio, tenetur laborare, ne furetur. Eph. IV, 28: qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus suis, etc.. Est ergo praeceptum, quando aliter non potest licite vivere. Unde dicit si quis non vult operari, nec manducet.

Est ergo alterum duorum necessarium, ut homo possit manducare, scilicet vel quod habeat possessionem, vel quod licite procuret.

Ps. Cxxvii, 2: labores manuum tuarum quia manducabis, etc.. I Thess. IV, 11: operamini manibus vestris, sicut praecepimus vobis, etc..

Deinde cum dicit audivimus, etc., ponit necessitatem huius praecepti, quia apostolus dicit hoc non tam ex officio docentis, quam propter vitium gentis. Ideo primo ponit culpam quae inducit necessitatem praecepti; secundo adhibet remedium, ibi his autem qui, etc..

Dicit ergo audivimus, etc.; quasi dicat: ideo non occulto hoc praeceptum, quia audivimus quosdam, etc.. Anima enim hominis semper oportet quod circa aliquid occupetur, et ideo necesse est quod otiosi inquietudinem patiantur circa illicita. I thess.

C. IV, 11: operam detis ut quieti sitis, etc..

Et addit sed curiose agentes, scilicet de negotiis aliorum. Prov. XXI, 25: desideria occidunt pigrum.

Deinde adhibet remedium, cum dicit his autem qui, etc.. Et primo ex parte peccantium, secundo ex parte aliorum, ibi vos autem, etc..

Dicit ergo his qui sunt eiusmodi denuntiamus severe, ut praelatus, et obsecramus charitative, ut pater eorum, ut panem suum, non alienum sed debitum sibi, scilicet licite acquisitum, cum silentio, id est, sine inquietudine, non discurrendo, manducet.

Is. XXX: cultus iustitiae, silentium. Ez. Multam malitiam docuit otiositas.

Deinde cum dicit vos autem, etc.

Ex parte aliorum non peccantium duplex adhibet remedium.

Primo scilicet quod non cessent benefaciendo, secundo quod illos corripiant, ibi quod si quis, etc..

Dicit ergo vos autem, etc., quasi dicat: nolite deficere benefaciendo, licet otiosi abutantur. Gal. V: bonum facientes, non deficiamus, etc.. Et hoc necessarium est, etiam si operentur manibus, et non deesset illis aliquid, quia necessaria est aliis subventio.

Deinde cum dicit quod si quis, etc., innuit quod corrigantur, et primo ostendit quo ordine puniantur; secundo ostendit effectum poenae, ibi ut confundantur; tertio finem, ibi et nolite, etc..

In ordine vero, primo, ponit culpam, secundo eius manifestationem, tertio eius punitionem.

Culpa est inobedientia; et ideo dicit quod si quis non obedierit. I Reg. XV, 23: quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere.

Manifestatio et convictio ponitur, cum dicit hunc per epistolam notate, id est, manifestate, sed per veritatis inquisitionem. Iob c. XXIX, 16: causam quam nesciebam, diligentissime investigabam.

Poena eorum est sententia excommunicationis; unde dicit et non commisceamini cum illo, etc.. I Cor. V, 11: cum huiusmodi nec cibum sumere. II Io. V, 10: nolite recipere eum in domum, nec ave ei dixeritis.

Hic nota quod excommunicatio infligitur pro inobedientia; debet tamen esse convictus.

Unde dicit si quis non obedierit, per epistolam vestram, hunc notate, id est, significate nobis, ut puniatur: et tamen vos interim ne commisceamini cum illo.

Sed effectus poenae est, ut confundatur, et ex hoc resipiscat. Eccli. IV, 25: est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam.

Finis autem et intentio debet esse eius correctio, quam intendit charitas; unde dicit et nolite invicem existimare, quia non debet fieri ex livore odii, sed ex studio charitatis; quasi dicat: quod ipsum vitatis, non fiat ex odio inimicitiae. Matth. V, 44: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Et ideo dicit sed corripite ut fratrem.

In quo ostenditur charitas. Ps. Cxxxii, V. 1: ecce quam bonum, et quam iucundum habitare fratres in unum, etc..

Deinde cum dicit ipse autem, etc., concludit epistolam. Et primo ponitur conclusio; secundo salutatio, quae est quasi epistolae sigillum, ibi salutatio, etc..

Iterum prima in duas, quia eis primo optat dona dei, secundo ipsum deum, ibi dominus sit, etc..

Quantum ad primum dicit ipse, etc.. Deus dicitur esse pacis quantum ad duo.

Pax enim consistit in duobus, ut scilicet homo concordet ad seipsum, et ad alios. Et neutrum potest haberi sufficienter nisi in deo: quia sibi non concordat sufficienter nisi in deo et minus aliis quia tunc affectus hominis concordat in seipso quando quod appetitur secundum unum, sufficit quantum ad omnes, quod nihil potest esse praeter deum. Ps. Cii, 5: qui replet in bonis desiderium tuum. Quaecumque enim alia, praeter deum, non sufficiunt ad omnes, sed deus sufficit. Io. XVI, 33: in me pacem habebitis, etc.. Item homines non uniuntur inter se, nisi in eo quod est commune inter eos, et hoc est maxime deus.

Et ideo dicit deus pacis det, non pacem temporalem, sed sempiternam, id est, spiritualem, quae hic incipit, et ibi perficitur.

Ps. Cxlvii, 3: qui posuit fines tuos pacem, etc.. Et hoc in omni loco, et in toto mundo apud fideles.

Quantum ad secundum dicit dominus sit cum omnibus vobis, quia nihil aliud bene habetur, nisi ipse habeatur per fidem et charitatem.

Salutatio mea, hoc dicit propter infideles pervertentes epistolas eius. Gal. Ult.: videte qualibus litteris scripsi vobis manu mea, etc.. Quod est signum, etc..

Gratia, id est, gratuitum donum dei, quod gratos vos reddit deo, etc.. Io. I, 17: gratia et veritas per iesum christum facta est.