SUPER AD THESS. II

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 1

Supra instruxit eos de futuris in novissimis, hic instruit eos de quibusdam, quae particulariter eis agenda erant, ubi primo ponitur instructio; secundo epistolae conclusio, ibi ipse autem deus pacis.

Item primo monet qualiter se habeant ad ipsum; secundo ostendit quid de eis confidat ipse, ibi fidelis autem deus; tertio quomodo se habeant ad alios, qui inordinate ambulant, ibi denuntiamus autem vobis.

Circa primum primo ponit orationem; secundo quid in oratione est petendum, ibi ut sermo.

Dicit ergo de caetero, scilicet quia estis sufficienter instructi, orate pro nobis.

Rom. XV, 30: obsecro igitur vos, fratres, per dominum nostrum iesum christum et per charitatem spiritus sancti, ut adiuvetis me in orationibus vestris pro me ad deum.

Et hoc est debitum, quia curati habent curam utilitatis gregis. Hebr. XIII, 7: mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum dei, etc..

Secundo ostendit quid petendum est, ut scilicet tollantur impedimenta praedicationis; et ideo dicit ut sermo dei currat, quia non potest totaliter impediri, sed retardari.

Ideo dicit currat. Col. IV, 3: orantes simul etiam pro nobis, ut dominus aperiat nobis Ostium sermonis ad loquendum mysterium christi.

Item ut clarificetur, scilicet per claram et lucidam expositionem, apud rudes et sapientes, sicut et apud vos. Rom. I, 14: sapientibus et insipientibus debitor sum. Prov. XIV, V. 6: doctrina prudentium facilis. Item per miracula, quae sunt demonstrationes fidei.

Est enim omnis scientia clara per demonstrationes, et hoc est orandum. Act. IV, 29: da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, etc..

Item, secundo, orandum est pro praedicatoribus, ut liberentur ab importunis et malis hominibus, scilicet pseudoapostolis, qui sunt importuni in disputando, mali in seducendo.

Vel a persecutoribus qui cogitaverunt iniquitatem in corde. Et ratio petitionis est, quia omnium non est fides, quia licet videantur habere eam, non tamen habent veram. Is. LIII, V. 1: domine, quis credidit auditui nostro? Rom. X, 16: non omnes obediunt evangelio.

Deinde cum dicit fidelis, etc., ponit fiduciam quam habet de eis. Et primo facit hoc; secundo orat pro eis, ibi dominus autem, etc..

Fiducia autem pendet ex eo qui gratiam dat, et ex hominibus qui sunt liberi arbitrii, ut dirigantur in gratia.

Dicit, primo, ex parte dei: confido quod orabitis, et exaudiemini, quia fidelis est dominus, qui confirmabit in bonis quae in vobis est operatus. I Petr. Ult.: perficiet, confirmabit, consolidabitque, etc.. Et custodiet a malo, culpae et poenae. Si tamen in mala poenae incidant, est eis in bonum, quia diligentibus deum omnia cooperantur in bonum, ut dicitur Rom. VIII, 28.

Secundo, ex parte eorum dicit confidimus autem de vobis, fratres, scilicet ex gratia quam accepistis, sed in domino, non in virtute vestra. Hebr. VI, 9: confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora salutis, etc.. Quoniam quaecumque praecipimus, etc., id est, quoniam perseverabitis.

Ex. XXIV, 7: omnia verba, quae locutus est dominus, faciemus.

Deinde cum dicit dominus, etc., pro eis orat, dicens dominus autem dirigat, scilicet ut perveniatis. Est autem hominis animam praeparare, et domini linguam gubernare, ut dicitur Prov. XVI, 1. Et Paulo post: cor hominis disponit viam suam, sed domini est dirigere gressus eius, scilicet ad destinatum bravium. Et ideo dicit dirigat corda nostra, non solum exteriora opera; et hoc in charitate dei.

Duo autem sunt, per quae in via salutis incedimus, scilicet bona quae facimus, et mala quae sustinemus. Sed opera non sunt bona, nisi directa in finem charitatis. I tim.

C. I, 5: finis praecepti est charitas, etc.. Item nec patientia, nisi per christum. Lc. XXI, 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras.

Matth. V, 11: beati eritis, cum maledixerint vobis homines. Et ideo dicit et patientia christi, id est, tolerantia malorum propter christum, vel ad exemplum eius.

I Petr. II, 21: christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, etc..

Deinde cum dicit denuntiamus, etc., ostendit quomodo se habeant ad homines inordinatos. Et primo proponit edictum; secundo exponit, ibi ipsi enim, etc.; tertio ostendit necessitatem edicti proponendi, ibi audivimus.

Dicit ergo: sic vos vivitis, et sic confido; sed quia sunt quidam mali inter vos, denuntiamus, etc., scilicet perfectis, in nomine, etc.. Hoc enim ad praelatum pertinet.

Is. LVIII, 1: annuntia populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata eorum, etc.. Ez. III, 18: sanguinem illius de manu tua requiram.

Et sequitur edictum, dicens ut subtrahatis, etc.. Ex hoc introductum est in ecclesia, quod mali vitentur, et hoc ne infirmiores ex eorum consortio maculentur. Eccli. XIII, 1: qui tetigerit picem inquinabitur ab ea. I cor.

C. V, 6: modicum fermentum totam massam corrumpit. Item ad sanationem peccantis, ut confusio cedat ei in salutem. Eccli. IV, 25: est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam. Nec hoc debet fieri passim, sed cum deliberatione et maturitate.

I Cor. V, 4: congregatis vobis et meo spiritu cum virtute domini iesu tradere huiusmodi hominem Satanae in interitum, etc.. Et sic hic dicitur ut subtrahatis, etc..

Nec debet fieri excommunicatio, nisi pro aliquo peccato, quia hic dicitur inordinate, etc.. Et hoc est quando aliquid est secundum se malum, et contra ordinem iuris naturalis, ut Glossa exponit. I Cor. XIV, 40: ut omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis.

Rom. XIII, 1: omnia quae sunt, a deo ordinata sunt. Vel quia est prohibitum, et contra doctrinam ecclesiae. Unde dicit et non secundum traditionem, etc.. Supra secundo huius: tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem, sive per epistolam nostram.

Deinde cum dicit ipsi enim, etc., exponit quantum ad ultimum quod dixerat, scilicet secundum traditiones, ostendens quae sit traditio haec, et quomodo acceperunt ab ipso. Est autem haec traditio ut non essent otiosi, vel curiosi. Et primo ostendit quomodo acceperunt exemplo; secundo quomodo verbo.

Item primo ostendit quod vitavit inquietudinem; secundo quomodo; tertio assignat causam.

Dicit ergo traditionem quam acceperunt, scitis, etc., quia praelati sunt imitandi non in omnibus, sed in his, quae sunt secundum regulam christi. I Cor. IV, 16 et c. XI, 1: imitatores mei estote, sicut et ego christi. Et in quo? quoniam non inquieti fuimus inter vos. Erant enim thessalonicenses valde liberales. I Thess. IV, 9: de charitate fraternitatis non necesse habemus scribere vobis, ipsi enim didicistis, etc.. Et hac ratione pauperes otiose vivebant, et ex otio dabant se operibus indebitis, nec pertinentibus ad eos. Et hoc erat inquietudo. Et ideo dicit quoniam non inquieti, etc.. I Thess. IV, V. 11: operam detis, ut quieti sitis, etc..

Item neque gratis panem manducavimus, etc., quia operibus manuum operabatur.

Act. XX, 34 dicitur: ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. Et Prov. Ult.: panem otiosa non comedit.

Num. XVI, 15: tu scis, quia nec asellum quidem unquam acceperim ab eis, etc..

Sed in labore et fatigatione. Non parum, sed nocte et die, id est, continue, quia aliquando oportebat eum praedicare et docere, et residuum ponebat in labore, ne quem vestrum gravaremus. II Cor. XII, 13: quid est quod prae caeteris minus habuistis, nisi quod non gravavi vos? deinde cum dicit non quasi, etc., assignat causam sui operis manualis. Ubi excludit primo causam falsam, secundo ponit veram.

Falsa quidem causa esset si quis diceret quod ei non liceret accipere ab eis sumptus.

Et ideo dicit non quasi non habuerimus, immo habuimus potestatem vivendi de sumptibus fidelium. I Cor. IX, 13: qui altari deserviunt, cum altari participant. Matth. X, V. 10: dignus est operarius cibo suo. I cor.

C. IX, 14: sic et dominus ordinavit his qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere.

Et sic ex evangelio sunt duo genera hominum potestatem habentium vivere ex aliorum sumptibus, qui scilicet altari deserviunt, et praedicatores.

Deinde cum dicit sed ut vos, etc., ponit veram causam. Nam duplicem causam invenimus, quare apostolus manibus laboravit: una apud Corinthios; alia hic. Illi enim erant avari, et graviter tulissent, sicut ibi dicitur. Causa autem quare laboravit hic fuit horum otium. Et ideo dicit ut nos formam daremus, etc., scilicet laborandi.

I Tim. IV, 12: exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. I Petr. V, 3: forma facti gregis.

Alia causa ponitur in Glossa, I Cor. IV, scilicet quando non invenimus qui det nobis, et tunc laborabat.

Quarta causa erat, ut sicut monachi Aegypti non essent otiosi. Eccli. XXXIII, 29: multam malitiam docuit otiositas. Unde qui non habent exercitium officii, vel studii, vel lectionis, periculose vivunt otiosi.