SUPER AD THESS. II

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

Prooemium

Congregamini, ut annuntiem quae ventura sunt vobis, diebus novissimis, etc..

Haec verba competunt huic epistolae.

Duo enim tanguntur quae ei conveniunt, scilicet fructus, et eius materia.

Unde dicitur ut annuntiem, etc.. Agitur enim in ea de his, quae ventura sunt in diebus novissimis, quae sunt tria, scilicet pericula ecclesiae, tempore Antichristi. II tim.

C. III, 1: in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, etc.. Item malorum supplicia.

Ps. Lxxii, 17: donec intrem sanctuarium dei, etc.. Verumtamen propter dolos posuisti eis, deiecisti eos dum allevarentur. Item praemia bonorum. Prov. Ult.: fortitudo et decor indumentum eius. Et de his agitur in hac epistola.

Utilitas ostenditur, quia congregamini.

Sic acquiritur ex hac epistola congregatio, scilicet concordantium in veritate, quia discordabant de iudicio futuro, propter hoc quod dicit in prima epistola: deinde nos qui vivimus, etc.. Ps. Cxlvi, 2: dispersiones Israelis congregabit.

Item voluntatum, quia cum considerant quod quaecumque temporalia sunt, in novissimo mundi peribunt, datur intelligi quod eos congregant ad unum quaerendum, scilicet caeleste praemium. Eccli. XXX, 24: congrega cor tuum in sanctitate eius.

Item cogitationum ad unam stabilem veritatem.

Is. Ult.: ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, etc..

Sic ergo patet fructus et materia, quia in prima munivit eos contra persecutiones praeteritas, hic munit eos contra futuras.