SUPER AD THESS. II

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 2

Superius apostolus praenuntians narravit adventum et culpam Antichristi, hic ostendit causam dilationis. Et primo ostendit eos habere huius scientiae causam; secundo causam illam obscure proponit, ibi nam mysterium.

Dicit ergo: dico quod oportet revelari hominem peccati. Et quid nunc detineat, id est, quae sit causa, quod tardet, scitis, quia ego dixi vobis, ita quod sic ad praesens detinet, ut suo tempore, id est, congruo tempore, reveletur. Eccle. VIII, 6: omni negotio tempus et opportunitas est. Et ibidem III, 11: omnia fecit deus bona in tempore, etc..

Deinde cum dicit nam mysterium, etc., causam eius ponit. Et haec littera multipliciter exponitur, quia hoc mysterium potest esse nominativi casu, vel accusativi.

Si primo modo, est sensus: dico ut suo tempore, quia etiam iam mysterium, id est, figuraliter occultatum, operatur in fictis, qui videntur boni, et tamen sunt mali. Et hi operantur officium Antichristi. II Tim. III, 5: habentes speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes.

Sed secundo modo est sensus: nam diabolus, in cuius potestate veniet Antichristus, iam incipit operari occulte iniquitatem suam, per tyrannos et seductores, quia persecutiones ecclesiae huius temporis sunt figurae illius ultimae persecutionis contra omnes bonos, et sunt sicut imperfectae comparando ad illam.

Tantum ut qui tenet, etc.. Hoc exponitur multipliciter. Uno modo, secundum Glossam, et Augustinum, qui dicunt, quod quidam opinati sunt Neronem, qui primo persecutus est christianos, esse Antichristum, et quod non fuerat occisus, sed subtractus, et quandoque restituendus.

Unde apostolus hoc evacuans, dicit tantum ut qui tenet nunc, Romanum imperium, teneat, donec de medio fiat, id est, donec moriatur. Sed hoc modo non est conveniens; quia multi anni sunt, quod Nero mortuus est, illo scilicet anno quo apostolus.

Sed melius est quod referatur ad Neronem, prout est persona publica Romani imperii, donec de medio fiat, id est, tollatur Romanum imperium de hoc mundo. Is. XXIII, V. 9: dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae, et ad ignominiam, etc..

Vel aliter tantum ut qui tenet, id est, detinet modo adventum Antichristi, teneat, ne veniat; quasi sit necessarium, quod adhuc aliqui veniant ad fidem, et aliqui recedant. Quasi dicat: ut discessus et accessus qui nunc tenet donec veniat, teneat donec tollatur ille obscoenus. Vel sic: tantum qui nunc tenet fidem, teneat, id est, firmus sit in ea. Ap. II: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam, donec de medio fiat, id est, congregatio malorum permixta, separetur, et fiat seorsum, quod erit in persecutione Antichristi.

Vel tantum, etc., id est, ut mysterium iniquitatis, id est, iniquitas mystica, quae detinet, detineat donec fiat de medio, id est, donec iniquitas reducatur in publicum: et fiat quasi aliquid existens in publico de medio.

Multi enim modo occulte peccant, sed tamen quandoque fiet in aperto: quia deus sustinet peccatores quamdiu sunt occulti, donec publice peccent, et tunc non sustinebit, ut patet de sodomitis Gen. XIX, 24.

Sed tamen Augustinus confitetur se nescire quid apostolus illis loquitur, qui iam sciebant.

Unde dicit quid nunc detineat, scitis.

Et praeterea hoc non erat multum necessarium ad sciendum.

Deinde cum dicit et tunc, etc., ponitur adventus iniqui, et poena eius. Primo manifestatio; secundo eius poena.

Quantum ad primum dicit ille, singulariter, iniquus revelabitur, quia manifesta erit eius culpa, quem dominus iesus interficiet spiritu oris sui. Is. XI: zelus domini exercituum faciet hoc, id est, zelus iustitiae, qui est amor. Spiritus enim christi est amor christi, et hic zelus est spiritus sancti, quem habet ad ecclesiam. Vel spiritu oris sui, id est, mandato suo; quia michael interfecturus est eum in monte oliveti, unde christus ascendit; sic et Iulianus manu divina extinctus est.

Et haec est poena praesens, licet futura etiam aeternaliter punietur, quia destruet illustratione, etc., id est, in adventu suo omnia illustrante. I Cor. IV, 5: illuminabit abscondita tenebrarum, etc.. Et destruet, inquam, aeterna, scilicet damnatione. Ps. XXVII, V. 5: destruet illos, etc.. Et dicit, illustratione, quia ipse visus est ecclesiam obtenebrare, et tenebrae expelluntur illustratione, quia quicquid Antichristus ostenderit, ostendetur fuisse mendacium.

Deinde cum dicit eum cuius est adventus, praedicit potestatem Antichristi. Et circa hoc duo facit, quia primo ponit potestatem eius ad seducendum; secundo huius causam ex domini iustitia, ibi eo quod charitatem.

Iterum prima in tres, quia primo ponit actorem huius potestatis; secundo modum seducendi; tertio ostendit seducendos.

Actor huius potestatis est diabolus, et ideo destruet eum christus. I Io. III, 8: in hoc apparuit filius dei, ut dissolvat opera diaboli. Et ideo dicit, quod adventus Antichristi erit secundum operationem Satanae, id est ex instinctu eius. Ap. XX, 7: solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, etc..

Operatur enim aliquid secundum operationem Satanae, sicut arreptitius, in quo non solum instigat voluntatem, sed etiam impedit usum rationis: quod tamen non imputatur ad culpam eius, quia non habet usum liberi arbitrii. Antichristus autem non sic; sed habebit usum liberi arbitrii, in quo est diabolus suggerens, sicut dicitur de Iuda io.

C. III: introivit in eum Satanas, scilicet instigando.

Decipiet autem hoc modo: primo per potentiam saecularem; secundo per virtutem miraculorum.

Quantum ad primum dicit in omni virtute, scilicet saeculari. Dan. XI, 43: dominabitur thesaurorum auri et argenti, et in omnibus pretiosis Aegypti. Vel virtute, scilicet simulata.

Quantum autem ad secundum dicit in signis, etc.. Signa sunt quaedam mira etiam parva. Prodigia vero magna, quae aliquem prodigiosum ostendunt, quasi procul a digito.

Ap. XIII, 13: fecit signa magna, ita ut et ignem faceret descendere de caelo, etc..

Matth. XXIV, 24: dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.

Et dicit mendacibus. Miraculum mendax dicitur, vel quia deficit a vera ratione facti, vel a vera ratione miraculi, vel a debito fine miraculi. Primum fit in praestigiis, quando per Daemones illuduntur aspectus, ut aliud videatur, quam est: sicut simon magus fecit decollari arietem, et postea ostensus est vivus; et homo decollatus est, et postea homo, qui credebatur decollatus, ostensus est vivus, et creditus est resuscitatus.

Et hoc faciunt homines commutando phantasmata et decipiendo.

Secundo modo illa dicuntur miracula improprie, quae plena sunt admiratione, quando effectus videtur, et ignoratur causa. Quae ergo habent causam occultam alicui, et non simpliciter, dicuntur quidem mira, et non miracula simpliciter. Sed quae simpliciter causam occultam habent, sunt proprie miracula, quorum causa est ipse deus gloriosus, quia totum ordinem naturae creatae transcendunt. Aliquando vero fiunt aliqua mira, sed non praeter ordinem naturae, sed occultas causas habent: et haec multo magis faciunt Daemones, qui virtutes naturae sciunt, et qui habent determinatas efficacias ad speciales effectus, et haec faciet Antichristus; sed non quae habent veram rationem miraculi, quia non possunt in illa quae sunt supra naturam.

Tertio modo dicuntur miracula, secundum quod sunt ordinata ad attestandum veritati fidei, ad reducendum fideles in deum. Mc.

C. Ult.: domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Sed si alicui adest gloria miraculorum et non utatur eis ad hoc, miracula quidem sunt vera quo ad rationem rei factae, et quo ad rationem miraculi, sed sunt falsa quantum ad finem debitum, et intentionem dei. Sed tamen hoc non erit in Antichristo, quia nullus contra fidem facit vera miracula, quia deus non est testis falsitatis. Unde aliquis praedicans falsam doctrinam non potest facere miracula, licet aliquis habens malam vitam posset.

Deinde ostendit seducendos, cum dicit his qui pereunt, id est, in praescitis ad perditionem. Io. XVII, 12: nemo ex eis periit, nisi filius perditionis. Et hoc ideo, quia Io. X, 27: oves meae vocem meam audiunt.