QUODLIBETA 6

 Quaestio 1

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 6

 Prologus

 Quaestio 7

 Quaestio 8

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 10

 Prologus

 Quaestio 11

Articulus 2

Quid in peccato actuali sit prius, utrum aversio a deo, vel conversio ad commutabile bonum.

Ad secundum sic proceditur: videtur quod in peccato actuali prius sit aversio quam conversio.

Argumentum

Aversio enim importat recessum a termino, conversio autem accessum ad terminum. Sed in motu corporali prius est recessus a termino quam accessus ad terminum. Ergo et in spirituali motu prius est aversio quam conversio.

Sed Contra

Sed contra, est quod dionysius dicit, IV c.

De divin. Nomin.: nemo intendens ad malum, operatur, sed intendens ad bonum. Ergo prius animus peccantis convertitur per appetitum ad bonum commutabile quam avertatur a deo.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod peccatum principaliter in voluntate consistit, ut Augustinus dicit.

Quantum autem ad voluntatem illud est prius quod principaliter intenditur; et ideo in peccatis in quibus principaliter intenditur fruitio boni commutabilis, sicut in luxuria, avaritia, et similibus, prius est naturaliter conversio quam aversio, quae non est principaliter intenta, sed praeter intentionem consequitur ex inordinata conversione.

In peccatis autem in quibus directe intenditur aversio a deo, sicut est infidelitas, desperatio, et alia huiusmodi, prius est aversio ab incommutabili bono, et postea est conversio ad commutabile bonum; sicut patet in illis qui desperantes seipsos tradunt impudicitiae, ut dicitur ad Ephes., IV, 19.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod quamvis in motibus operabilibus recessus a termino prior sit in executione, accessus tamen ad terminum prior est in intentione, in qua principaliter consistit peccatum.