QUODLIBETA 6

 Quaestio 1

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 6

 Prologus

 Quaestio 7

 Quaestio 8

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 10

 Prologus

 Quaestio 11

Articulus 1

Utrum ille qui baptizatus est, transmittat peccatum originale in prolem.

Circa primum sic proceditur: videtur quod ille qui est baptizatus, non transmittat peccatum originale in prolem.

Argumentum

In eo enim qui nascitur, tria possunt considerari: scilicet corpus, anima, et unio utriusque.

Sed non contrahit peccatum originale secundum corpus, quod contrahit a parentibus, quia parentes erant totaliter a peccato originali mundati; similiter etiam nec secundum animam, quam habet ex creatione dei, in quem peccatum non cadit; et per consequens neque etiam secundum unionem utriusque.

Ergo ille qui nascitur ex baptizatis, nullo modo contrahit peccatum originale.

Sed Contra

Sed contra est, quia remedium non adhibetur nisi vulneri. Sed baptismus, qui est medicinale remedium contra vulnus originalis peccati, adhibetur parvulis baptizatorum filiis secundum communem ecclesiae consuetudinem.

Ergo parvuli baptizatorum filii cum originali peccato nascuntur.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod peccatum, quod ex transgressione primorum parentum in omnes posteros originaliter derivatur, non aboletur nisi per gratiam christi, qui de peccato damnavit peccatum in carne, ut dicitur ad Rom., VIII, 3: sed hoc quodam ordine peragitur.

Nam primo in statu praesentis vitae per sacramenta gratiae christi removetur peccatum originale quantum ad inquinationem animae, ut scilicet non imputetur homini ad culpam; remanet tamen interim quantum ad corruptionem fomitis in carne; unde apostolus dicebat, ad Rom., VII, 25: ego ipse mente servio legi dei, carne autem legi peccati, in quantum scilicet concupiscit adversus spiritum.

Unde homo baptizatus, secundum mentem vivit in novitate spiritus, sed secundum carnem adhuc retinet vetustatem Adae. Et ideo, sicut per spiritualem generationem, quae fit per evangelium, alios producit filios in christo absque peccato, ita etiam secundum generationem carnalem producit filios in vetustatem Adae cum peccato originali.

Ad

Et per hoc patet responsio ad obiecta.