QUODLIBETA 6

 Quaestio 1

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 6

 Prologus

 Quaestio 7

 Quaestio 8

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 10

 Prologus

 Quaestio 11

Prologus

Prologus

Deinde quaesitum est de actibus caritatis.

Et primo de obedientia: utrum sit magis meritorium obedire praelato, vel facere aliquid ad dictum fratris. Secundo de eleemosyna.

Utrum sit magis meritorium obedire praelato vel facere aliquid ad dictum fratris.

Circa primum sic proceditur: videtur quod magis sit meritorium obedire praelato quam facere aliquid ad dictum fratris.

Argumentum 1

Maiori enim merito maius demeritum opponitur.

Sed magis demeretur ille qui est inobediens praelato quam ille qui non assentit dicto fratris. Ergo et magis meretur aliquis obediendo praelato quam assentiens dicto fratris.

Argumentum 2

Sed contra, ubi est maior humilitas, ibi videtur esse maius meritum; quia humilibus dat deus gratiam, ut dicitur Iacob. IV.

Sed maioris humilitatis videtur esse quod aliquis aequali se subiiciat faciens aliquid ad dictum eius, quam quod aliquid subiiciat se superiori, obediens praelato. Ergo magis videtur esse meritorium quod aliquis faciat ad dictum fratris, quam quod obediat praelato.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod aliquis actus potest dici magis meritorius dupliciter.

Uno modo ex genere operis; et sic ille actus est magis meritorius qui est excellentioris virtutis. Manifestum est autem quod latria, per quam aliquis servit deo, est excellentior virtus quam beneficentia, qua quis satisfacit proximo; sicut et diligere deum est magis meritorium quam diligere proximum.

Quod autem aliquid fiat ad dictum fratris, pertinet ad amicitiam vel beneficentiam, qua quis diligit proximum; quod autem obediatur praelato inquantum est dei minister, pertinet ad religionem, qua quis colit et diligit deum; et ideo magis est meritorium quod aliquis faciat aliquid obediens praelato, vel servans votum, quam si aliquid faciat ad dictum fratris.

Alio modo potest dici aliquis actus magis meritorius ex eo quod procedit ex maiori caritate, licet sit minor ex suo genere; et sic nihil prohibet magis mereri illum qui facit aliquid ad dictum fratris.

Ad 1

Primum ergo concedimus.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod ille qui facit aliquid ad dictum fratris, facit propria sponte; unde maioris humilitatis esse videtur quam quod aliquis obediat praelato tamquam superiori.