QUODLIBETA 6

 Quaestio 1

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 6

 Prologus

 Quaestio 7

 Quaestio 8

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 10

 Prologus

 Quaestio 11

Articulus 1

Utrum puer qui nascitur in deserto ubi non potest aqua haberi, moriens sine baptismo, salvari possit in fide matris fidelis.

Circa primum sic procedebatur: videtur quod puer in deserto natus possit absque baptismo salvari in fide parentum.

Argumentum 1

Non enim est minoris efficaciae fides tempore gratiae quam tempore legis naturae.

Sed tempore legis naturae salvabantur pueri in fide parentum, ut Gregorius dicit. Ergo etiam nunc tempore gratiae.

Argumentum 2

Praeterea, per christum non est arctata hominibus via salutis, cum ipse dicat, ioan.

Cap. X, 10: ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Sed ante christi adventum salvabantur aliqui pueri in fide parentum.

Ergo multo magis nunc post christi adventum.

Sed Contra

Sed contra, est quod dominus dicit, ioan.

Cap. III, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest intrare in regnum caelorum.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod ab illa damnatione quam humanum genus incurrit propter peccatum primi parentis, nullus potest liberari nisi per christum, qui solus ab illa damnatione immunis invenitur, ita scilicet ut ei incorporetur sicut capiti membrum.

Hoc autem tripliciter fieri potest.

Primo quidem per susceptionem baptismi, secundum illud ad Galat. III, 27: omnes qui in christo baptizati estis, christum induistis.

Secundo per sanguinis effusionem propter christum; quia per hoc etiam aliquis passioni christi conformatur, a qua efficaciam sortitur baptismus; unde dicitur de martyribus, apocal. VII, 14, quod laverunt stolas suas...

In sanguine agni.

Tertio modo per fidem et dilectionem, secundum illud Prov. XV, 27: per misericordiam et fidem purgantur peccata; et Act. XV, V. 9, dicitur: fide purificans corda eorum; et per fidem christus habitat in cordibus nostris, ut habetur ad Eph. III; unde et ipse baptismus dicitur fidei sacramentum.

Et secundum hoc dicitur esse triplex baptismus, scilicet aquae, spiritus et sanguinis: quia alia duo supplent vicem baptismi aquae; si tamen adsit propositum suscipiendi talem baptismum; ita scilicet quod articulus necessitatis, non autem contemptus religionis sacramentum excludat.

Manifestum est autem, quod in pueris nondum habentibus usum rationis non potest esse motus fidei et dilectionis, aut propositum suscipiendi baptismum; et ideo non possunt salvari nisi per baptismum aquae, vel per baptismum sanguinis, si propter christum occidantur; ex quo non solum christiani, sed etiam martyres fiunt, ut Augustinus dicit de innocentibus.

Et sic patet quod ille puer in deserto moriens sine baptismo salutem non consequitur.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod secundum quosdam, tempore legis naturae non sufficiebat ad salutem parvulorum solus motus fidei in parentibus, sed requirebatur aliqua exterior protestatio fidei per aliquod sensibile signum. Et secundum hoc nihil differebat id quod tunc requirebatur ab eo quod nunc requiritur ad salutem, nisi quod nunc illud signum sensibile est determinatum, tunc erat indeterminatum, et pro voto adhibebatur.

Aliorum opinio est, quod solus interior motus fidei relatus ad salutem pueri sufficiebat ad salutem pueris. Nec tamen nunc diminuta est fidei virtus, sed augmentatur gradus salutis; quia nunc qui salvantur per christum, statim introducuntur in regnum caelorum, quod tunc non erat; unde non est inconveniens, si ad hoc amplius aliquid requiratur, scilicet baptismus, ut dicitur ioan.

Cap. III, 5.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod per christum in hoc ipso est ampliata hominibus via salutis quod nunc per eum aperta est eis ianua vitae aeternae, quae ante clausa erat per peccatum primi parentis.