REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.

 DISTINCTIO I.

 QUAESTIO I.

 Resolvit primum actum causandi simpliciter convenire Deo, quia est omnino indepcudens, nihil aliud praesupponens. Adducuntur rationes, quibus D. Thom.

 Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.

 De secundo principali, dico quod soli Trinitati competit primus actus creandi quod patet auctoritate Augustini 11. de Trinit. 14. Dei verbum potuit

 Sed praeceditne duratione illud principium actum causandi, et causatum? Dicitur quod ex parte causae non oportet, quia agens, quod non agit per motum

 QUAESTIO II.

 Sententia Henrici, creaturas fuisse ab aeterno, secundum esse essentiae, et per esse existentiae tantum poni respectum ad efficiens, probatur hic, et

 Sententia vera : Xullum esse quidditativum, vel essentiae, esse ab aeterno, nisi tantum in esse cognito, et sic etiam esse esse

 QUAESTIO III.

 Explicat de nihilo fieri sumi tripliciter, et in quaestione sensus est, an post nihil ordine naturae, vel durationis praecedens, possit Deus aliquid f

 Dico ergo ad istum articulum, quod, etiam ex mente Philosophi, Deus potest sic creare, hoc est, quod potest creare aliquid post nihil ordine naturae,

 Posse Deum producere aliquid secundum totum esse post nihil, ordine durationis, est contra Philosophos. Probatur tamen, quia agit Deus per intellectum

 QUAESTIO IV.

 Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse

 Dico tamen quod istae rationes non concludunt quia cum dicitur primo, omne factum aliqua factione fit, conceditur aut igitur semper est factio mundi

 Alii arguunt contra primam opinionem. Primo, ex infinitate multitudinis, quia ex sensibus est notum, licet non sit sensibile, quod si mundus esset aet

 Dico igitur ad primum quod prima opinione, quod non concludit, nec ex parte mundi, nec ex parte Dei. Unde unus Doctor dicit quod quod quid non est med

 QUAESTIO V.

 QUAESTIO VI.

 Sententia Henrici et aliorum, ad quaestionem sextam, ipsam creaturam non esse aliud a respectu ad Deum. Utitur Henricus obscuris terminis aliquilatis

 Dico tamen ad quaestionem, quod relatio lapidis ad Deum, tanquam ad causam non est aliud a lapide, neque est idem formaliter et adaequate.

 Ad quaestionem quintam patet ex dictis responsio. Creatio sumpta pro respectu ad Deum efficientem, est idem suo fundamento, seu rei creatae si sumatur

 QUAESTIO VII.

 Dicitur ad quaestionem, quod relatio realis creaturae ad creaturam non est res alia a fundamento, sive hoc sit per subtractionem fundamenti, sive per

 Teneo igitur, quod non omnis relatio creaturae ad creaturam est idem cum fundamento, sed est res alia, de qua concludunt illae rationes, et maxime pri

 Ad primam rationem pro prima opinione, dico, quod relatio, quae transfertur ad divina, non est in genere Relationis, nec sunt ibi duo genera proprie,

 Ad primum principale, nego istam consequentiam : Relatio creaturae ad Deum in ratione causae non est aliud ab essentia creaturae igiturnec relatio c

 DISTINCTIO II.

 QUAESTIO I.

 Dicitur primo de ratione mensurae, quod mensura durationis distinguitur ab aliis mensuris, ut a mensura perfectionis, cum aliquid est eminens, sicut v

 Contra illud, quaecumque habent uniformem modum permanendi, dum manent, habent mensuram ejusdem rationis sed intellectio Angeli dum manet, et existe

 Refutat asserentes substantiam caeli (idem est de similibus) ut subest motu, vel mutato esse, mensurari nunc temporis et explicat proprietates nunc

 De secundo membro principali, ut de existentia rei, quae nec est fluxus, nec actu est sub fluxu, est tamen nata esse, videndum quae sit ejus mensura,

 QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?

 Dicitur ad quaestionem, quod Angelus est in loco per applicationem, non autem per operationem solum, qui articulus damnatus est. Sed illud videtur ide

 DISTINCTIO III.

 QUAESTIO I.

 Dicitur ad quaestionem (secundum ponentes quod individuatio est per quantitatem, vel per materiam, ut est sub quantitate, non per materiam absolute, q

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem de cognitione naturali Angeli respectu quidditatum creatarum, non de cognitione existentiae rei, dicit unus Doctor quod Angelu

 Dico igitur ad quaestionem, quod Angelus habet distinctas rationes cognoscendi, et proprias alias, et alias quidditatum creatarum. Et intelligo per ra

 QUAESTIO III.

 Dicitur ad quaestionem, quod unus habitus scientialis est concreatus in Angelis, qui uno modo est qualitas alio modo continet intuilive et virtualit

 Aliter dicitur ad quaestionem, quod Angelus intelligit se per essentiam. Et primo praemittitur quod aliter est in actione transeunte, et aliter in act

 Ideo dico ad quaestionem, quod Angelus cognoscit se per suam essentiam. Et primo declaro quid intelligo per rationem intelligendi, intellectivi et int

 Tertio, dico quod licet Angelus sit intelligibilis per essentiam, non tamen illa ralio intelligendi est ratio praecisa, quia ralio intelligendi praeci

 Ad primum principale, cum dicitur quod non essel alia causa, nisi quod est est actu intelligibile, et sibi praesens, etc. dico quod verum est cum hoc

 Ad aliud, cum dicitur recipiens denudatur, etc. dico quod oportet recipiens denudari a dispositione repugnante receptivo igitur in quocumque habetur

 QUAESTIO IV.

 Dicitur ad quaestionem, quod Angelus videt essentiam divinam peressentiam suam, quia essentia Angeli est imago Dei, vel saltem imago est impressa in e

 Contra illud arguitur, quod non sit ponenda talis species intelligibilis essentiae divinae in intellectu Angeli, quia nulla species repraesentat effig

 DISTINCTIO IV.

 QUAESTIO UNICA.

 SCHOlIUM I.

 DIST. IV. QUAESTIO UNIC.

 DIST. IV. QUAESTIO UNIC.

 SCHOLIUM II

 DISTINCTIO V.

 QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem

 DISTINCTIO VI.

 QUAESTIO I.

 Dicitur ad quaestionem, quod Angelus non potest appetere aequalitatem Dei. Et hoc arguitur primo ex parte intellectus respectu voluntatis. Velle sequi

 Dico tamen ad quaestionem, distinguendum de actu volendi est enim duplex, simplex, et cum conditione. Simplex, qui est efficax, quando quis credit v

 QUAESTIO II.

 Explicat pulcherrimo discursu ordinem actuum voluntatis, ostendens primo quod nolle non potest esse ejus primus actus, sed velle, et non concupiscenti

 Secundum declaro, quis fuit actus proximus inordinatus post primum deordinatum. Et dico quod fuit immoderate concupiscere sibi beatitudinem simplicite

 Ad primum horum dico primo, praemittendo quod affectiones commodi et justi non sunt sicut a voluntate libera, quasi superaddita sed affectio justi e

 Tertium patet ex praecedentibus, quia secundum ordinem volendi est ordo nolendi, quia sicut primo fuit amor sui usque ad contemptum Dei, deinde immode

 DISTINCTIO VII.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Ad primam quaestionem dicitur communiter, quod mali Angeli non possunt paenitere. Sed propter quam causam, discordant Doctores. Unus dicit quod non po

 Tangit quatuor modos justificandi impium, utque Deus non dicatur acceptator personarum, et potius, ut in manu cujusque sit concurrere id suam justific

 Secundus articulus est, si potest impius paenitere, quomodo potest paenitere, et quomodo non potest damnatus paenitere ? Unde cum forma sit in materia

 SCIIOUUM VI.

 Ad tertiam quaestionem dico, distinguendo de bono velle, quia bonitas actus volendi potest esse triplex vel bonitas naturalis, et illa est secundum

 DISTINCTIO VIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Ad quaestionem dico tria : Primo, quale est illud corpus. Secundo, quare assumit Angelus ipsum. Tertio, quae opera vitae sunt ipsius. De primo dico qu

 Tertium principale declaro, quae opera vitae potest Angelus per illud corpus exercere. Primo dico quod potest movere secundum actus progressivos, unde

 DISTINCTIO IX.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Aliter dicitur ad quaestionem, quod Angelus sic loquitur alteri de singularibus, quorum notitiam habet per habitum suum, quod non potest distincte exp

 Dico igitur ad quaestionem quod videnda sunt quatuor. Primo, quod Angelus potest loqui alteri Angelo. Secundo, qualiter loquitur Angelo? Tertio, quae

 Secundum principale est, qualiter Angelus loquatur Angelo ? Dico quod aliquando causat actum cum specie aliquando actum sine specie aliquando spec

 Tertium principale est, quae auditio est locutio, et quae non, vel quae intellectio ?Dico quod quatuor modis posset poni intellectio, vel quod sit vis

 QUAESTIO III.

 Dico ad quaestionem, quod Angelus potest loqui Angelo distanti localiter, eo modo quo potest esse in loco, quia si illa corpora distent, cum quibus An

 DISTINCTIO X.

 QUAESTIO I.

 Ad aliud dico, quod aliquod successivum est continuum sicut permanens. et tale non componitur ex indivisibilibus. Et probat hoc Aristoteles de success

 SCllOUUM III.

 QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?

 Dico ad quaestionem, quod duplex est missio, ad extra, et ad interiora. Ad extra non regulariter mittuntur omnes sed missione interiori omnes mittun

 DISTINCTIO XL

 QUAESTIO I.

 Ad istam quaestionem fuit una opinio Avicennae 6. Naturalium cap. 6. quod Intelligentiae superiores influunt species intelligibiles in Intelligentias

 Tertio, quid possunt facere quantum ad notitiam sensitivam ? Et primo, quantum ad sensum interiorem ? dico quod non possunt Angeli causare novam sensa

 QUAESTIO II.

 Dicitur, quod Angelus non potest acquirere cognitionem per species causatas ex sensibilibus, quia si sic, oporteret quod illa species esset abstracta

 Aliter dicitur ad quaestionem, quod Angelus per habitum concreatum per lineam rectam cognoscit singulare. Primus punctus est universalis relucentis in

 Dico igitur ad quaestionem, quod Angelus potest proficere accipiendo cognitionem a rebus tripliciter. Et necessarium videtur quod triplicem cognitione

 DISTINCTIO XII.

 QUAESTIO I.

 Ostendit eos, qui asserunt materiam esse tantum ens in potentia objectiva, revera negare materiam et omnes rationes allatas contra primam sententiam

 Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,

 QUAESTIO II.

 Dicitur ad quaestionem diversimode, secundum diversam conceptionem de materia. Dicentes quod materia non est res alia a forma, dicunt quod non potest

 Ideo dico quod compositum genei rabile per se habet duas partes reai liter diversas, et materia potest esse sine omni forma.

 QUAESTIO III.

 QUAESTIO IV.

 Circa istas quaestiones primo declaro quae sit intentio quaestionis, non enim quaeritur quid sit principium individuandi, loquendo de hac intentione s

 Opinio tamen unius Doctoris est, quod materia ut distincta sub parte quantitatis est principium individuandi, quod sic declarat: Quancumque conveniunt

 QUAESTIO V.

 Dicitur ad quaestionem, quod substantia materialis ex sua natura est haec, et tamen per quantitatem sunt plures substantiae in eadem specie, quae quan

 Secundus modus ponendi est iste, quod substantia lapidis est haec de se, quia non per aliquid aliud ab essentia. Nam quantitas de se potest individuar

 Tertia opinio, substantiam esse hanc a suis causis intrinsecis et extrinsecis effective, sed ex se formaliter est talis, et non est quaerendum unde in

 Vera sententia, dari unitatem realem minorem numerica, et naturam de se non esse universalem, nec singularem, sed indifferentem, ut extra animam per d

 QUAESTIO VI.

 Dicitur ad quaestionem quod non, sed per duplicem negationem, quia natura est de se dividuum. (Hoc vocabulo utitur Richardus primo de Trinit.) Hanc po

 Vera sententia, substantiam materialem Meri hanc per aliquid positivum, quia imperfectio divisionis in plura nun repugnat nisi ratione perfectionis, e

 QUAESTIO VII.

 scholium.

 QUAESTIO VIII.

 Ad quaestionem respondeo affirmative. Patet quod in entibus extra animam est aliquid hoc singulare determinatum, quod non potest dividi in plura sub s

 Tandem vult individualitatem desumi a qualibet entitate partiali et totali, estque ultima realitas, rei, aqua desumilur. Palet ex quaestionibus praece

 DISTINCTIO XIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Ad quaestionem dico, quod est I forma accidentalis, quia est per se sensibilis, ut sensu percipimus, et V ut vult Avicenna igitur non est substantia

 Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen

 Tertio dico, quod lumen est duplex, essentiale et accidentale, sive primarium et secundarium. Essentiale et primarium dicitur illa species, per quam v

 DISTINCTIO XIV.

 QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?

 Circa istam quaestionem aliquid est certum, aliquid est dubium. Certum, quod caelum non est substantia incorporea, cum sit quantum et sensibile. Cum i

 Contra istas vias, quod neutra sit vera, probatur, quia si susceptivum sit natum recipere formam, et non habet eam, sequitur quod privatur igitur si

 Dico igitur primo secundum intentionem Philosophi, quod Gaelum est substantia simplex. Unde bene sentit Commentator, 12. Metaph. text. 25. secundum me

 Dico quod secundum Augustinum dubitatio fuit, si caelum fuit animali quia libro i. Retractationum, cap. 5. non retractavit absolute, qui dixit : Non h

 QUAESTIO II.

 Ad quaestionem. Omnes Astronomi et Naturales unum supponunt, scilicet quod non est ponenda stella moveri, nisi ad motum orbis, in quo est aliter eni

 Sed est alia apparentia in caelo de motu Planetarum accedendo et recedendo a Zodiaco versus polum ad Septentrionem vel Meridiem, et vocatur motus lati

 QUAESTIO III.

 Primum dictam : Stellae agunt in elementa generando et corrumpendo. Secundum : Fluxus et refluxus fit a Luna. Ita Basi. cit. Amb. 4. llexaem. c. 6. Ar

 Astra agunt in animata et animalia, generando qualitates convenientes vel disconvenien tes eis item in intellectum mediante organo, unde Lunatici di

 DISTINCTIO XV.

 QUAESTIO UNICA.

 Ad quaestionem respondet Commentator 3. de Caelo, text. 67. recitando opinionem Avicennae, quod elementa manent secundum formam substantialem non remi

 Dico ad quaestionem, tenendo oppositum utrisque, quod forma substantialis elementi non manet in mixto, quia nunquam sunt plura ponenda sine necessitat

 DISTINCTIO XVI.

 QUAESTIO UNICA.

 Ad istam quaestionem dicitur quod saltem duae potentiae, scilicet intellectus et voluntas, sunt realiter distinctae, et hoc ponitur dupliciter. Prima

 Ad aliud cum dicitur, idem simplex creatum non potest esse principium causale multorum, dico quod illud est falsum, loquendo de principio operativo, e

 Pro secunda opinione arguitur, scilicet quod potentiae sint distinctae inter se, sed non ab essentia animae, quod potentiae sunt partes animae, ut hab

 Tertia via est, quod non distinguitur realiter ab essentia animae, nec inter se re absoluta, sed tantum sunt distincta re relata, quia anima non dicit

 Dico igitur ad quaestionem, quod paucitas est ponenda, ubi pluralitas non est necessaria et possibilitas, ubi non potest probari impossibilitas et

 Quia tamen ista via non salvat .tot auctoritates, sicut potest alia, dico aliter quod potentiae non sunt res alia, sed sunt unitive contentae in essen

 Ad auctoritates pro prima opinione, dico quod aeque probabiles sunt ad oppositum. Unde Augustinus 9. de Trinit. 5. quod potentiae non sunt accidentia.

 Dico igitur ad formam quaestionis, quod imago Trinitatis in anima rationali non consistit in potentiis animae realiter distinctis imago enim est rep

 DISTINCTIO XVII.

 QUAESTIO I.

 Primum dictum : Anima est per se producibi tis vide Scholium hic num 2. ubi multa contra errorem tenentem animas esse de substantia: Dei. Secundum :

 QUAESTIO II.

 Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum

 DISTINCTIO XVIII

 QUAESTIO I.

 Circa istam quaestionem primo videndum, respectu quorum non est ponenda ratio seminalis? Et primo, quia ratio seminalis posset poni aliquid materiae s

 Ad primum igitur pro opinione priori, patet quod non est creatio, quia materia praesupponitur et cum dicitur, definitio naturae 2. Physic. convenit

 Declaro igitur in quibus est ratio seminalis, et in quibus non. Aliqua enim nunquam producunt similia, sicut Sol non producit Solem, sed ranam vel pla

 QUAESTIO II.

 DISTINCTIO XIX.

 QUAESTIO UNICA.

 Dicitur ad quaestionem quod praepositio cum suo casuali aequipollet adverbiali determinationi, ita quod in statu innocentiae aequipollet ei, quod est

 De causa secunda corruptionis intrinsecae, scilicet de abundantia alimenti accepti, vel carentia, dico quod stante innocentia in particulari posset mo

 DISTINCTIO XX.

 QUAESTIO I.

 Dico ad quaestionem, quod confirmatus potest dici dupliciter, vel quia nunquam potest peccare, sicut Beati in patria, vel quia nunquam peccabit, quamq

 QUAESTIO II.

 Dico ad quaestionem quod sic, propter hanc auctoritatem. Et ratio ad hoc est, quia omnis ordinate volens, prius vult quod est immediatum fini sed De

 DISTINCTIO XXI.

 QUAESTIO UNICA.

 Dicitur ad quaestionem, quod primum peccatum Adae non potuit fuisse veniale, quia veniale non potuit corrumpere illam justitiam, quia nihil nisi morta

 DISTINCTIO XXII.

 QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1

 Primum Adae peccatum fuit inordinatus amor amicitiae erga conjugem, quam (inquit August.) noluit contristare. Non fuit gravissimum, quia non privavit

 DISTINCTIO XXIII,

 QUAESTIO UNICA.

 Conclusio est negativa, pro qua rationes Alensis rejicit Doctor, tenens eam magis propter auctoritates Sanctorum, et addit duas rationes. Prima, quia

 DISTINCTIO XXIV.

 QUAESTIO UNICA.

 Respondeo, quod ista quaestio potest habere duplicem intellectum quorum unus est ille, quod portio superior sit tantum una potentia, et similiter in

 DISTINCTIO XXV.

 QUAESTIO UNICA.

 Dicitur ad quaestionem, quod aliud a voluntate causat effective actum in voluntate et illud est phantasma, quia oportet movens et motum esse distinc

 Contra duas praefatas opiniones resolvit, voluntatem causare suum actum. Primo, contraria circa idem immutatum non possunt fieri a causa naturali, sed

 Contra primam opinionem argui tur specialiter : Si phantasma est causa totalis et aequivoca intellectionis et volitionis. igitur est simpliciter perte

 Ad primum pro secunda opinione, cum dicitur quod balneum in anima movet ut efficiens, si sustineatur quod objectum movet effective, licet non sit caus

 Dico igitur ad quaestionem, quod nihil creatum aliud a voluntate est causa totalis actus volendi in voluntate, quia aliquid evenit conlingenter in reb

 DISTINCTIO XXVI.

 QUAESTIO UNICA.

 Dicitur ad quaestionem, quod gratia est primo in anima, et in potentia per quamdam redundantiam. Hoc probatur per Augustinum de laude charitatis, ubi

 DISTINCTIO XXVII.

 QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?

 Solet dici ad quaestionem quod gratia sit quoddam lumen supernaturale, et juxta illud ponebatur aliud lumen, scilicet gloriae, ideo non est virtus. Et

 Ideo dico quod gratia est virtus, et est idem re quod ipsa charitas, ut patet per multas praeeminentias, quas Sancti attribuunt aliquando charitati, a

 DISTINCTIO XXVIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Dico ad quaestionem quod vitare peccatum potest intelligi dupliciter, vel quod peccatum accipitur pro reatu, qui relinquitur post actum, qui est sine

 Aliter dicitur, quod existens in peccato originali, vel in alio quantum ad reatum, non potest vitare aliud peccatum, sed necessario peccatum novo pecc

 Aliter dicitur quod liberum arbitrium potest considerari dupliciter vel in se et absolute, vel ut expositum tentationibus. Primo modo potest vitare

 DISTINCTIO XXIX.

 QUAESTIO I.

 Circa istam quaestionem duo sunt videnda, et primo declaro quod gratia creata est principium activum secundo, qualiter est activa. Primum declaro se

 Dico igitur quod possumus considerare actum tantum, et actum talem, et actum meritorium. Unde autem dicatur r?spectus moralis, et meritorii, alibi pat

 QUAESTIO II.

 Dicitur ad quaestionem quod justitia originalis non est supernaturalis, quia sicut virga habens rectitudinem potest incurvari, et potest esse recta, e

 DISTINCTIO XXX.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 DISTINCTIO XXXI.

 QUAESTIO UNICA.

 DISTINCTIO XXXII.

 QUAESTIO UNICA.

 DISTINCTIO XXXIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Circa istas quaestiones est una via declarans quod peccatum originale contrahitur ex infectione carnis, et in primo articulo declaratur quod primo fui

 Item, opinio Magistri quantum ad hoc, quod proles abscinditur de substantia patris, non videtur vera, quia de semine patris non formatur corpus prolis

 De tertio articulo, scilicet quomodo anima inficiatur ex carne, dicitur quod infectio in carne est causa infectionis in anima, non quidem talis infect

 ex ipsa natura pars inferior rebellaret contra superiorem, quod norunt Philosophi, qui nihil de originali peccato intellexerunt.

 De secundo articulo, scilicet quod semen sit infectum, quod est seminatum, interrogo, vel tunc, vel prius. Utrumque videtur contra Anselmum 7. De Conc

 Ex propria sententia juxta Anselmi doctrinam resolvit quaest. 2. dist. 30. peccatum originuie esse privationem justitiae originalis, id est, rectitudi

 De secundo quaesito, an tale sit in universo, cui competit haec descriptio nominis, et apparet quod sic, quia omnis filius naturalis Adae est debitor

 Primum dictum, parvuli in Limbo non punientur paena sensus, nec habebunt tristitiam in voluntate, neque ullum actum inordinatum sap. Majores de Baptis

 Ad primum principale primae quaestionis, cum dicitur : Peccatum ita voluntarium, etc. dico quod voluntarium cap. de Concepi. Virgin. voluntarium,

 SCHOLIUM X.

 DISTINCTIO XXXIV.

 QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali

 Circa quaestionem primo declaro quod malum aliquo modo est in entibus. Secundo, quod habet causam in entibus. Tertio, qualiter habet causam in entibus

 De tertio articulo, qualiter habet causam ? dicitur quod habet causam per accidens, et hoc convenit dupliciter : Uno modo accidente ex parte causae

 De quarto articulo, scilicet quomodo bonum est causa materialis mali ?Dico quod bonum, cui contrarium malum, non est aliqua substantia, quia contraria

 DISTINCTIO XXXV.

 QUAESTIO UNICA.

 Ad primam quaestionem dico, quod corruptio potest accipi dupliciter, proprie vel communiter. Proprie, secundum quod corruptio terminatur ad non esse p

 Concedo igitur quod peccatum non corrumpit aliquid naturale, quod est intrinsecum naturae, quia secundum Dionysium 4. cap. de Divinis nominibus : Natu

 Contra secundam viam superius dictam, quod peccatum non sit corruptio gratiae, probatur, quia gratia est a solo Deo per creationem igitur per nullam

 Dico igitur, cujus boni est peccatum corruptio. Formaliter in voluntate nata est esse non solum rectitudo habitualis, sed actualis, ita quod actualite

 De tertio, supposito quod peccatum sit formaliter aversio a Deo, quomodo distinguuntur peccata specie ? Dico quod privationes distinguuntur specie per

 De quarto quaero: Utrum unum peccatum potest esse gravius alio? Dico quod illud peccatum est gravissimum, quod est immediate circa finem ultimum contr

 DISTINCTIO XXXVI.

 QUAESTIO UNICA.

 Ad quaestionem dico quod sic. Peccatum est paena, quia omne peccatum est carentia boni justi convenientis, et major paena est carentia boni justi conv

 quo videtur velle negare sufficientem gratiam in paenam peccatorum, nihil respondet, forte quia remittit se ad aliud scriptum. Itaque peccatum, propri

 DISTINCTIO XXXVII.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?

 Ad primam quaestionem, dico quod actus substratus est aliquomodo a Deo. Illud probo, quia omne ens positivum, vel est ex se, vel ab alio iste actus

 Tamen alia via videtur concludi per rationes firmiores, quia nisi Deus esset immediata causa volitionis, sequeretur quod Deus non esset praescius futu

 SCHOLIUM III

 Hic tenet Doctor, si Deus non esset paratus concurrere ad rectitudinem, quod voluntas creata nullo modo peccaret, quia non haberet in sua potestate be

 DISTINCTIO XXXVIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Dico ad quaestionem quod inten dere proprie est in aliud tendere, et hoc modo principaliter est potentiae liberae, eum vero libere velle sit totius li

 DISTINCTIO XXXIX.

 QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?

 QUAESTIO II.

 Ad duas primas quaestiones respondet unus Doctor quod lex naturae continet universales regulas agendorum, et pertinet ad intellectum. Similiter ibi es

 De secunda quaestione, in quo sit conscientia, dico per idem, quod sicut intellectus practicus assentit principiis agibilibus, sic assentit conclusion

 Ad tertiam quaestionem, cum quaeritur, an omnis conscientia liget dico quod potest esse conscientia de lege divina, vel de actu indiffercnte, vel con

 DISTINCTIO XL.

 QUAESTIO UNICA.

 Primum dictum : Bonitas naturalis actus est ab operante. An hinc sequatur finitionem viae et patriae non distingui specie, vide in Oxon. 4. dist. quae

 DISTINCTIO XLI.

 QUAESTIO UNICA.

 Primum dictum : Non datur actus indifferens quoad bonitatem naturalem. Secundum : Datur actus moraliter et in particulari indifferens. Est contra D, T

 DISTINCTIO XLII.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 QUAESTIO IV.

 Etsi malitia sit primario in actu voluntatis, est tamen distincta malitia secundario in actibus aliarum potentiarum, etiam externis. Ita Doctor hic in

 Respondeo, quantum ad istum articulum, quod oportet dicere quod in potestate voluntatis sit aliqua cogitatio, sive aliquis actus intellectus, ut possi

 Respondeo igitur ad primum articulum, et praemitto tres propositiones, ex quibus patet propositum, quarum prima est, quod una intellectione existente

 Sequitur videre secundo quomodo in cogitatione potest esse peccatum materialiter? Dico quod ipsius voluntatis duo sunt actus, scilicet actus concupisc

 Ad secundam quaestionem respondetur, quod sermo est peccatum (idem de aliis actibus aliarum potentiarum) quatenus subest voluntati, et profertur sine

 SCHOLIUM VI

 DISTINCTIO XLIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Respondeo, hic videndum est quomodo potest esse peccatum aliquod in Spiritum sanctum praecise ? Ubi sciendum, quod omne peccatum est aversio a Deo, et

 DISTINCTIO XLIV.

 QUAESTIO UNICA. Utrum potentia peccandi sit a Deo ?

 Respondeo, quod potentia peccandi potest accipi, vel pro potentia, quae est principium, vel pro potentia ut dicit ordinem ad actum peccandi, sicut in

Scholium.

Potest Deus creare, id est, aliquid producere nullo praesupposito ordine naturae. Probatur primo, quia si Deus nihil immediate causat, nihil omnino causat. Secundo, producibile si est simplex, totum producitur ; si compositum etiam pars prima producitur, vel erit iucausabile, et sic non erit componibilis cum parte causabili. Explioat Philosophum quomodo non negaverit creationem hoc sensu, aperiens viam solvendi loca ejus in contrarium.

Dico ergo ad istum articulum, quod, etiam ex mente Philosophi, Deus potest sic creare, hoc est, quod potest creare aliquid post nihil ordine naturae, sine aliquo praesupposito, quod sit pars causati, et non solum sicut forma causatur de novo, quia licet nihil ejus praeexistebat, tamen aliquid praesupponebatur, quod recipit formam. Sic non est in creatione, quia nihil praesupponitur, nec tanquam pars, nec tanquam recipiens ; sed post non esse totale ordine naturae, datur esse.

Illud probo dupliciter; primo sic : Deus potest aliquem effectum immediate causare immediatione effectus; non loquor de immediatione causae, sed sic, quod nullus effectus immediatius causatur ; sed effectus immediatus Deo totus causatur ; igitur, etc. Major patet, aliter enim Deus nihil posset immediate causare, quia si inter effectum causatum istum et Deum sit alius efleclus immediatior, et ante istum alius, erit processus in infinitum in per se ordinatis, et per consequens omnino nihil potest causare. Minor patet, quia effectus immediatus Deo non praesupponit alium effectum ; igitur non praesupponit nisi causam. Probo, quidquid est aliud a prima causa, dependet essentialiter a prima causa ; quod patet, tum per auctoritatem Aristotelis 12. Metaphysicae text. 10. et 41. dicentis quod ab ipso dependet caelum, et tota natura. Non autem posuit caelum magis dependere quam Intelligentiam, quia posuit caelum formaliter necessarium, sicut Intelligentiam ; tum, per rationem, quia si aliquid aliud a prima causa non dependeret essentialiter ab ea, illud nihil esset istius universi, quia unitas universi est, quod omnia alia a primo, ordinem habeant ad ipsum, ut patet ex 12. Metaph. Unde nihil est in unitate ordinis universi, nisi quod habet ordinem essentialem ad primam causam ; quidquid autem habet ordinem essentialem ad primam, ab ipsa essentialiter dependet ; ergo patet quod quidquid est aliud a prima causa, essentialiter dependet ab ea, quia si non causaretur a prima causa, ex se et a se esset necesse esse ; ergo sibi repugnaret non esse quocumque alio circumscripta, et per consequens non dependeret a prima causa essentialiter ; ergo a primo ad ultimum, si effectus immediate productus a Deo praesupponeret aliud, illud aliud esset causatum a Deo sic, et non esset immediatus sic effectus productus a Deo ; ergo effectus immediate productus a Deo producitur ab eo, nullo alio praesupposito ; ergo creatur, quia capit esse post non esse, sola causa prima praesupposita.

Item aliquid per se unum est producibile a prima causa, aliter non esset primum efficiens; illud ergo per se unum, vel est simplex, vel compositum. Si est simplex, ergo totum producitur nullo ejus praesupposito ; ergo causatur isto modo. Si est compositum, adhuc sequitur quod causetur hoc modo, quia in composito per se uno creabili, quaelibet pars ejus est creabilis, quia compositum causabile non componitur ex quodam causabili, et quodam non causabili, quia quod est non causabile, est necesse esse ex se. Quod autem est necesse esse.ex se, non est compossibile cum aliquo alio ; ergo illud potentiale est causabile, et non ex aliquo sui ; ergo est causabile simpliciter, post non esse ordine naturae ; ergo patet quod secundum intellectum naturalem, Deus potest causare, ita quod aliquid sit a Deo nullo sui praesupposito, nec aliquo susceptivo in quo recipiatur. Patet ergo per rationem naturalem quod etsi Philosophus hoc non diceret, quod possit probari aliquid esse a Deo causabile hoc modo.

Ad illud in contrarium de Philosopho in primo de Caelo et Mundo text. comm. 13. quando dicitur seeundum ipsum, quod illud quod producitur, aliquando desinit esse, dico quod aliquid productum a Deo potest intelligi tripliciter: Uno modo, quod producatur in alia natura coaevum sibi ab aeterno ; unde nec Filio Dei repugnat effici, et creari, quia est ab aeterno, sed quia producitur in eadem natura, quae non potest esse terminus factionis. Alio modo potest intelligi, quod aliquid producatur a Deo quadam simplici emanatione, quae est cum novitate, sicut nos ponimus creaturas a Deo creari. Tertio modo aliquid producitur a Deo per mutationem, per hoc quod privatum prius aliquo actu sit postea sub illo actu.

Isto tertio modo illa quae producuntur de novo per mutationem, desinunt esse per mutationem, quia habent principium intrinsecum corruptionis suae. Et de producto isto modo tenet argumentum Aristotelis contra Platonem, quia isto modo productum habet principium intrinsecum suae corruptionis. Nunc autem secundum intentionem Philosophi, cuilibet potentiae passivae in natura correspondet aliqua potentia naturalis activa, et ideo ab illa corrumpetur. Propter quod dixit, quod omne corruptibile necessario aliquando corrumpetur, quia habet principium intrinsecum suae corruptionis, cui correspondet potentia activa extrinseca, quae aliquando necessario necessitate inevitabilitatis corrumpetur, quia secundum ipsum, nullum violentum est necessarium, et tunc si Plato conveniebat secum in istis propositionibus, est argumentum bonum contra eum, et tamen dixit

Plato contra omnem Philosophiam, quia tunc haberet dicere de. caelo, sicut nos dicimus de corporibus nostris post resurrectionem quod sunt corruptibilia ex se, conservantur tamen in esse perpetuo ab alio, et sic non fuisset locutus philosophice.

Si autem posuit Plato caelum produci a Deo secundo modo, sicut nos ponimus, ita quod accipit esse de novo sine mutatione in subjecto, quod movetur ad actum, tunc non ita evidenter tenet argumentum Aristotelis contra ipsum, quia tunc non posuit principium intrinsecum corruptionis. Militat tamen ratio Aristotelis secundum intellectum et principia ejus, et sic habet evidentiam, quia si caelum de novo fuit productum a Deo, ergo contingens est ipsum esse, quia producitur tunc a contingente producente. Sed secundum ipsum, nullum contingens est perpetuum, secundum ipsum est necessarium, et nullum contingens est necessarium ; ergo nullum contingens est perpetuum, et ideo cuilibet contingenti existenti correspondet alia causa a qua corrumpetur, quia secundum Aristotelem, quod est contingens, et cui repugnat necesse esse, necessario sibi correspondet alterum aliquod, vel in natura, vel supra naturam, ut Deus, quod tandem ipsum destruet, et tunc tenet argumentum Aristotelis non ex principio intrinseco corruptioni, sed ex defectu contingentiae in producto. Sed loquendo de productione primo modo, secundum quem aliquid capit esse post non esse ordine naturae, sic habuit Aristoteles concedere, ut probatum est, quod substantiae separatae sint creatae et productae, et tamen formaliter necessariae et sempiternae, et per hoc patet responsio ad Commentatorem in 12 Metaphysicae.