Iohannes Peckham, Archiepiscopus Cantuariensis. d. 1292.

 390. (1. ) De sanctissima Trinitate.

 391. (2. ) De sanctissima Trinitate.

 392. (3. ) De sanctissima Trinitate.

 393. (4. ) De sanctissima Trinitate.

 394. (5. ) De sanctissima Trinitate.

 395. (6. ) De Corpore Christi.

 396. (7. ) De Sacramento Altaris.

 397. (8. ) De Deliciis Virginis Gloriosae.

 398. (9. ) Philomena. I. Prooemium.

398. (9. ) Philomena. I. Prooemium.

1. Philomena, praevia

temporis amoeni, Quae recessum nuntias

imbris atque caeni, Dum demulces animos

tuo cantu leni, Avis prudentissima,

ad me, quaeso, veni.

2. Veni, veni, mittam te,

quo non possum ire, Ut amicum valeas

cantu delinire, Tollens eius taedia

voce dulcis lyrae, Quem, heu, modo nequeo

verbis convenire.

6. De hac ave legitur,

quod, cum deprehendit Mortem sibi proximam,

arborem ascendit Summoque diluculo

sursum rostrum tendit Diversisque cantibus

totam se impendit.

7. Cantilenis dulcibus

praevenit auroram, Sed cum dies rutilat

circa primam horam, Elevatur altius

vocem in sonoram, In cantando nesciens

pausam sive moram.

3. Ergo, pia, suppleas

meum imperfectum Salutando dulciter

unicum dilectum Eique denunties,

qualiter affectum Sit cor meum iugiter

eius ad prospectum.

4. Quod si quaerat aliquis,

quare te elegi Meum esse nuntium,

sciat, quia legi De te quaedam propria,

quae divinae legi Coaptata mystice

placent summo regi.

5. Igitur, carissime,

audi nunc attente, Nam si cantum volucris

huius serves mente, Eius imitatio

spiritu docente Te caelestem musicum

faciet repente.

8. Circa vero tertiam

quasi modum nescit, Quia semper gaudium

cordis eius crescit, Fere guttur rumpitur,

sic vox invalescit, Et quo cantat amplius,

et plus inardescit.

9. Et cum in meridie

sol est in fervore, Tunc disrumpit viscera

nimio clamore, Oci, oci clamitat

illo suo more Sicque sensim deficit

cantus prae labore.

10. Sic quassatis organis

huius philomenae, Rostro tantum palpitans

fit exsanguis paene, Sed ad nonam veniens

moritur iam plene, Cum totius corporis

disrumpuntur venae.

11. Ecce, dilectissime,

breviter audisti Factum huius volucris,

sed, si meministi, Diximus iam primitus,

quia cantus isti Mystice conveniunt

legi Iesu Christi.

12. Restat, ut intellegas

esse philomenam Animam virtutibus

et amore plenam, Quae, dum mente cogitat

patriam amoenam, Satis favorabilem

texit cantilenam.

13. Ad augmentum etenim

suae sanctae spei Quaedam dies mystica

demonstratur ei, Porro beneficia,

quae de manu Dei Homo consecutus est,

horae sunt diei.

14. Mane vel diluculum

hominis est status, In quo mirabiliter

Adam est creatus; Hora prima, quando est

Christus incarnatus; Tertiam dic spatium

eius incolatus;

15. Sextam, cum a perfidis

voluit ligari, Flagellari, conspui,

dire cruciari, A ludaeis perfidis

nequiter tractari, Crucifigi denique,

clavis terebrari.

16. Nonam dic, cum moritur,

quando consummatus Cursus est certaminis,

quando superatus Est omnino zabulus

et hinc exturbatus; Vesperam, cum Christus est

sepulturae datus.

II. Cantus in Diluculo.

17. Diem istam anima

commorans in hortis Suae facit terminum

spiritalis mortis, Scandens crucis arborem,

in qua leo fortis Vicit adversarium

fractis mortis portis.

18. Statim cordis organa

sursum elevando, Suum a diluculo

cantum inchoando Laudat et glorificat

Deum replicando Ei, quam munificus

fuit hanc creando.

19. Pie, inquit, conditor,

quando me creasti, Quam sit tua pietas

larga, declarasti, Nam consortem gloriae

tuae cogitasti Facere gratuito,

gratis quam amasti.

20. 0 quam mira dignitas

mihi est concessa, Cum imago Domini

mihi est impressa, Sed crevisset amplius

dignitas possessa, Nisi iussum Domini

fuissem transgressa.

21. Nam tu, summa caritas,

tibi cohaerere Me volebas iugiter

sursumque habere Dulce domicilium

tecumque manere Et me velut filiam

alere, docere.

22. Ex tunc disposueras

me coadunare Caelicis agminibus

teque mihi dare, Sed pro tanta gratia

quid recompensare Possum, prorsus nescio,

nisi te amare.

23. Unica suavitas,

unica dulcedo, Cordium amantium

salutaris praedo, Totum, quidquid habeo

vel sum, tibi dedo, Denique depositum

meum tibi credo.

24. Oci cantat tale cor

gaudens in pressura, Dicens, quia dignum est,

ut a creatura Diligatur opifex

talis mente pura, Ei cum exstiterit

de se tanta cura.

III. Cantus ad Primam.

25. Sic mens hoc diluculum

transit meditando; Sed ad Primam transferens

vocem exaltando, Tempus acceptabile

pie ruminando, In quo venit Domiuus

carne se velando.

26. Tunc liquescit anima

tota per amorem, Pavida considerans

omnium auctorem Vagientem puerum

iuxta nostrum morem, Ut curaret veterem

servuli languorem.

27. Plorans ergo clamitat:

dic, fons pietatis, Quis te pannis induit

nostrae paupertatis? Tibi quis consuluit

sic te dare gratis, Nisi zelus vehemens,

ardor caritatis?

28. Digne zelus vehemens

est hic ardor dictus, Cuius est dominio

rex caelorum victus, Cuius sanctis vinculis

captus et constrictus Pauperis infantuli

pannis est amictus.

29. 0 praedulcis parvule,

puer sine pari, Felix, cui datum est

te tunc amplexari, Pedes, manus lambere,

de te consolari, Tuis in obsequiis

iugiter morari.

30. Heu me, cur non licuit

mihi demulcere Vagientem parvulum,

dulciter tenere, Illos artus teneros

sinu refovere Eiusque cunabulis

semper assidere.

31. Credo, pius parvulus

hoc non abhorreret, Immo more parvuli

forsan arrideret Nec se a pauperculo

tangi prohiberet Et petenti veniam

facile faveret.

32. Felix, qui tunc temporis

matri singulari Potuisset precibus

ita famulari, Ut in die sineret

semel osculari Suum dulcem parvulum

eique iocari.

33. 0 quam dulce balneum

ei praeparassem, 0 quam libens umeris

aquam adportassem, Praesto matri virgini

semper ministrassem Pauperisque parvuli

pannulos lavassem.

34. Sic affecta pia mens

sitit paupertatem, Cibi parcimoniam,

vestis vilitatem, Labor ei vertitur

in iucunditatem, Vilem esse saeculi

dicit venustatem.

IV. Cantus ad Tertiam.

35. Ergo sic infantiam

Christi recolendo, Horae primae canticum

strenue psallendo, Transitum ad Tertiam

facit recolendo, Quanta Christus passus est

homines docendo.

36. Tunc cum fletu recolit

illius labores, Sitim, famem, frigora,

aestus et sudores, Quae dignanter pertulit

propter peccatores, Dum illorum voluit

innovare mores.

37. Mox amoris facibus

tota concremata Oci, oci clamitat

avis haec beata, Mundo mori cupiens,

quia via lata, Ei foetet saeculi,

sic est delicata.

38. Clamat ergo: Domine,

dulcis praedicator, Exsulum refugium,

pauperum amator, Qui es paenitentium

pius consolator, Post te debet currere

iustus et peccator.

39. Iusto quippe regula

tua est doctrina, Peccatorum speculum,

vitae disciplina, Fessis et debilibus

efficax resina, Aegris et languentibus

potens medicina.

40. Primus in hoc saeculo

caritatis scholam Instaurasti, quaerere

docens Dei solam Gloriam, deponere

gravem mundi molam Et sic posse perditam

rehabere stolam.

41. Sed hanc scholam temere

mundus irridebat, Spernens et adnihilans,

quidquid promittebat; Tua vero bonitas

vices non reddebat, Immo paenitentibus

totum ignoscebat.

42. Quippe cui proprium

erat misereri, Diligi desiderans

magis, quam timeri, Ubera, non verbera

proferens austeri Praeceptoris noluit

more revereri.

43. Hoc in adulterio

novit deprehensa, Quam sit tua pietas

dulcis et immensa, Magdalena sensit hoc,

ei cum offensa Est dimissa, gratia

multiplex impensa.

44. Ut quid multa dicerem?

quotquot sunt secuti Eius magisterium,

a suis abluti Vitiis sunt, optimis

moribus imbuti Et ab hostis invidi

fraude facti tuti.

45. Felix, cui licuit

sub hoc praeceptore Conversari iugiter

et ab eius ore Mel caeleste sugere,

cuius prae dulcore Amarescunt cetera,

plena sunt foetore.

46. Haec et multa talia

dum mens meditatur, Ad reddendas gratias

tota praeparatur, Et laudando Dominum

magis inflammatur, Sicque horae tertiae

cantus terminatur.

V. Cantus ad Meridiem.

47. Oci, oci anima

clamat in hoc statu, Crebro fundens lacrimas

sub hoc incolatu, Laudans et glorificans

magno cum conatu Christum, qui tot pertulit

suo pro reatu.

48. In hac hora pia mens

ebria videtur, Sed circa meridiem

calor cum augetur, Ut amoris iaculo

tota perforetur, Mox ab illa passio

Christi recensetur.

49. Plorans ergo respicit

agnum delicatum, Agnum sine macula,

spinis coronatum, Lividum vulneribus,

clavis terebratum, Per tot loca corporis

totum cruentatum.

50. Tunc exlamat milies

oci cum lamentis, Oci, oci miseram,

quia meae mentis Turbat statum pallidus

vultus morientis Et languentes oculi

in cruce pendentis.

51. Quare sic decuerat,

inquit, te benignum Agnum mortis exitum

pati tam indignum? Sed sic disposueras

vincere malignum, Et hoc totum factum est

ad amoris signum.

52. Haec amoris signa sunt,

quae postrema primis Copulans associas,

summa iungens imis, Monstrans, quod sic moriens

nos amares nimis; Totum enim effluis

tot apertis rimis.

53. Tu amicus novus es,

tu es novum mustum; Sic te vocat sapiens,

et est satis iustum, Totus enim effluis

reddens dulcem gustum, Fundens carnis dolium,

licet vas venustum.

54. Tantis signis monitus

paenitens iam credat, Quod praecordialiter

Christus ei se dat; Ista signa recolam,

ne me Satan laedat, Nam peccati rabiem

nihil ita sedat.

55. Ista signa recolens oci, oci clamo, Dulcis Iesu, querula, quod te minus amo, Stringi tamen cupio disciplinae chamo, Sicut pro me captus es caritatis hamo.

56. Quasi hamum caritas

tibi praesentavit, Mori cum pro homine

te sollicitavit, Sed sub esca placita

hamum occultavit, Cum lucrari animas

te per hoc monstravit.

57. Te quidem aculeus

hami non latebat, Sed illius punctio

te non deterrebat, Immo hunc impetere

tibi complacebat, Quia desiderium

escae te trahebat.

58. Ergo pro me misera,

quam tu dilexisti, Mortis in aculeum

sciens impegisti, Cum te patri victimam

sanctam obtulisti Et in tuo sanguine

sordidam lavisti.

59. Quis miretur igitur,

si pro te suspiro, Iuncta sine meritis

tam zelanti viro? Nam affectum allicis

meum modo miro, Pro me vitam finiens

exitu tam diro.

60. Vere iam non debeo

tantum suspirare, Immo iuxta verbum Iob

carnem lacerare, In caverna lateris

nidum praeparare Et extremum spiritum

illic exhalare.

61. Plane, nisi moriar,

tecum non quiescam, Oci, oci clamitans

nunquam conticescam, Ab hoc desiderio

vere non tepescam, Quantumcunque plus in hoc

saeculo vilescam.

62. Tunc ut demens clamitat:

veniant lanistae, Qui adfigant miseram

cruci tuae, Christe; Erit enim exitus

dulcis mihi iste, Si complectar moriens

propriis ulnis te.

63. Vere sic, non aliter

rabies doloris, Qua cor meum singulis

terebratur horis, Deliniri poterit,

nisi tu, dulcoris Fons abundans, medicus

mei sis languoris.

64. Sane dulcis medicus

es, qui nunquam pungis, Sed a corde vitium

leniter emungis; Nam, quos tibi firmiter

per amorem iungis, Tuis charismatibus

semper eos ungis.

65. Heu, quam damnabiliter.

mundus est caecatus, Qui cum sit ab hostibus

dire vulneratus, Hunc detrectet medicum,

cum sit tam paratus, Languidis aperiens

suum dulce latus !

66. Heu, cur beneficia

Christi passionis Penes te memoriter,

homo, non reponis? Per hanc enim rupti sunt

laquei praedonis, Per hanc Christus maximis

te ditavit bonis.

67. Suo quippe corpore

languidum te pavit, Quem in suo sanguine

gratis balneavit, Post hoc suum dulce cor

tibi denudavit, Ut sic innotesceret,

quantum te amavit.

68. 0 quam dulce balneum,

esca quam suavis, Quae sumenti digne fis

paradisi clavis ! Ei, quem tu reficis,

nullus labor gravis, Licet sis fastidio

cordibus ignavis.

69. Cor ignavi siquidem

minime perpendit, Ad quid Christus suum cor

homini ostendit, Super alas positum

crucis nec attendit, Quod reclinatorii

vices hoc praetendit.

70. Hoc reclinatorium

quotiens monstratur Piae menti, totiens

ei glutinatur, Et sicut accipiter

totus inescatur Super carnem rubeam,

per quam revocatur.

71. Post hoc clamat anima

quasi dementata: 0 reclinatorium,

caro cruentata Per tot loca propter me,

cur non cruciata Tecum sum, dum moreris,

tibi colligata?

72. Quamvis tamen miserae

istud sit negatum, Mihi quendam eligam

novum cruciatum, Gemitum videlicet

iugemque ploratum, Donec mundi deseram

gravem incolatum.

73. Post haec dulcis anima

plus et plus fervescens Sensu tota deficit,

corpore tabescens Iam vix loqui sufficit,

sed affectu crescens Suo lecto recubat

utpote languescens.

74. Ergo dulcis gutturis

organo quassato, Lingua tantum palpitans

sonitu sublato, Sed pro verbis pia mens

fletu compensato Lamentatur Dominum

corde sauciato.

75. Sic languenti siquidem

nil nisi plorare Potest satisfacere,

sive suspirare; Suos enim oculos

nequit revocare A Christi vulneribus

aut cor separare.

76. Sic est autem animus

illius illectus, Quasi ei praesens sit

moriens dilectus, Nec a cruce Domini

retrahit aspectus, Quia ibi oculus,

ubi est affectus.

77. Gemitus, suspiria,

lacrimae, lamenta, Sibi sunt deliciae,

cibus, alimenta, Quibus nova martyr est

iugiter intenta, Suoque martyrio

praebent incrementa.

VI. Cantus ad Nonam.

78. In hoc statu respuit,

quidquid est terrenum, Mundique solacium

reputat venenum, Sed ad Nonam veniens

moritur ad plenum, Cum amoris impetus

rumpit carnis frenum.

79. Nam cum Consummatum est

recolit clamasse Hora nona Dominum

et sic exspirasse, Quasi simul moriens

clamat penetrasse Vocem istam suum cor

atque lacerasse.

80. Ferre tandem impotens

iaculum tam forte, Moritur, ut dictum est,

sed felici morte; Nam panduntur protinus

ei caeli portae, Dignam ut intellegat

se sanctorum sorte.

81. Requiem pro anima

tali non cantamus, Immo est Introitus

missae Gaudeamus, Quia, si pro martyre

Deum exoramus, Ut decretum loquitur,

ei derogamus.

82. Eia, dulcis anima,

eia, rubens rosa, Lilium convallium,

gemma gratiosa, Cui carnis exstitit

foeditas exosa, Felix tuus exitus

morsque pretiosa.

83. Felix, quae iam frueris

requie cupita, Inter sponsi brachia

dulciter sopita Eiusque spiritui

fortiter unita, Ab eodem recipis

oscula mellita.

84. Iam quiescant oculi,

cesset aquaeductus, Nam ex parte percipis

spei tuae fructus, Quia, per quem saeculi

evasisti fluctus, Tuos inter oscula

consolatur luctus.

85. Dic, dic, dulcis anima,

ad quid ultra fieres? Habes caeli gaudium

tecum, et lugeres? Et si velles amplius,

certe non valeres, Quia salus omnium

est, cui adhaeres.

86. Sed iam metrum finio,

ne sim taediosus, Nam si vellem scribere,

quam deliciosus Sit hic status animae

quamque gloriosus, A malignis dicerer

fallax et mendosus.

87. Quidquid tamen alii

dicunt, frater care, Istam novam martyrem

libens imitare, Dumque talis fueris,

Christum deprecare, Ut nos cantus martyris

doceat cantare.

15, 5

bis 8 lauten in FGHKM:

Crucifigi denique, clavis terebrari Caputque sanctissimum spinis coronari.

Nach 15, 8 in L:

Pendens cum latronibus tandem lanceari.

52, 5 bis 8 lauten in D:

Dum te totum funderes tot apertis rimis, Ut et me virtutibus reficeres opimis.

Nach Str. 84 schiebt L ein:

Cum ad plenum taedia cessabunt malorum, Cum coniuncta fueris choris angelorum, Ubi salus gaudii durat, fons bonorum, Ibique in domino eris dominorum.

Nach Str. 85 schiebt L folgende Strophen ein:

Sed hora dimidia

vix hic tam laetaris, Cito, heu, impelleris

fluctibus amaris, Seiuncta ab oculis

viatori caris, Mundo, carne, daemone

nam saepe turbaris.

Vitam tandem mortuam

inde condolendo, Pro tuis defectibus

hoc esse credendo, Vide matrem virginem

astare lugendo, Sed et multos alios

Dominum deflendo.

Post hoc Ioseph conspice

ire ad Pilatum, Domini deposcere

corpus sibi gratum, Ad crucem accedere

virum tam beatum Et corpus deponere

totum vulneratum.

Parans murram, sindonem

Lugens contemplare Magdalenae lacrimas

Et collacrimare, Nicodemi gemitus

gemens recordare, Haec et his similia

tractans lamentare.

Dulcemque Dei filium

supplex memorare, Eius actus ruminans

tuosque, narrare Actus, verba satage

menteque mundare Atque soli ocius

castum te servare.

In praedicto cantico

cor sic citharizet, Se baptizet lacrimis,

planctu martyrizet Crebrisque suspiriis

nunc sic organizet, Ut cum Christo postea

semper sollemnizet.

87, 1 bis 5 lauten in EFGH:

Sed tu, cui volui, metrum destinare, Soror, novam martyrem libens imitare,

Mit Str. 87 schliefsen die englischen Hss. mit Ausnahme von E; ebenso IL.

FGHM fugen nach Str. 87, E vor derselben, noch folgende drei Strophen bei:

88. Frequentemus canticum

istud, soror pia, Ne nos frangat taedio

vitae huius via, Nam laetantem animam

in hac melodia Post hanc vitam suscipit

Iesus et Maria.

89. Ergo, soror, tuum cor

ita citharizet, Se baptizet lacrimis,

planctu martyrizet, Christo totis viribus

sic nunc organizet, Ut cum Christo postea

semper sollemnizet.

90. Tunc cessabunt gemitus

planctuum, dolorum, Cum adiuncta fueris

choris angelorum, Nam cantando transies

ad caelestem chorum, Nupta felicissime

regi saeculorum.