COLLATIONES IN HEXAMERON, SIVE ILLUMINATIONES ECCLESIAE

 COLLATIO I.

 COLLATIO II.

 COLLATIO III.

 COLLATIO IV.

 COLLATIO V.

 COLLATIO VI.

 COLLATIO VII.

 COLLATIO VIII.

 COLLATIO IX.

 COLLATIO X.

 COLLATIO XI.

 COLLATIO XII.

 COLLATIO XIII.

 COLLATIO XIV.

 COLLATIO XV.

 COLLATIO XVI.

 COLLATIO XVII.

 COLLATIO XVIII.

 COLLATIO XIX.

 COLLATIO XX.

 COLLATIO XXI.

 COLLATIO XXII.

 COLLATIO XXIII.

COLLATIO XI.

De secunda visione tractatio quarta, quac est secunda de speciositate fidei et agit de speculatione Dei trini.

Summanum.

Introductio: repetitio, 1.

Pars I. De speculatione Trinitatis ex speculo primo, quod fit ex ipsis divinis proprietatibus. Augustinus hoc format ex duodecim Dei conditionibus, 2.

Hae reducuntur ad tres, 3.

Istae tres reducuntur ad unam, qua insinuatur trinitas personarum, 4.

Speculatio secundum primum speculum arguit ex quatuor rationibus, 5.

Primo, ex summa divini esse perfectione tum originis, tum ordinis, tum indivisionis, 6-8.

Secundo, ex perfecta productione, 9.

Obiectio solvitur, 10.

Tertio, ex productiva diffusione, quae tripliciter est perfecta, 11. - Quarto, ex diffusiva dilectione, 12.

Pars II. De speculatione Trinitatis ex speculo secundo et imperfecto, quod exhibent generationes in creaturis. Duodecim generationes, quae fiunt vel per diffusionem, vel per expressionem, vel per propagationem, 13.

Prima via has generationes applicandi ad aeternam generationem: primo quoad diffusionem quadruplicem, 14. 15.

Secundo, quoad expressionem quadruplicem, 16. 17. - Tertio, quoad propagationem quadruplicem, 18. 19. - De his duodecim modis in communi, 20. 21. - Secunda via easdem applicandi: primo quoad diffusionem, 22. - Secunilo, quoad expressionem, 23. 24. - Tertio, quoad propagationem, 25.

1. Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini spiritu . Dictum est de secunda visione, scilicet intelligentiae per fidem elevatae, quae intelligitur per coetum velfirmamentum, quod est altum, firmum, speciosum. Dictam est de duobus primis, et inceptum de tertio, scilicet speciositati, quae est multiformis speculatio fidei.

De qua dictum est Abrahae, hoc est credenti: Suspice coetum et numera stellas, si potes ; dictum est a Ioanne: Sustulit me in montem etc. Et per duodecim signa, per quae currit sol intellectualis in hemisphaerio nostrae intelligentiae et facit diem et annum fidei, et per duodecim portus ex singulis margaritis intelliguntur duodecim speculationes principales, ad quas aliae reducuntur, et secundum -quas aliae regulantur et diriguntur ; et istae sunt fulgidae, vivificae, iucundae.

Prima erat speculari, Deum esse primum; secunda, Deum esse trinum et unum. Circa has procedunt Sancti et doctores: sed Sancti per viam speculationis, doctores per viam investigationis. Dictum est ergo de primo speculo, scilicet quod est esse; hoc enim est nomen Dei manifestissimum et perfectissimum, quia omnia, quae sunt Dei, comprehenduntur in hoc nomine: Ego sum qui sum . Hoc nomen Dei est proprie proprium, de quo dictum, quomodo omnes res repraesentant ipsum per viam ordinis, originis et completionis vel connexionis. Hoc speculum componitur ex omnibus creaturis, ut patuit. Hoc nomen in anima scriptum illustrat eam ad speculandum.

2. Praedictam igitur auctoritatem Augustinus sic explanat: " Nos autem, revelata facie gloriam Domini speculantes, non a specula, scilicet de longe, sed a speculo "; sed hoc speculum est cum aenigmate adhuc, quia, si videretur siue aenigmate, esset homo beatus. Hoc speculum format Augustinus decimo quinto de trinitate, capitulo quarto , ubi vult ostendere unitatem et Trinitatem Dei ; dicit sic: " Neque enim divinorum librorum auctoritas tantummodo praedicat, esse Deum verum; sed omnis quae nos circumstat, ad quam nos etiam pertinemus universa rerum natura proclamat, se habere praestanlissimum conditorem, qui nobis mentem ralionemque naturalem dedit, qua viventia non viventibus, sensu praedita non sentientibus, intelligentia non intelligentibus, immortalia mortalibus, impotentibus potentia, iniustis iusta, speciosa deformibus, bona malis, incorruptibilia corruptibilibus, immutabilia mutabilibus , invisibilia visibilibus, incorporalia corporalibus ;

beata miseris praeferenda videamus. Et Per hoc quoniam rebus creatis Creatorem sine dubitatione praeponimus, oportet, ut eum et summe vivere et cuncta sentire atque intelligere, et mori et cor rumpi mutarique non posse, nec corpus esse, sed spiritum omnium potentissimum, iustissimum, speciosissimum, optimum beatissimumque fateamur"

3. Duodecim ponit conditiones: aeternus, immortalis, incorruptibilis, immutabilis, ecce quatuor: item, vivus, sapiens, potens, speciosus, et ecce qua tuor; item, iustus, bonus, beatus, sanctus spiritus ecce quatuor. - De primo quaternario accipiatur unum nomen, scilicet aeternus, quod alia tria comprehendit: quia, si est aeternus,eo ipso est immortalis ; et si immortalis, eo ipso incorruptibilis ; et si incorruptibilis, eo ipso immutabilis. - De secundo quaternario accipiatur sapiens, quod alia tria comprehendit : quia, si sapiens, ergo vivus ; si vivus, ergo potens: si potens, ergo speciosus, quia sapientia est forma pulcherrima: unde Sapiens : Amator factus sum formae illius.

De tertio quaternario accipiatur aliud nomen, scilicet beatus, quod comprehendit in se alia tria: quia, si beatus, ergo bonus, ergo iustus, ergo sanctus spiritus. In his ergo tribus , scilicet aeternitate, sapientia, beatitudine, iam relucet Trinitas, quia aeternitas appropriatur Patri, sapientia Filio, beatitudo Spiritui sancto .

4. Adhuc etiam redigit ad unum haec tria et accipit sapientiam et ostendit Trinitatem: quia necesse est, si est sapientia, ut sit mens, quae cognoscat se et diligat se et alia. Nec tamen intelligendum est, quod ita sit Pater mens, quod Filius non sit, immo est insania: quin immo Pater est meas, Filius mens, Spiritus sanctus mens. Item, Filius notitia , Pater notitia, Spiritus sanctus notitia, et sic de aliis. Hoc amem in anima est aliter, quia mens non est notitia . Sapientia igitur in cognitione est; ubi autem est cognitio, necesse est, ut sit emanatio sive generatio verbi, ex qua generatione sequitur productio amoris nectentis; et sic producens est Pater, verbum est Filius, nexus Spiritus sanctus, in quibus est trinitas vere distincta, non in sapientia et in mente, sicut est in anima. Hoc est ex veritate sapientiae. Et hoc dicit Anselmus in Monologio . Ex hoc enim, quod summus Spiritus se intelligit, Filius generatur, Spiritus sanctus spiratur. Hoc est speculum Augustini. Sed nos cum Ruth colligamus spicas post messores secundum doctores nostros.

5. Est autem duplex speculum Trinitatis: unum intellectuale, quod facit intelligere nomina dicta de Deo intellectualia: secundum est magis materiale, quod fit per nomina transsumtiva.

Prima speculatio est, quod intelligentia per fidem elevata dicit, Deum esse trinum et unum, propter quatuor, quae sunt in divino esse, scilicet propter conditionem perfectionis, propter conditionem perfectae productionis, productione diffusionis, diffusivae dilectionis: et unum sequitur ex altero.

(i. Est enim ibi summa perfectio, ex qua fit, quod primum principium habet perfectionem originis, ordinis, indivisionis.

Est autem origo originans perfectior quam non originans, et perfectior est origo originans originantem quam originans non originantem: ergo si ibi est perfecta origo, necesse est, esse Patrem producentem Filium originantem et Spiritum sanctum originatum.

7. Item, a parte ordinis sic: ubi est perfectus ordo, ibi est ratio principii, medii et ultimi: alioquin inordinatio accideret in divinis, sicut supra dictum est: oportet ergo per rationem ordinis, ut sint ibi tres personae.

8. Item, a parte indivisionis sic: necesse est, ibi esse indivisionem, alioquin recederetur a perfectione et ab unitate. Est enim indivisio unitas ; unitas autem est in principiis et principiatis, in universalibus et particularibus, in voluntate et luitura. Unitas in principiis est simplicitatis: in compositis sive principiatis totalitatis seu plenitudinis: in universalibus conformitatis, in particularibus innumerabilitatis, in voluntate unanimitatis, in natura inseparabilibus. - Unitas simplicitatis in principiis est defectiva: quia, licet quodlibet principium sit simplex, non tamen de se sufficiens est ad producendum aliud sine alio principio .

Item, unitas totalitatis sive plenitudinis in principiatis deficit, quia non est ex se nec simplex.

Item, unitas in universalibus deficit, scilicet conformitatis, quia numeratur cum alia: licet enim sit in pluribus, numeratur tamen in illis. - Item, unitas in individuis deficit, quia cum materia numeratur forma .

Item, unitas voluntatis deficit, quia non ita coniunguntur animi, quin separari possint per discordiam. - Item, unitas inseparabiHtalis deficit in naturis, quia non est tam fortis unio formae, quin possit per artificium separari. -Haec autem in Deo ponenda.

9. Item, in primo esse est ratio perfectae productionis. Est autem productio similis et dissimilis, aequalis et inaequalis, consubstantialis et essentialiter differentis. - De necessitate, si est productio dissimilis, praeintelligitur productio similis: quod sic patet: simile habet se ad dissimile, sicut idem ad diversum, sicut unum ad multa: sed de necessitate idem praecedit diversum, et unum multa : ergo productio similis productionem dissimilis. Sed creatura producitur a primo esse et est dissimilis: ergo de necessitate producitur simile, quod est Deus. -Item, secundum Boethium inaequalitates oriuntur ab aequalitate: si ergo producitur a Deo quod est inaequale, scilicet creatura, necessario praecedit productio aequalis, quod est Deus. - Item, si producitur a Deo essentialiter differens, necessario ante producitur substantialiter idem, quia ante extrinsecum est intrinsecum, ut patet: quia verbum dicentis extrinsecum praecedit mentis conceptus ut aliquid intrinsecum: ergo similiter a substantia aeterna non manat differens, nisi producatur substantialiter idem : ergo in Deo prius est productio similis, aequalis, consubstantialis quam dissimilis, inaequalis, essentialiter differentis.

10. Sed quid ? dices, nunquid intelligendo, primum esse unum esse suppositum, ut gentiles, adhuc intelligunt substantiam, virtutem et operationem ? Ergo, non intellecta trinitate vel.emanatione, est intelligere productionem. Respondeo: intellectus duplex est: perfectus et plenus et plene resolvens: et tali intellectu non est intelligere sic: intelligere autem semiplene potest intellectus defectivus sic, quod resolvat in plura, quae in Deo sunt unum, aliter non .

11. Item, tertia ratio speculi est, quia in Deo est ratio productivae diffusionis sic. Illud esse est summe bonum, ergo summe diffundit se triplici diffusione: actuatissima, integerrima, ultimata sive ultimatissima. Quia actuaMssima, semper est, semper fuit, semper erit: semper generat, semper generavit, semper generabit. Hoc non potest habere creatura, quod semper sit, semper fuerit et semper futura sit: ergo necesse est, ut emanet aeternus .

Item, integerrima non est haec diffusio in creatura, quia Deus non dat totum decorem exemplaritatis creaturae, immo non dat nisi generando Filium, qui dicere potest: Omnia, quae habet Pater, mea

sunt ; hoc non dicit aliqua creatura. - Item, haec diffusio est ultimata, ut det producens, quidquid potest: creatura autem recipere non potest, quidquid Deus dare potest. Unde sicut punctus ad lineam nihil addit, nec etiam mille millia punctorum ; sic bonitas creaturae bonitati Creatoris nihil addit, quia finitum infinito nihil addit. Ergo necesse est, ut haec diffusio secundum totum posse sit in aliquo, quo maius cogitari non potest: omni autem creatura aliquid maius cogitari potest, et etiam ipsa creatura maior se cogitari potest. Sed in Filio est productio, sicut in Patre. Si ergo Patre nihil maius cogitari potest : ergo nec Filio. Si Pater etiam ultimata diffusione non se diffunderet, perfectus non esset.

12. Quarta diffusio est per rationem dilectionis. Necessario enim oportet, quod ubi beatitudo est, ibi summa sit dilectio, et per consequens dilectio in summo. Est autem dilectio reflexa, connexim, caritativa. Connexiva dilectio perfectior est, qua alterum diligo, quam reflexa, qua me diligo: caritativa autem perfectior ceteris est, quae habet dilectum et condilectum: ergo haec est in divinis. Hac ergo dilectione Pater diligit Filium, et est infinitus ardor .

Item, est ibi dilectio gratuita, debita, permixta.

Item, est ibi dilectio pura, plena,-perfceta, ut effluens et effluxa in Filio, ut refluxa in Spiritu sancto. Ex istis rationibus omnibus fit illud speculum nobile.

13. Est autem aliud speculum, congregatum ex parvis. Unde nota, quod licet tota Trinitas sit lumen intelligendi, Verbum tamen naturaliter habet rationem exprimendi : Omnis autem creatura clamat generationem aeternam, et hanc exprimunt et repraesentant duodecim generationes, quas reperimus in creaturis. Est enim primus modus generationis per diffusionem, secundus per expressionem, tertius per propagationem.

14. Per diffusionem, ut splendoris a luce, ut caloris ab igne, ut fluminis a fonte, ut imbris a nube plena sive rorida.

In prima diffusione deficit aequalitas, quia splendor non aequatur luci.

In secunda deficit intimitas, quia calor non est intimus igni sive ut informanti, sive ut originanti; est enim accidens .

In tertia deficit simultas, quia fons diffundit se per partes, non totus insimul.

In quarta deficit integritas, quia non tota pluvia excutitur a nube, immo per guttas. - Iungas has quatuor conditiones ad unam diffusionem, quae sit splendoris habentis aequalitatem, caloris habentis intimitatem et substantialitatem, rivuli sive fontis habentis si-multatem, imbris habentis integritatem: et sic habes vestigium generationis aeternae.

15. Unde Filius aliquando comparatur splen-dari, ad Hebraeos primo : Qui cum sit sptmdol gloriae etc; aliquando flammae, ut in rubo Moysi ubi fuit expressa persona Filii: aliquando fluvio vel fonti, ut in Genesi: Fons ascendebat de terra, et fluvius egrediebatur de loco voluptatis: aliquando imbri, ut in Isaia: Quomodo descendit imber et nix de caelo et illic ultra non revertitur, sed inebriat terram etc., et sequitur: Sic erit verbum meum quod egreditur de ore meo, scilicet de corde Patris.

16. Secundus modus est per modum expressionis: ut speciei ab obiecto, ut imaginis a sigillo, ut sermonis a loquente, ut conceptus sive cogitatas a mente. - Et in his est defectus. In prima deficit rei veritas, quia species in oculo vel in anima non est veritas rei . - In secunda deficit simplicitas, quia imago sive figura non est in puncto vel in simplici, sed partes habet. - In tertia deficit stabilitas, quia sermo transit et non manet.

In quarta deficit subi stantialitas, quia conceptus mentis non est substantia, vel hypostasis.

Auferas hos defectus et pone expressionem, quae sit ut speciei ab obiecto habentis veritatem, ut imaginis a sigillo habentis simplicitatem, ut sermonis a loquente habentis stabilitatem, ut conceptus a mente habentis substantialitutem: et tunc habebis alteram partem speculi.

17. De primo, Psalmus : Eructavit cor meum verbum bonum, et sequitur: Speciosus forma prae filiis hominum.

De secundo, Sapientiae septimo: Candor est lucis aeternae et speculum sine macula et imago bonitatis illius: et Apostolus: Qui est imago invisibilis Dei.

De tertio, Iob: Semel loquitur Deus et idipsum non repetit. Unde pone in Filio, quod semper sit et non deficit nec vertitur.

Quarto pone substantialitatem. Conceptus enim mentis aeternae est hypostasis, et iste conceptos mentalis est nobilissimus, perfectissimus. Unde in Proverbiis : Nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram. Aliquando ergo vocatur filius, species, imago, verbum manens in aeternum, conceptus vero non inhaerens, sed substantialis et hypostasis. Sic ergo habemus aliam partem speculi.

18. Tertia generatio est per modum propagationis, et hoc quadrupliciter: ut germinis a semine, ut arboris a radice, ut prolis conceptae a ventre vel utero materno, ut filii a patre principante. -In prima generatione deficit formositas, quia in semine est forma confusa et occulta: sed non sic filius. - In secunda deficit conformitas, licet enim sit una radix, tamen differt in forma a ramis, licet unam arborem faciant.

In tertia deficit actualitas, quia mater est principium, etsi aliquo modo activum prolis, potissime tamen passivum.

In quarta deficit coaevitas.

19. Aufer ergo hos defectus et pone primo formositatem. Unde Isaias : Erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis.

Secundo pone conformitatem; sic Filius est conformis Patri, ut sit lignum vitae in medio paradisi: unde in Proverbiis: Lignum vitae est his qui apprehenderint eam.

Tertio pone actualitatem. Unde in Psalmo : Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus Sanctorum: ex utero ante luciferum genui te. Ex utero, dicit, ubi est ratio fovendi in sinu Patris, a quo non recessit.

Quarto pone coaevitatem. Unde in Psalmo: Ego hodie genui te; hoc est in aeternitate, sive in meo hodie aeterno.

20. Has duodecim conditiones aggrega, et habebis speculum ad contuendum exemplar divinum sive Verbum, quod omnia repraesentat: ut splendor procedens a luce cum perfectione aequalitatis, et sic de aliis.

Et per has conditiones solvuntur omnia argumenta Arii, per quae arguit a generationibus imperfectis .

21. De his duodecim generationibus dicitur in Genesi : Vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me. Iste est ille Iosepb pulcherrimus, quem adorant omnia: et clamant temporalia per lunam, spiritualia per solem, et undecim slellae. Generationes creaturarum sunt secundum undecim conditiones, deficiente duodecima, quae est in generatione Filii Dei; ideo ponuntur hic undecim stellae in numero deficiente a duodenario, qui est numerus excrescens , quia omnia respectu illius generationis habent defectum et inclinant se ad generationem Verbi: omnia enim indicant generationem Verbi.

Unde quando videtur splendor a luce, transferenda est mens ad considerandam generationem aeternam: et sic de aliis. - Et ibi est magna delectatio, de qua in Psalmo : Delectasti me, Domine, in factura tua: et in operibus manuum tuarum exsultabo. Dicit ergo: Nos autem, revelata facie gloriam Domini speculantes.

22. Alio modo sic, et est magis proprie. Est generatio per diffusionem ut splendoris vel luminis a luce: et ibi est coaevitas, deficit tamen aequalitas, quia splendor non aequatur luci. - Item, est diffusio, ut ignis ab igne, et ibi est aequalitas, ut patet, quando una candela accenditur ab alia, quod tantum est lumen in una, sicut in alia, et quotquot accendantur: deficit tamen consubstantialitas.

Item, est diffusio rivuli a fonte, et hic est consubstantialitas vel intimitas, quia eadem aqua, quae est in fonte, est in rivulo ; sed deficit nobilitas ortus, quia de imo, et per quosdam meatus et colationem de aqua salsa fit dulcis.

Item, est diffusio imbris a nube, et ibi est nobilitas ortus, quia habet virtutes caeli, per quas infundit imbrem nubes; deficit tamen format decor, quia videtur nubes caelum obscurare et deturpare.

Iunge quod nobilitatis est, ut coaevitatem et aequaUtatem, consubstantialitatem et formae decorem: et habes unam partem speculi.

23. Item, est generatio per expressionem ut speciei ab obiecto: et hic est formae decor, qui deficiebat in generatione imbris. Et hoc est mirabile, quomodo talis species generatur: quia non de materia aeris, quia, cum non dicat essentiam, sed modum essendi, sufficit, ut habeat principium originativum, medium inter principium materiale et principium effectivum. Unde Deus dedit virtutem hanc cuilibet rei, ut gignat similitudinem suam et ex naturali fecunditate. Unde secundum quod obiectum gignit similitudinem suam, sic repraesentat generationem aeternam; secundum quod intentio animae eam oculo unit, sic repraesentat incarnationem Verbi . - Haec generatio speciei deficit, quia non est ibi formae fixio, sed vario modo habet generari, ut patet in speculis vario modo ordinatis: et diversimode habet repraesentare, prope, vel longe.

24. Item; est generatio per expressionem ut fi-gurae a sigillo, et hic est format fixio, quod deficit in praecedenti, deficit tamen vitae vigor. - Item, est generatio sermonis a dicente, ubi est vitae vigor, quia sermo quandam vim vitae secum habet: ut patet, quod duobus dicentibus eandem veritatem, unus melius alio exprimit et imprimit. Unde Hieronymus :a "Habet nescio quid latentis energiae vivae vocis actus " etc. Unde verba Christi, non est dubium, quin, prolata et audita de ore eius, maioris virtutis et potestatis erant quam scripta. Hic tamen deficit vitae mansio, quia sermo transit.

Item, est generatio conceptui a mente: et ibi est vilae mansio, quia omnis cogitatus in memoria manet: sed hic deficit fecunditatis substantialis virtus, quia ille cogitatus non est substantialis virtus.

Haec quatuor iungantur, scilicet formae decor, formae fixio, vitae vigor, vitae mansio, et habes secundam partem speculi.

38. Item, est generatio per propagationem ut gemmis a semine: et hic est virtus substantialis in qua ultimum deficit, scilicet deficit vitae robur - Item, est generatio ut surculi a radice: et hic est vim robur, sed deficit vivax sensus: non enim sentit vel producens productum, vel productum suam originem. - Item, est generatio ut fetus a ventre vel utero: et hic est vivax sensus, sed deficit virtus activa, quia venter est quasi receptaculum potius quam activum. - Item, est generatio ut fila a patre: et ibi sunt omnes dictae conditiones praeter unam, scilicet lucis, quae est coaevitas, quae ponenda est in generatione Filii Dei; et ab ista ultima generatione, scilicet filii a patre, denominatur generatio aeterna. Et hoc ratificavit Christus, cum dixit : Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: non dixit: in nomine lucis et splendoris.

Hae sunt undecim stellae adorantes Ioseph, filium pulcherrimum, scilicet undecim conditiones nobiles iam dictae, sed duodecima, scilicet coaevitai, est in Filio Dei.