Alcuinus Flaccus, Abbas S. Martini Turonensis, d. 804.

 108. (1. ) Hymnus ad Deum.

 109. (2. ) Hymnus sancti Vedasti.

 110. (3. ) Hymnus Vespertinus.

 111. (4. ) Ad s. Benedictum Oratio.

 112. (5. ) De Ecclesia.

 113. (6. ) De Ecclesia.

 114. (7. ) Benedictio Mensae.

 115. (8. ) Post Cibos sumptos.

 116. (9. ) Ad Deum Precatio.

114. (7. ) Benedictio Mensae.

Christe, Deus noster, benedic convivia mensae, Quaeque tuis servis, mitissime, dona dedisti, Per te sint benedicta quidem. Tu largiter almus, Omnia tu dederas nobis, iam quidquid habemus. 5 Sunt bona quippe tua, quia tu bonus omnia condis. Vos quoque, convivae, laudes, rogo, dicite Christo, Semper in ore sonent pacis vel verba salutis. Semper amat pacem Christus qui dixerat ipse: "Do vobis meam pacem pacemque relinquo. " 10 Sit quoque nostra manus miseris largissima semper Pauperibus tribuens panes partemque ciborum. Accipiet Christus, dederis tu pauperi quidquid, Et tibi non tardat mercedem reddere magnam.