ORATIONES SUPER EVANGELIA DOMINICALIA TOTIUS ANNI.

 I.

 II.

 III.

 IV.

 V.

 VI.

 VII.

 VIII.

 IX.

 X.

 XI.

 XII.

 XIII

 XIV.

 XV.

 XVI.

 XVII,

 XVIII.

 XIX.

 XX.

 XXI.

 XXII.

 xxiii.

 XXIV.

 XXV.

 XXVI

 XVII.

 XXVIII.

 XXIX.

 XXX.

 XXXI.

 XXXII.

 XXXIII.

 XXXIV.

 XXXV.

 XXXVI.

 XXXVII.

 XXXVIII.

 XXXIX.

 XL.

 XLI.

 XLII.

 XLIII.

 XLIV.

 XLV.

 XLVI.

 XLVII.

 XLVIII.

 XLIX.

 L.

 LI.

 LIII.

LI.

Dominica vicesima tertia post festum Trinitatis,

ORATIO.

''Abeuntes Phar isaei consilium inierunt ut caperent Jesum in sermone .

Domine Jesu Christe, doce nos astutias seductorum ex verbis eorum intelligere, detegere, et cavere ab eis qui nos ex verbis nostris capere volunt, directe non respondere, sed ex eorum verbis responsionem eos capientem elicere, verbis quae a multis dicuntur, ut propter hoc gloriosi videantur ; vel ut eis placeamus non assentire, sed in omnibus rationem sequi, occasione falsas pietatis vel amplificandi cultum divinum nihil in praejudicium alterius dicere nisi quod justum credimus. Da nobis naturali et gratuita superscriptione insigniri, titulo tuae triumphalis passionis, tuae mortis memoriali, et tuae domus praeconiali: ut practici et theorici intellectus vita corporalis et spiritualis vices prudenter alternando: reddamus quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo. Amen.

Lll.

Dominica vicesima quarta post festum Trinitatis,

ORATIO.

Loquente Jesu ad turbas, ecce princeps unus adoravit eum .

Domine Jesu Christe, adoro pedes misericordis, et veritatis tuae, et deprecor ut vivifices prolem rationis mea? ex transgressione juris naturalis mandatorum tuorum et votorum meorum mortuam per peccata, praevaricationem, et apostasiam. Restringe prius continuum fluxum sanguinis, concupiscentiam scilicet sensualitatis per humilem retro accessum, et per tactum fimbria?, passionis videlicet, et gratiae tuae. Ejice a domo conscientiae meae tibicines, laudatores, et adulatores, et omnes ad peccatum allicientes. Admitte tecum Petrum,cognitionem proprii defectus: Jacobum, resistentiam peccati: et Joannem, considerationem gratia?, et propria? conditionis, et originis, qua? immunda est poenalis et imperfecta : per concursum, patrem et matrem, considerationem scilicet gratia?, et liberi arbitrii, tene manum anima? mea? ut resurgat a morte peccati. Amen.