LIBER DE APPREHENSIONE A QUIBUSDAM ADSCRIPTUS.

 PARS I.

 PARS II

 PARS IV

 PARS V

 PARS VI

 PARS VII

 PARS VIII

 PARS IX

 PARS X.

 PARS XI

 PARS XII

PARS XI

QUOMODO MENS HUMANA DIVINAM POTEST APPREHENDERE

ESSENTIAM.

1. Discipulus. Video per te conclusum esse beatitudinem creatam in apprehensione divinae essentiae consistere, quam delectatio spiritualis, quae dicta est gaudium de Deo de corporis gloria quantum ad omnes, gaudium etiam de animae spiritualitate quantum ad aliquos, de quorumdam vero operum perfectione quantum ad paucos comitatur: sed hoc meum pulsat animum, quomodo mens humana divinam possit apprehendere essentiam, quae ejus est quidditas quae per diffinitionem significatur : divina autem natura cum infinita sit, ab intellectu creato non potest accipi quid est aut diffiniri, cum ipsa etiam essentia divina simpliciter sit: si ergo quid de ipsa capitur, totum capitur ab intellectu, quod impossibile videtur, ne intellectum majorem ipsa fateri necesse sit. Praeterea cum ipsa eadem lumen sit universalissimum, determinatam non videtur facere notitiam.

Philosophia. Aggressus es altae quaestionis arcem, attentione non modica indigentis, ac conclusionem nostram breviter collegisti. Sed ut objectioni tuae satisfaciam, attende quoniam intellectus creatus ad Deum attingere perfecte nequit, ita ut cognitione Dei nihil extra intellectum maneat, sed sub confusione potius quadam intellectus Deo jungitur quasi excedenti : de Deo enim quid accipi non potest : terminationem enim non habet nec propter quid, eo quod careat causa : nec etiam quia, eo quod causam non habeat remotam, nec effectum convertibilem ac sibi proportionatum. Vacant enim omnes modi naturales in Dei cognitione, quibus humana mens cognitionem accipit. Suscipit autem eadem mens lumen quoddam divinum, ut dictum est in praecedentibus, supra propriam ipsius elevans naturam, supraque omnes naturales cognoscendi modos, et per illud ad Dei conscendit visionem, de ipso Deo cognoscens quoddam quia, licet confuse ac indeterminate propter effectuum improportionabilitatem : quare per non videre naturale videtur supernaturaliter Deus. Hoc itaque lumen viam habet inconfusam Dei cognitionem. Et ut colligam media quae proposuisti, concludere videris, quod divina essentia ab humano intellectu accipi non possit: eo quod ipsa essentia divina quidditas ejus est, diffinitionis carens terminis, cujus intellectus

creatus capax non est : et quia infinita est, quae nullo capi potest finito : quia etiam simplex est, quod non nisi totum capitur, quod divinae essentiae congruere non videtur : quomodo enim potest comprehendi tota ab intellectu? et quod si intellectus creatus ad divinam attingit essentiam, nihil de ea accipere potest determinatum.

2. Discipulus. Media breviter collegisti: quaeso ut eorum solutionem apertius milii enuclees.

Philosophia. Placet quod petis : et primo accipe quomodo Dei accipitur quidditas vel essentia . Deus per suam essentiam vel quidditatem accipitur ab intellectu creato : non autem per suam diffinitionem, licet quidditas rei sit id quod diffinitur : eo quod Dei quidditas vel essentia ab intellectu creato non comprehenditur, etsi apprehendatur, solum enim illud quod comprehenditur, cujus termini circumspiciuntur, per diffinitionem accipitur :l)eus autem ab intellectu creato non includitur nec circumspicite aut terminatur, non enim intellectus major Deo est. Hinc egregius doctor dixit Augustinus : " Videre Deum possumus, comprehendere non possumus . " Illud enim videmus, quod mente attingimus : comprehendimus autem illud, cujus fines circumspicimus. Hinc ait Chrysostomus : " Omnes scimus Deum: substantiam vero nullus novit et quid est, nisi solus qui genitus est ex eo . " Et intellige neminem scire de Deo quid est, scilicet per diffinitionem. Intellectus itaque creatus de Deo intelligere poterit apprehendendo seu attingendo ejus essentiam, vel ejus quidditatem, non autem comprehendendo, quoniam hoc esset per diffinitio ne m Deum in intellectu includere creato. Solus autem Deus sui ipsius comprehensor est. Intellectus itaque creatus videro pot- est Deum immediate attingendo ad ipsum : non autem videre potest ipsum pertranseundo. Videre enim dicitur visu rem visam pertransire. Probat enim Euclides, quod illud quod videtur, videtur sub angulo cujusdam trianguli, cujus angulus est in oculo, et basis in re visa, sive visus fiat extra mittendo, sive intus suscipiendo : videtur autem res per lineam dividentem triangulum : et ideo non videtur res tota simul, sed sub discursu de uno in aliud : et quando tota res pertransitur, dicitur tota videri. Sic autem non potest videri Deus pertranseundo totum quod est, licet possit visu attingi : aliud enim est attingere per intellectum et diffundi in intelligibili increato, et aliud est capere sive comprehendere ipsum intelligibile. Et hoc tibi liquere potest exemplo corporali. Visus enim corporeus qui in oculo est, quando est in littore maris, littus terminans mare comprehendit: remotus autem a littore, in ipsa maris superficie figitur, et in infinitate sua diffunditur, nihil videns quod pelagi terminet infinitatem. Sic et fecit Evangelista Joannes dicens: In principio erat Verbum (Joan. I, 1), contemplativo nos undique removens a creatis, et in divinam immensitatem inducens, et ipsam immateriali oculo contemplans, et in ea se diffundens, cum dicit, In principio erat Verbum, ut Chrysostomus dicit . Non enim determinat quid vel quale principium, quid vel quale verbum, quid vel qualis Deus : et sic relinquit contemplantes in infinito non comprehenso. Dionysius vero idem ratione probat : Intellectus enim creatus Deum non cognoscit nisi symbolice modo, vel mystico. Symbolica autem in Deo solum causaliter, mystica vero causaliter et essentialiter existere et intellige. Symbolico quidem modo cognoscit Dei proprietatem proportione proprietatis corporeae : et cum in

infinitum emineat proprietas divina proprietatibus causatorum, procedendo symbolice stat intellectus in in finito, et diffunditur In illo, nullum comprehendens terminum. Mystico vero modo intellectus in Deum procedit per eminentiam : mystica enim sunt quae per se Deo conveniunt, per aliud vero et secundario causatis, puta essentia, vita, et intellectus, quae non innotescunt intellectui creato nisi secundum quod sunt genere vel specie vel numero in creatis : et secundum hoc quidem esse Deo non conveniunt, sed eminenter et excellenter in Infinitum Deo conveniunt : sicut si dicatur, Deus est essentia, et statim idem negetur dicendo, Deus non est essentia, eo quod non est essentia prout essentia intellectui creato innotuit genere vel specie vel numero, et postea inferatur, est essentia super omnem essentiam : nec dicere potest ipse intellectus quantum est super omnem essentiam, eo quod Intellectus resolvendo in aliquod primum pervenire non potest, quod non sit de resolutorum essentia, et eis immixtum : Deus autem nihil creatorum est, sed omnibus creatis eminet excellenter in Infinitum : et ideo intellectus sic procedens stat in infinito, et diffunditur in illo. Et hoc Aristoteles ait dicens : " Adhibuimus nos ipsos magnificare Deum gloriosum eminentem proprietatibus eorum quae sunt causata. " Et in libro de Causis habes : Causa prima superior est omni narratione, et non deficiunt linguae a narratione ejus, nisi propter narrationem esse ejus : quoniam ipsa est super omnem causam, et non narratur nisi per causas secundas, quae illuminatur a lumine causae primae .Et alibi in eodem dictum est: Causa prima est super omne nomen, quo nominatur : quoniam non pertinet ei diminutio . Ex his ergo videre potes, quod intellectus creatus substantiam attingit divinam per intuitum simplicem , et in. rpsa diffundi- tur, sed eam non capit per comprehensionem : comprehensio enim est contactus intellectus super terminos rei. : divinae autem immensitatis terminos solus Increatus non creatus attingere potest intellectus. Trinitas sibi soli nota est, et homini assumpto, eo quod ipse verus est Deus, qui solus sui ipsius comprehensor est, ut supra dixi. Cognitione Igitur certa et finita quae est cognitio comprehensionis solus Deus seipsum cognoscit ac comprehendit. Visione vero quae per simplicem fit Intuitum et diffusionem intellectus in infinito, intellectus creatus Deum apprehendit. Et hoc Apuleius tibi dicit in libro de Deo Socratis . Plato, inquit, caelesti facundia praeditus, hunc solum Deum deorum , majestatis Incredibilis quadam Ineffabili nimietate non posse sermonis humani quavis oratione vel modice comprehendi, sed vix a sapientibus viris cum se vigore animi, quantum licuit, a corpore removerunt, accipi Intellectum hujusmodi Dei. Quasi dicat Apuleius: Per solum intuitum simplicem potest Deus attingi, non autem comprehendi ab intellectu creato. Et si omne quod intelligitur, ab Intelligente comprehendatur, ut Boetio placuit, dicas comprehensionem unam esse ipsius motus qui comprehendit terminum, in quo est in. motum esse, quando ipsum contingit: ailam vero comprehensionem esse ipsius vasis, quando totum quod in vase est, claudit adeo quod nihil sui extra ipsum est. Et primo quidem modo intellectus creatus divinum comprehendit intelligibile , in quod finaliter tendit, quando per simplicem visionem ipsum contingit : et hoc modo verbum accipe Boetii. Alio autem modo non comprehendit, quando Deum intelligit : non enim totum capit et claudit, quia finitum capere nequit id quod Infinitum est. Ad hoc idem aliud accipe exemplum notabile : sicut enim lumen quod actus est omnium visibilium, in

omni attingitur visibili quod per visum accipitur, nec tamen secundum immensitatem quam in rota solis habet, aut secundum suae potestatis excellentiam qua omnia visibilia comprehendere potest, a visu capi aut comprehendi potest : sic divinus intellectus secundum excellentiam qua in seipso excellit, et secundum potestatem qua super omnia etiam infinita intelligibilia illustrare potest, ab intellectu creato capi nequit vel comprehendi, licet sit ab omni creato intellectu sciri desideratus, eo quod maxime intelligibilis est, et omnis intellectus et intelligibilitatis causa, in omni intelligibili attingatur.

3. Discipulus. Primum meum dissoh visti medium ratione luculenta, licet diffusa, toto tamen avido amplectenda desiderio : aliud, quaeso, solve medium de divinae infinitatis incomprehensibilitate : ut enim ipse paulo ante dixisti, quod finitum est, id quod infinitum est capere nequit .

Philosophia. Ex dictis hujus solutionem medii accipere potes : ut enim Aristoteli et Boetio etiam placuit, quod in aliquo est sicut in suscipiente, est in eo secundum suscipientis possibilitatem et non suscepti : ideoque susceptibile infinitum in suscipiente non est, secundum infiniti potentiam, sed secundum capacitatem potius possibilitatis suscipientis finiti. Cognoscitur itaque divina essentia, non per capacitatem infiniti, sed per rationem eminentiae : quia in infinitum excedit omne quod fecit : et hoc est cognoscere, quia infinitum est, et non capere infinitum in quantum infinitum est : et hoc est infinitum attingere et diffundi in ipso, et non comprehendere. Videtur itaque infinitum, in quantum infinitum est, per simplicem mentis intuitum, quia infinitum est : non tamen infinitas infiniti est ratio videndi infinitum in eo quod finitum est, seu in intellectu qui finitus est : sed potius id quod infinitum est, videtur per comparationem ejus ad finitum : cognoscitur enim infinitum esse, eo quod infinitum excedit omne creatum quod finitum est. Unitur itaque mens humana divinae essentie secundum rationem qua objectum est intellectus attingentis ad ipsam non autem secundum totum ambitum seu rationem suae infinitatis. Sic enim intellectus eam cognosceret, et nihil de ipsa extra intellectum existeret, ut ab ipso comprehensa intellectu. Talis igitur visio qua intellectus creatus ad id quod infinitum est, attingit, incipit ab eo quod infinitum est in se, finitum autem huic, et terminatur in infinitum.

4. Discipulus. Sententia haec altissima est, et vellem eamdem aliis mihi explicari verbis : saepe enim per circumlocutionem profunda magis clarescunt.

Philosophia. Recolligo quae tibi superius tetigi : lumen namque gloriae intellectum creatum elevat, ut divina essentia ab ipso cognoscatur intellectu immediate, et ut essentiae divinae tanquam formae uniatur intellectus, quatenus per ipsam essentiam divinam intelligat intellectus, ut sic divina essentia sit quod intelligitur et quo intelligitur, seu sit objectum ipsius intellectus et medium quo intelligit. Quoniam autem lumen gloriae finitum est, per quod intellectus jungitur divinae essentiae tanquam formae, quae medium est et principium intelligendi, sicut forma actionis principium est, ideo intellectus creatus intelligens per divinam essentiam, intelligit per modum finitum, qui ex parte est intelligentis, licet divina essentia sit infinita, per quam. Deus intelligens, per modum intelligit infinitum : quoniam ad talem non elevatur actum per aliquid creatum finitum, sed per naturam suam quae infinita est.

5. Discipulus. Haec addita declaratio luculentissima est et necessaria, sed apertius adhuc videre cupio quomodo intellectus creatus per divinam intelligens essentiam, quae infinita est, quasi formam intellectus existentem, per modum intelligat finitum.

Philosophia. Ut quod postulas, tibi liquidius clareat, praescito duplicem esse formam : aliam quidem non per se subsistentem, aliam vero per se subsistentem. Actio itaque non tantum formae per se non subsistenti attribuitur, sed composito : calefactio enim non tantum, calori attribuitur, sed. calido : et ideo actionem oportet mensurare non solum secundum formam quae est principium actionis sed. etiam secundum subjectum formae. Forma itaque haec non per se persistens, non. habet modum alium a modo subjecti : quia non habet ibi esse nisi in quantum est actus talis subjecti : ideoque mensura formae mensura compositi est. Forma autem alia quae est per se subsistens, habet aliquem modum in quantum res per se subsistens est quaedam, et aliquem modum in quantum actus est talis subjecti : hicque modus accipitur secundum mensuram qua perfectibile pertingit ut tali perficiatur forma : et ex hoc mensuratur actio. Essentia itaque divina per se subsistens est : et ideo actio nobilissima quae visio dicitur., quae per eam fit in intellectu creato, non mensuratur secundum modum infinitum qui ipsius est essentiae secundum se, sed secundum modum quo intellectus pertingit ad hoc quod per ipsam perficiatur essentiam : ad hoc autem pertingit in quantum ei conjungitur per lumen gloriae quod finitum est : ac ideo visionem oportet finitam esse ex parte videntis.

6. Discipulus. Hujusmodi nodum medii perfecte dissolvisti : sed quomodo

infinitatem quae materiae et quantitati congruit, divinae attribuis essentiae ? Si enim infinita est Dei. natura, consequenter diffinitione caret : et si diffinitione caret, non habebit nomen : ratio enim quam significat nomen, est diffinitio. Unde idem est quod importatur in nomine rei et in diffinitione ejus : diffinitio enim explicat quod in nomine implicite continetur. At divina nominatur natura : dicitur enim Deus. Quare et infinitam esse et diffinitionem habere videtur.

Philosophia. Infinitum privative dictum nullo modo divinae convenit naturae : ''tale enim imperfectum habet esse : est enim carens fine, natum tamen habere a quo res perfecta est, ut in continuorum divisione et discretorum additione apparet. Hoc autem modo Deus dici non potest infinitus nec etiam finitus : finis enim magis est qui nec finitus est, nec infinitus, ut Aristoteli placuit. Sed. infinitum negative dictum Deo convenit : sic enim Deum infinitum dico, id. est, non finitum : eo quod nec comprehensione intellectus creati, aut loco, aut etiam diffinitione finiatur, sicut Joannes dixit Damascenus . Nec finem dico Deum qui intra est, qui eo comprehenditur cujus est finis : punctum enim a linea comprehenditur cujus finis est, et linea a superficie : nec aliquid puncti extra lineam est, aut aliquid lineae extra superficiem : sed ipsum dico finem, qui extra est, quemadmodum locus finis rei locatae dicitur : et hic quidem finis id. cujus finis est, excedit et comprehendit : quare sicut finis alicujus determinati entis comprehendit ipsum ens et excedit, sic et finis universi entis omnia excedit : talis autem finis Deus est, et omnia excedit, nec aliquo aut loco aut tempore aut intellectu comprehendi potest. Infinitum igitur negative dictum Deus est, qui nec diffiniri potest, nec nomine significari quod quid est ejus quod diffinitione

exprimitur. Et ut altius rationem infinitatis divinae advertas, scito finitum aliquid dupliciter esse, aut scilicet per terminos suae essentiae velut composita, quae proprie diffiniri habent, quorum diffinitio includit totum, ipsorum esse infra differentiam ultimam et primum genus, quae sunt actuale et potentiale in essentia rei : quare et diffinitio terminus dicta est. Aut non per terminos quidem essentiae suae aliqua finita sunt, eo quod terminos non habeant cum talia solum termini sint, terminos non habentia : verum totum ipsorum esse in his quorum termini sunt, includitur,ita quod de eis nihil extra terminata existit : quare a suis terminatis quoquo modo terminantur, quemadmodum a linea punctum., et a specie differentia : et talia quidem licet terminis non circumscribantur, circumscribuntur tamen intellectu : ac ideo de eis totum id quod sunt, intellectus comprehendit : et eorum nomina totum id quod sunt, significant : licet enim haec diffinitionem non habeant proprie, tamen quidditatem habent terminatam. Deus autem nec terminis terminatus est, simplex enim est : nec esse suum in aliquo comprehensum est, actus enim purus est, ab omni absolutus potentia, non receptus in aliquo secundum esse suum : nam nullus actus finitur nisi per potentiam quae est actus ipsius receptiva : actus autem primus absque omni potentiae permixtione existit, cum nec forma corporis sit, nec virtus in corpore. Ideoque intellectus creatus ipsum secundum quod quid est comprehendere nequit : nec nomen eum sic significare potest, totum id quod est exprimens : sicque nulli intellectui sua quidditas proportionata est :

X sed intellectus ad substantiam ipsius attingendo, ipsum cognoscit aut in similitudine sua creaturis impressa per speculum et in aenigmate, sicut in via contingit : vel immediate sicut in patria beatis accidit spiritibus. Ad hunc autem intel-

lectualem immediatum ac felicem contactum divinae substantiae intellectus creatus per suam naturam proportionatus non est, sed per lumen gloriae descendens in ipsum a patre luminum, ipsumque confortans ac supra suam elevans naturam.

7. Et hic attendendum, quod cum intellectus intelligit seipsum, verbum praedictum seu conceptio ejusdem propago est et similitudo, scilicet ipsius intellectus seipsum intelligentis : et hoc ideo contingit, quia effectus assimilatur causa) per suam formam : forma autem intellectus est res intellecta : et ideo conceptio seu. verbum quod exoritur ab intellectu, est similitudo rei intellectae, sive res intellecta sit idem quod intellectus, sive aliud. Hujusmodi autem verbum seu conceptio intellectus est quidem extrinseca ab esse ipsius intellectus, non enim est de essentia ejus, sed est quasi passio ipsius, quemadmodum intelligibilis species rei intellectae quasi qualitas est ejusdem intellectus et forma qua intelligit, non tamen dicta conceptio extrinseca ab ipso actu intelligendi, cum ipsum intelligere compleri nequat sine conceptione praedicta aut verbo. Ut autem apertius videas quod dico, animadverte similitudinem hujusmodi conceptionis ad corporalem : dicitur enim aliquid corporaliter concipi quod in animalis utero, mare agente, et foemina patiente in qua conceptio fit, formatur, ut conceptum ad maris et foeminae pertineat naturam. Si etiam cum aliquid in intellectu concipitur vel comprehenditur, formatur quidem ab intelligibili re, cujus similitudo est et species, tale conceptum, quasi ab agente, ut ipsa res intelligibilis quasi pater dicta.) conceptionis aut verbi existat : formatur autem in intellectu ut in patiente, et quasi per modum matris se habente, ut ipsa quidem conceptio aut verbum conforme quidem sit cum intelligibili movente, cujus quaedam est similitudo, et cum intellectu patiente, secundum quod ipsa conceptio esse habet intelligibile. Cum autem id quod concipit vel comprehenditur, et id in quo conceptio fit, idem sunt, ut cum. intellectus seipsum intelligit, tale quidem verbum patrem habet, non matrem, aut non a matre discretum, intellectus scilicet ipsius potentiam intelligentem et intellectum seu comprehensum. Voces itaque immediatae notae sunt earum quae in anima sunt passionum seu conceptionum, quae intelligibilium rerum intellectarum similitudines sunt intelligibiles, sicut sensibilium rerum sensibiles similitudines sunt conceptiones seu passiones imaginativae virtutis. Conceptionum autem praedictarum intelligibilium voces quae primae impositionis nomina dicuntur, significativae sunt : sicut nomina quae secundae dicuntur impositionis, intentiones significant praedictarum conceptionum : conceptio enim, ut dictum est, similitudo est rei extra animam existentis, et immediate fundatur in. re in qua est aliquid conceptioni respondens intellectus, ex qua intellectus verus est. Intentio conceptionis ex modo intelligendi rem consequitur, ut cum intellectus intelligit animal ut in pluribus specie, dat ei generis intentionem, quae immediate in intellectu fundatur, in re vero ipsa mediate. Et ratio quidem quandoque ipsa conceptio dicitur : et sic primae impositionis nomina, ut sapientia et bonitas ratione differunt, licet in divinis eadem sit res, omnia in perfectionibus excedens causata, cui quidem rei propter suam praeeminentiam et incomprehensibilitatem conceptiones intellectus ipsam divinam attingentes, licet non comprehendentis respondent diversae, ut eadem sit res intellecta in diversis conceptionibus intellectuum creatorum, quae per diversa attributorum nomina significantur. Quandoque vero ratio conceptionis intentio

dicitur : et sic secundae impositionis nomina differunt ratione, ut genus, et species, ac diffinitio.

7. Discipulus. Residuum dubitationis meae clare exsolvisti : ad ultimum festina medium quod restat declarandum, quod quidem est quod lumen divinum cum sit universalissimum, determinatam non videtur facere notitiam.

Philosophia, Secundum aliud Deus illuminat intellectum videntis ipsum ad videndum, et secundum aliud terminat intellectum videntem. Illuminat quidem in quantum lux quaedam est per modum separati accepta : universaliter enim agens, non mixtum alicui oportet esse : sieut etiam lux. corporalis ad omnes non moveret colores, si de alicujus coloris compositione existeret. Ex quo quidam licet male moti sunt intellectum agentem non animae partem ponere, sed separatum quid per se existens. Terminat autem Deus videntis intellectum et ad determinatam perficit cognitionem., secundum quod quiddam determinatum est, non per materiam, sed per suam naturam et per attributa naturae determinatas exprimentia conceptiones, quibus, ut dictum est, determinata ex se respondet simplicissima et superexcedens res una divina : et rursus secundum quod sunt personae suis determinatae proprietatibus, intellectum ad determinatam perficiunt notitiam.

8. Discipulus. Sufficienter tua ratio deduxit me ut aliqualiter videam quomodo intellectus creatus in patria ad divinam attingat essentiam, licet ejus incomprehensibilis sit quidditas et natura infinita ac simplex et lux universalis : quin etiam memini te supra docuisse intellectum nudum nudam apprehendere essentiam divinam nullo interstante media : sed quod sacer docet Dionysius , me in dubium revocat: cognitionis enim divinae ponit media theorias et theophanias, theorias vocans lumina incorporalibus similitudinibus accepta per modum vestigii vel imaginis vel signi, quae ad. Dei ducunt cognitionem sicut totus hic mundus in modo specie et ordine, qui mundana dicitur theologia vel theoria a quibusdam, et sicut sacramenta in. elementis corporalibus, quae theoriae sunt divinorum . Theophanias ''vero vocat a Deo missa lumina intellectualia, quibus aliquid divinum cognoscitur, sive illa sint gratiae lumina, vel gloriae, sicut in visionibus propheticis, seu in angelicis contingit illuminationibus. Et Dionysii Commentatores super angelicam hierarchiam expresse dixerunt creatum intellectum non posse in Deum conscendere cognoscendo nisi in theoriis et theophaniis a Deo in Angelis descendentibus, .quae incircumscriptum lumen, quantum. possibile est, manifestent.

Philosophia. Ut qualiter a beatis divina videatur essentia, aut quo medio, et quo non, clarius pateat, distinctionem medii pleniorem subinferam. Est medium multiplex, scilicet ostendens per hoc quod intentio ejus est quod ostenditur, quemadmodum intelligibiles species vel sensibiles media sunt quibus intellectui et sensui intelligibile et sensibile ostenditur. Et ut objectionem expediam tuam, theoriae species quidem sunt sensibiles, theophaniae vero intelligibiles, quae omnes inter videntem et rem. visam interstant, quae et specula et aenigmata dici possunt : et si inter haec duo distinguere velles, sensibiles species ad deductionem in divina obscuriores aenigmata, intelligibiles vero clariores specula dicentur. Est et medium deferens, ut perspicuum illuminatum in visu, quod quidem sub uno defert situ : si autem sub duobus vel pluribus deferat sitibus, sicut Avicenna distinxit, medium diceretur deflectens, ut id quod in speculo videtur. Est et medium prohibens, velut

paries inter videntem et rem visam interpositus. Est et medium coadjuvans seu ad videndum perficiens, et hoc quandoque quidem visibile adjuvat, ut lux colorem, ut videatur actu : quandoque vero videntem, quemadmodum oculi claritas, et recta humorum, tunicarum et figurae et intersecationum positio qua intersecant se sphaerae, et circuli tunicarum, et alia hujusmodi quibus oculus perficitur ad videndum sine impedimento. Sed hi duo ultimi modi non tam media quod visibilis rei et videntis actus seu perfectiones dicuntur. Beatae igitur mentes sine intentionali medio ostendente, aut etiam deferente, vel deflectente et prohibente, mole scilicet carnis, et visibile etiam adjuvante vident lucem divinam : non enim lux intelligibilis sicut nec corporalis alia indiget luce ut videatur, ne processus in in.fi.ni.tum fiat : lux enim omnis seipsa visibilis est. Indigent autem medio ultimo videntem coadjuvante. Videns enim omnis perfecte non videt, nisi ad videndum perfectus sit : nam visione naturali videns, mediis naturalibus ad visum perfectus erit, ut perfecte videat : et videns visione artis vel scientiae, suis mediis similiter, scilicet habitibus artis et scientiae : et videns visione gratuita, habitibus gratiae : et videns visione gloriae, habitibus gloriae, qui luce perficiuntur intelligibili, quemadmodum scientiae habitus luce agentis intellectus. Haec tamen media videntem et rem visam distare non faciunt, nec tegunt, sed potentiam visivam aut intellectivam confortant et perficiunt ad videndum : et ideo sic per medium videre non opponitur ad immediate videre, sed stat cum ipso.

9. Discipulus. Dubitationem meam plene recidit tuae distinctionis explicatio : et ut epilogum de praedictis faciam, in quibus quamplurima me docuisti de apprehensione, primo decla- rasti quae per sensus fit exteriores, ac de illa quae per sensus fit interiores sensitivae partis, exinde intellectivae, et hujusmodi quammultos apprehensionis modos distinxisti, quoniam per intellectum principiorum habitum fit apprehensio, et per scientiam quae conclusionum est, ac sapientiam quae altissimarum est causarum, nec non et prophetiam naturalem, somnium, ac visionem, insuper et per prudentiam, sive monasticam, ac oeconomicam, et politicam, inde et per artem, per fidem quoque ac dona intellectualia, per prophetiam etiam infusam, et abitum primi hominis in statu innocentiae, per raptum tandem, et habitum gloriae quo divina a beatis videtur essentia ac trinitas personarum. Sed ambigo an sine gloriae habitu hu-

jusmodi trinitas personarum solo lumine cerni valeat naturali .''

Philosophia. Nequaquam ab intellectu creato videri potest trinitas personarum solo naturali lumine, cum intellectus nullius rei accipiat scientiam, nisi cujus principia prima apud se habet, quae quasi instrumenta sunt, quibus seipsam erudit et a potentia sciendi in discendi exit actum : habet autem apud se intellectus, quod.una natura.simplex et indivisa secundum unam essentiam et unum esse non est in tribus suppositis a se invicem personaliter distinctis : et ideo supra hoc vel praeter hoc vel contra hoc, nihil accipitur nisi aliqua illuminatione superioris, vel altioris luminis sublevatus sit intellectus.