LIBER DE APPREHENSIONE A QUIBUSDAM ADSCRIPTUS.

 PARS I.

 PARS II

 PARS IV

 PARS V

 PARS VI

 PARS VII

 PARS VIII

 PARS IX

 PARS X.

 PARS XI

 PARS XII

PARS V

DE APPREHENSIONE QUAE FIT PER VIRTUTEM INTELLECTIVAM, ET PRIMO IN COMMUNI, DEINDE DE EA QUAE FIT PER PRINCIPIA ET PER SCIENTIAM.

1. Discipulus. Jam sufficienter de apprehensione sensitiva docuisti : quaeso ut ad intellectivam conscendas, quoniam ad illam intendo et toto efferor affectu

Philosophia. Rem grandem postulas : quaestio enim haec gravida est, et multiplici emisso partu, adhuc se plenam invenit. Sed ante omnia volo te hanc advertere similitudinem. : quoniam sicut centrum unum est in substantia et forma, ad quod lineae a circumferentia venientes terminantur : et per quod ipsum est substantialiter et formaliter medium circuli, est principium aequalitatis linearum pertractarunt ab ipso ad circumferentiam : et sic uno multa discernuntur : quoniam oportet unum esse per substantiam et formam, per quod judicatur aequalitas in omnibus : et oportet etiam ipsum esse plura, per hoc quod est plurium quibus sua medietas dat aequalitatem : sic enim quodam modo dividitur per attributionem et influentiam, et non per substantiam et formam : quoniam substantia una est et forma mediationis, quae causa aequalitatis una est . Et sicut sensum communem eodem modo dicimus esse commune principium omnium sensuum particularium ac formam communem , ac ideo unum esse in forma et substantia sensibilitatis, et ab ipso influentiam esse sensus in omnibus sensibus particularibus, dirigendo huic vel illi proprio organo sensum, et ex hoc distinctum esse sic influendo sensus particularibus sensibus in diversis organis : unde et judicium diversorum sensibilium praesente materia ad ipsum pertinet, per quod dicit illa esse eadem vel altera, per hoc quod unum est in substantia et forma, sed distinctum propter influentiam quam habet super diversa. Et sicut etiam phantasiam respectu sensus communis dicimus se habere, respectu cujus formalis est, quemadmodum sensus communis respectu particularium : unde et ad ipsam spectat judicium formarum et intentionum, quas componendo et dividendo ad invicem confert, sed absente materia. Sic intellectum dicimus unum in substantia et

forma, ad quem omnis motus phantasmatum terminatur, et est formalis respectu phantasiae : influendo autem intellectualitatem diversis phantasmatibus, distinguitur : et eadem proportione componendo, dividendo et comparando ad sensibilia intelligibilia, vel intelligibilia ad invicem, de eis judicat, dicens hoc illum esse, vel non esse, intelligibili tamen omni conditione materiali spoliato.

2. Discipulus. Fundamentum altum, sed utile jecisti, et proportionem sensus

communis ad particulares, et phantasiae ad sensum communem, et intellectus ad phantasiam rationabilem ostendisti. Sed aperi, quaeso, si intellectus sicut aliae inferiores potentiae quibus, ut nunc docuisti, proportionatur, alligatus sit organo corporali, aut etiam sine corpore completum esse habeat in natura.

Philosophia. Rem magnam petis et attentione indiget. Ut ergo te ab inferioribus ad altiora subvoham quasi per quosdam gradus, noveris quod inter formas corporum inferiorum tanto aliqua altior est, quanto superioribus principiis magis assimilatur et appropinquat : quod quidem ex propriis formarum operationibus apprehendi potest. Formae enim elementorum, quae sunt infimae, et mediae propinquissimae, non habent operationem aliquam excedentem qualitates activas et passivas, ut rarum et densum, grave et leve, et hujusmodi alia quae videntur esse materiae dispositiones. Super has vero sunt formae mixtorum, quae praeter praedictas operationes habent aliquam operationem consequentem speciem, quam sortiuntur ex corporibus coelestibus, sicut adamas trahens ferrum, non propter calorem, aut frigus, sed ex participatione virtutis caelestis. Super has iterum sunt aliae formae, scilicet plantarum animae, quae habent similitudinem non solum ad ipsa corpora coelestia, sed ad ipsorum.

motores in quantum sunt principia cujusdam motus quo seipsas movent. Super has adhuc sunt formae, scilicet animae brutorum, quae similitudinem habent ad substantiam moventem corpora coelestia, non solum in operatione qua movent corpora, sed ulterius etiam in hoc quod in ipsis cognoscitivae sunt, licet cognitio brutorum sit tantum materialium et etiam materialiter. Unde contingit bruta corporalibus in sua cognitione organis indigere. Super has ultimo sunt formae, scilicet humanae animae, quae similitudinem habent ad superiores substantias in genere etiam cognitionis, materalia immaterialiter valentes intelligendo cognoscere. Ex operatione autem intellectuali hujusmodi humanarum animarum modus esse earum accipi et intelligi potest : in quantum enim anima humana habet operationem materialia transcendentem, constat suum esse elevatum supra corpus fore, non dependens ex corpore, hoc aliquid existens ac per se subsistens. Vides enim quoniam in sua propria operatione corporali organo impossibile est eam uti, cum omnes species immaterialiter recipiat : et cum unaquaeque res agat et operetur secundum quod est in actu, oportet animam intellectivam habere suum actuale esse absolutum a materia, et per se subsistens non dependens a corpore : formae enim quae habent dependens esse a materia vel subjecto, non habent operationem per se : non enim calor agit, sed calidum. Intellectus vero, ut parum ante dixi, habet operationem per se, non in organo corporali : et ideo esse ejus est hoc aliquid per se subsistens : et ideo ulterius accipe, quia corpore corrupto non corrumpitur, cum ab eo non dependeat : quod Platonis sententia sonat, qui dixit animam rationalem immortalem esse et per se subsistentem, eo quod moveat seipsam, id est, quia seipsa operatur, non organi adminiculo. Hoc idem Aristoteles asserit :

ait enim intellectum substantiam quamdam esse et non. corrumpi. Unde jam tibi patet Galeni falsitas, qui animam complexionem, et Empedoclis qui harmoniam esse dixit : complexio enim et harmonia qualitates elementares non transcendunt, quae nutriendi et augendi aut sentiendi vel intelligendi principium esse non possunt : quorum animalium altius quam qualitates elementares principium, scilicet animam esse oportet.

3. Discipulus. Ordinem pulcherrimum contexisti, quo monstrasti animam intellectivam habere esse absolutum a corpore non dependens ab eo, quod ejus operatio nullo corporali organo utens nec uti valens declarat. Sed scire cupio ulterius an hujusmodi esse per se subsistens absolutum a corpore, completum esse habeat in natura, seu totam speciei naturam contineat. Platonem enim posuisse recolo totam naturam speciei in anima consistere : diffinit enim hominem non aliquid compositum ex anima et corpore, sed animam corpore utentem.

Philosophia. Memini me supra dixisse ex operatione animae modum esse ejus posse cognosci. Perpende igitur, quia si intellectus cognitionem habeat immaterialem ab organo liberam, ipsam tamen ex cognitione quae est per sensum materialium, acquirendi naturam habet : et quia cognitionem immaterialem a materiali natus est acquirere, complementum suae speciei non potest esse absque corporis unione. Non enim aliquid completum est in specie, nisi habeat quae requiruntur ad propriam operationem speciei : et ideo fateri necesse est animam intellectivam partem speciei, corpus vero alteram, et non totam esse speciem : alioquin corporis et animae unio, sicut navis et nautae, accidentalis esset, et eorum separatio corruptio substantialis non esset.

4. Discipulus. Inficiari nequeo rationem hanc irrefragabilem, ex qua colligo intellectivam animam esse hoc aliquid, ut per se potens sit subsistere, nec tamen habens completam speciem ut est forma corporis : et sic cerno ipsam hoc aliquid et formam simul esse.

Philosophia. Circa doctrinam tuam adverto attentionem. Ulterius scito, quod intellectus ex eo quod forma est perficiens speciem humanam, non est separatus secundum esse a corpore, ut finxit Averroes. Si enim separatus esset, jam intelligere intellectus hominis non esset : constat autem hominem intelligere : aliquod igitur principium in eo existit ei conjunctum non separatum, quo hoc agere potest : hoc autem dico principium intellectivum seu animam intellectivam. Idem vero intellectus ex eo quod hoc aliquid est, absolutum esse per se potens subsistere habens, est substantia perfecta formali agente et potentiali patiente : in omni enim natura universali et particulari est haec duo reperiri principia, scilicet agens et patiens, quare et in anima : virtus enim caelestis forma agens est, et elementaris globus est patiens : in quolibet etiam generatio forma agens est informativa virtus, et materia est patiens : sic et in anima oportet esse aliquid quod quasi ars facit formas intelligibiles, separans eas a materia et materiae conditionibus, resplendendo super eas : ac exinde ad instar luminis operatur ut formae possibilem intellectum moveant et distinguant : et hoc quidem in anima rationali est intellectuale lumen similitudo lucis increatae. Alterum vero quod est in ea, est aliquid ad modum materiae, quod speciebus scientificis informatur et distinguitur. Et primus intellectus agens, secundus vero possibilis vocatur, qui in rationali anima est potentia, secundum quam cognitio in anima respectu hujus vel illius determinari potest : sicut et in pupilla perspicuitas quaedam luminosa, ut cati, ad modum intellectus agentis

apparet, et potentia qua hoc vel illo colore determinari et distingui ad modum possibilis interiectus potest.

5. Discipulus. Evidenti claret exemplo quod doces : sed cupio ut adhuc altius protendas sermonem : nonnulli enim putant haec duo idem esse in anima, sed differre ex eo quod eadem forma secundum quod est separata, dicatur intellectus agens : secundum vero quod incorporata, vocetur possibilis.

Philosophia. Hoc falsum esse manifestum est : possibilem enim intellectum animae esse diximus in eo quod est hoc aliquid habens esse non dependens a corpore. In intelligentiis etiam separatis utrumque intellectum esse constat : earum enim possibilis intelligibilia recipit. Sola vero prima causa possibili caret, quia nihil omnino intelligit extra seipsam.

Discipulus. Diversas igitur esse potentias fateri necesse est agentem et possibilem : cujus rationem apertius declara.

Philosophia. Quaecumque oporationes reducuntur in contraria principia, impossibile est eas in eamdem potentiam reducere : propter quod memoria a sensu distinguitur, quoniam recipere species sensibilium quod est sensus, et tenere eas quod est memoriae, reducuntur in contraria principia etiam in corporalibus, scilicet humidum et siccum. Sic etiam recipere species intellectivas, quod est possibilis, et facere eas intelligibiles actu, quod est agentis, non possunt secundum eamdem potentiam alicui convenire : sed recipere convenit alicui secundum quod est in potentia, et facere secundum quod est in. actu : quare secundum diversas potentias ei convenient, quae tamen in una substantia radicantur, ut in exemplo pupillae ostendi. Idem aliter vide : anima enim rationalis non simplex est, sed composita ex quidditate vel forma, et esse est, quae aliis nominibus potentia et actus dicuntur : et ideo ab ipsa duae fluunt virtutes, quarum una possibilis, altera agens intellectus appellatur.

6. Discipulus. Licet incidens videatur, declara modum compositionis anima) rationalis.

Philosophia. Qualiter in anima sit potentia et actus, ex materialibus considera : in substantia enim materiali composita tria attende, materiam, et formam, et esse cujus principium est forma : nam materia ex eo quod recipit formam, participat esse : esse igitur consequitur ipsam formam : nec tamen forma est sine esse, cum sit ejus principium : et licet materia non pertingat ad esse nisi per formam, forma ejus in quantum forma non indiget materia ad suum esse, cum ipsam formam consequatur esse. Si vero talis forma sit quae per se non subsistat, materia indiget. Nihil igitur prohibet aliquam esse formam a materia separatam, quae habeat esse, et in hujusmodi forma ipsa esse formae seu quidditatis comparatur ad esse ut potentia ad actum primum. Unde in formis per se subsistentibus invenitur potentia et actus : eo quod ipsum esse est actus formae subsistentis quae suum esse non est. Solus enim Deus suum esse est, et ideo purus actus est. In aliis igitur, ut Boetius asserit, quae sunt post Deum, differt esse et quod est, id est, forma : vel ut alii scripserunt, quod est et quo est, id est, esse quo aliquid est, sicut cursus est quo aliquis currit. Anima igitur et etiam intelligentia, cum sit forma quaedam per se subsistere potens, in ea compositio est potentiae et actus seu formae et esse, quod quidem intellectuale est, increatae lucis similitudo existens, formae seu quidditati acquisitum, ut in ipsa recipiatur esse intellectuale praefatum, ut ex intellectuali esse virtus fluat intellectus agentis, ex quidditate seu natura virtus possibilis intellectus procedat : et sic in his duobus perfecta substantia

existat non dependens, et ideo incorruptibilis permanens. Uterque nihilominus intellectus immixtus quidem corpori est et separatus a formis intelligibilibus .

7. Discipulus. Licet in altum me pelagus duxeris, luculenter disseruisti quaesita : sed ad propositum redi, et doce si eodem modo agens intellectus et possibilis intelligat.

Philosophia. Satis liquet intelligendi in utroque differentia, cum eorum operatio ex principiis procedatur contrariis : agentis enim intelligere nihil aliud est nisi quod suum lumen intellectuale imbuitur speciebus intellectis, et resplendet in eis, et non egreditur suum intelligere extra seipsum, licet ad aliud terminetur : non. enim est differentia inter intelligere et. intellectum in eo, nisi sicut luminis in se et luminis in quo imbibiti sunt colores ad actum visus : et ideo secundum actum sua scientia est res scita ut est scita : intellectus vero possibilis intelligere, est species in lumine agentis, per quod universales fiunt, recipere : et ideo intellectus possibilis quando intelligit ea quae non. sunt ipsemet, sua scientia et suum scitum idem non sunt. Et vide ordinatam horum ad invicem intellectuum connexionem : agens enim abstrahendo species a materia et materiae conditioni bus, eas simplices et universales facit : et quamdiu universales sunt, semper in lumine existunt agentis : exinde vero ipsae species agentis auxilio possibilem movent et actu intelligentem faciunt : possibilis vero agentis lumine repletur ac phantasmatibus per vires sensitivas acceptis, et tandem agentis beneficio depuratis perficitur ab eis motus et formatur. Species vero agentis perfusa lumine, speculativus vocatur intellectus, qui possibilem perficit paulatim quousque omnia fuerint speculata a possibili, ut agens jam forma possibilis efficiatur, ut ex agente et possibili intellectus

qui adeptus dicitur seu divinus, instituatur.

8. Discipulus. Plenius de hoc intellectu adepto aperi.

Philosophia. Paulo ante tibi dixi, quoniam species cum intellectualis actu et lumine fit agentis, agens ei influit intellectualitatem, ut similis in intellectualitate efficiatur agenti : possibilis vero speculativa, recipiens, cum eis lumen suscipit agentis, cui de die in diem fit similior : et cum. acceperit possibilis omnia speculata seu intellecta, habet lumen agentis ut formam sibi adhaerentem : cum autem lumen essentia sit agentis, et non sit extra ipsum lumen essentia, tibi constat possibilis formam esse intellectum agentem, et qui fit ex possibili et agente compositus, est intellectus adeptus, et divinus dicitur : et tunc homo perfectus est ad opus hominis in quantum homo sit perficiendus : quod quidem est perfecte per seipsum contemplari et intelligere separata : et fit per hunc intellectum homo Deo quodam modo similis, eo quod potest sic operari divina et largiri sibi et aliis intellectus divinos, et accipere omnia intellecta quodammodo : et est hoc illud scire quod omnes appetunt, in quo felici tas consistit contemplativa.

9. Discipulus. Adverto ex ordinatissima et pulcherrima tua ratione, quoniam agens in comparatione speculativi intellectus in ratione se habet efficientis, in comparatione vero adepti in ratione formae, ubi humanae apprehensionis gradus terminatur. Adverto etiam, quoniam agens primo se speciei applicat et speculativum instituit : exinde vero mediante speculativo se possibili connectit, et divinum facit intellectum . Liquet etiam in speculativo gradus esse secundum numerum speculativorum, quibus ad divinum conscenditur intellectum.

Philosophia. Pcrspicaci attendis intuitu. Collige iterum possibili agentem uniri sicut diaphano lumen, speculativum sicut colores illuminati diaphano : ad agentem vero se habet speculativus sicut minus formale recipiens actum et virtutem a magis formali : ad possibilem se habet iterum agens sicut forma, speculativus vero sicut instrumentum ad agentem : cum enim agens una sit et simpliciter essentia, causa distinctarum specierum in possibili esse non potest : et ideo speculativus est instrumentum ejus ad possibilem distinguendum.

10. Discipulus. Ut video, possibilis speculativo distinguitur : et omne intelligere hominis seu per principia, aut conclusiones, sive agentis operatione et ejus instrumento possibilem distinguente, perfici impossibile est. Verum ambigo, cum speculata forma instrumentum agentis a rebus sumatur inventione vel doctrina, non videntur principia prima naturaliter Intellecta, hujusmodi indigere agentis instrumento.

Philosophia. Dubitatio tua rationalis est : sed ut pleniorem tibi tradam doctrinam, scias speculata seu habitus quibus possibilis perficitur et distinguitur, et sine quibus hominis non est intelligere, alia naturalia esse, alia vero superaddita. Naturalia quidem sunt speculata agentis quidem instrumenta demonstrationum dignitates primae, quae sunt prima et vera, ante quae nulla etiam, ut objicis, a rebus nos accipimus : quia ea quasi quaedam scientiarum semina Deus nostro intellectuali lumini impressit, sicut naturalibus rebus rationes seminales omnium producendorum indidit, aut materiae formae initium. Horum autem principiorum possibilis intellectus subjectum est, et agentis lumine cognoscuntur et determinantur. Verum quia dicta principia terminis significantur, ex terminorum cognitione plenius et distinctius cognoscuntur et determinantur, ut sic per accidens terminorum notitia, notitiam faciat principiorum : et secundum hunc modum ex determinatione specie-

rum speculativarum quae oriuntur ex experimentis et memoriis moventibus possibilem, determinantur : et quoad hujusmodi notitiam, licet naturaliter per se nota sint, forma indigent speculativa agentis instrumento.

11. Discipulus. Plene dubium solvisti : sed de his primis habitibus tuam adhuc exspecto doctrinam.

Philosophia. Haec principia prima sunt instrumenta quibus agens possibilem ducit in actum de potentia. in his enim universalibus omnia sequentia implicite includuntur quasi in quibusdam rationibus seminalibus, et conclusiones particulares inde elicit mens : manifestandae enim conclusiones ex lumine agentis eis inest virtus vel potentia, non passiva pure, sed etiam activa : alias enim nequiret mens ex se inventione propria de principiis conclusiones educere, sed disciplina solum aliena : magister enim quandoque per suam doctrinam illam virtutem principiorum activam coadjuvat.

Discipulus. Duos occulte innuis modos cducendi conclusiones ex principiis.

Philosophia . Verum quidem dicis : nam constat aliquem sanari sola naturae operatione : eo quod potentia ad sanitatem activa naturae inest. Alio etiam modo et naturae operatione et medicinae adminiculo. Sic quando naturalis ratio seipsa conclusionem de principio explicat, quandoque addito exterioris magistri auxilio, qui decursum rationis quem in se facit in eductione conclusionis de principio, per signa significativa discipulo proponit, cujus naturalis ratio per hujusmodi signa quasi instrumenta quaedam ei proposita in conclusionis venit notitiam. Haec autem instrumenta syllogismi sunt demonstrativi qui scire faciunt : et ideo si in eis proponantur discipulo quae in principiis per se notis non includi manifestentur, non fiet in eo scientia, sed opinio.

Discipulus. Videtur magister describere scientiam in discipulo.

Philosophia. In discipulo formae intelligibiles in possibili ejus intellectu, ex quibus constituitur scientia per doctrinam magistri, immediate quidem per intellectum describuntur agentem, cujus principia instrumenta sunt, mediate vero per doctorem, qui signa proponit intellectui agenti discipuli, ex quibus agens accipit intentiones intelligibiles et eas in possibili describit.

12. Discipulus . Nihil verius doceri potest, sed principiorum differentiam jam milii trade.

Philosophia. Principia priora ex sua natura esse, natura manifestum est, et nota lumine agentis intellectus, quorum aliqua complexa sunt, ut dignitates : alia incomplexa, ut entis et unius et similium ratio. Complexorum etiam aliqua in. omni genere naturae sunt, ut iogicalia, ut de quolibet affirmatio vel negatio : quaedam vero in aliquo genere ad naturas speciales contracta, ut si ab aequalibus aequalia demas, quae remanent, aequalia sunt, et haec demonstrationem intrant : quae si magistro et discipulo nota per se fuerint, dignitates vocatae sunt : si discipulo non nota sint, sed a magistro data, positiones, quarum aliqua dicit quid est, et dicitur diffinitio principium incomplexum demonstrationis existens : quod si complexum fuerit annuntiatum, ut dicam, unitas est quantitas indivisibilis, suppositio seu radix posita dicta est : sed si discipulus diffinitionem quasi radicem a magistro positam renuat, velut ei ignotam, petitionem vocabis.

13. Discipulus. Quomodo dicis diffinitionem discipulo ignotam, si principium quod per se notescere debet, diffinitio dicatur ?

Philosophia. Principium aliquod per se notum est, quod habet ortum a communi aliquo ut natura agentis extra de- monstrationem manens : et hoc quidem principium notum magis est ei qui nobiliorem sortitus est animam, cujus possibilis ad naturam agentis accedit : talis enim per seipsum omnia facile intelligit. Alterum per se notum dicitur principium, quod a principiis subjecti habet ortum, ut diffinitio : includitur enim praedicatum in intellectu subjecti si enuntietur diffinitio, cujus principii virtus intra demonstrationem in majori et minori explicatur : medium enim demonstrationis est diffinitio. Hoc etiam principium sapientioribus magis innotescit.

Discipulus. Principia prima differenter nota esse sapientioribus et minus intelligentibus, apertiori cupio ratione doceri.

Philosophia. Immediate, si advertis, dixi quod principium per se notum a principiis subjecti ortum habet : ideoque ad hoc quod aliquid sit per se notum, nihil aliud requiritur nisi ut praedicatum sit de ratione subjecti : tunc enim subjectum cogitari non potest sine hoc quod, praedicatum sibi inesse appareat. Sed ad hoc quod aliquid sit per se notum nobis, oportet quod nobis sit cognita ratio subjecti in quo intelligitur praedicatum. Et inde est, quod quaedam sunt per se nota omnibus, ut omne totum majus est sua parte : quia talium propositionum subjecta sunt talia, ut earum ratio sit omnibus nota : quilibet enim scit quid totum et quid pars. Quaedam vero sunt per se nota sapientibus solum, qui rationes terminorum cognoscunt, vulgo eas ignorante, ut incorporalia in loco non esse. Vulgus enim ad rei incorporalis rationem non pertingit.

14. Discipulus. Quod mihi fuerat obscurum, satis liquet : sed ulterius edissere obsecro, an ipsis sapientibus Deum esse per se sit notum : plures enim hoc asserunt principium per se notum.

Philosophia. Deum esse in se quidem, non sapientibus etiam qui in hac

vita mortali degunt, principium per se notum esse constat, ut ex praedictis aliqualiter patere tibi potest : cum esse Dei in ratione divinae essentiae includatur, quod de creatura aliqua dici non est fas : in nullius enim creaturae ratione includitur esse, cum ejus esse aliud sit ab ejus essentia vel quidditate. Unde colligere potes, quod de creatura aliqua dici non potest quod sit per se notum. In Deo vero, quoniam in eo idem est quod est et osse, ut meus alumnus Boetius dixit, et an est et est, ut docuit Avicenna, patet quia per se notum est principium. Verum quoniam Dei quidditas seu essentia non est per se nota nobis ipsis etiam sapientibus in hac existentibus vita, ideo Deum esse non est per se notum homini mortali, licet in se per se esse notum sit probatum : quoad nos igitur demonstratione indiget. Qua inductus ratione, Avicenna dixit non esse per se notum Deum esse, sed demonstrationis opem desiderat. Homini tamen hac exuto mortalitate, divinam intuenti essentiam, per se notius erit Deum esse, quam nunc eidem adhuc viventi, quod affirmatio et negatio simul vera non sint. Qua ratione plures Deum esse per se esse notum affirmant. Et sic quaedam omnibus, quaedam sapientibus, quaedam tantum gratis per se esse nota manifestum est.

15. Discipulus. Planum fecisti quod obscurum putabam : conjicio etiam quod si. conclusionis scientia ex. principiis habetur propriis, unamquamque scientiam propria oportet habere principia : et cum eadem sunt principia, eamdem oportet esse scientiam : et si diversa sint principia, non eadem erit scientia : quia si. communitas non sit inter principia, nec inter passiones erit quae de subjecto probantur.

Philosophia. Acute inspexisti : sed attende, quia contingit scientiam subalternatam cum subalternante, ut arithmeticam cum musica, geometriam cum per-

spectiva, eadem habere principia proptoi hujusmodi scientiarum vicinitatem et propinquitatem.

Discipulus. Assentio : sed tantum die an principia ex quibus conclusiones educuntur, in demonstratione claudantur.

Philosophia. Principia quaedam remota sunt, et haec secundum virtutem in syllogismo continentur : proxima vero etiam secundum substantiam.

16. Discipulus. Ad alium tende.

Philosophia. Habitus qui ex principiis elicitur, scientia est quae possibilem determinat et pingit. Et altera quidem est informatio dicta, quae simplex rei quidditas est, et incomplexa, ab intellectu sine temporis differentia accepta : talis enim acceptio est per simplicem rei speciem, quae denudata est a materiae conditionibus, quarum una tempus est : nec in hac falsum esse contingit. Altera vero complexa, quae est enuntiationis vel conclusionis, quam Arabes fidem vocant, in hac verum et falsum esse contingit. Est autem scientia aut intellectus incomplexus causa ejus qui compositus est, in quo aliquid de aliquo annuntiatur. vel negatur, seu aliquid cum aliquo componitur vel ab eo dividitur.

17. Discipulus. Haec quidem scientia complexa, quam. Arabes fidem dicunt, secundum quam intellectus componit et dividit, non videtur humani intellectus per suum posse esse, cum compositio et divisio sine temporis differentia non fiat : intellectus autem recipiendo perfectionem suam a tempore abstrahit sicut ab aliis materiae conditionibus.

Philosophia. Scire debes intellectum abstrahere a phantasmatibus, quae materialibus conditionibus annexa sunt, inter quas constat esse tempus, nihilominus actu intelligendo, se ad phantasmata convertit : et ex hoc conpositioni intellectus et divisioni tempus adjungitur. Si enim voces componuntur et dividuntur ad invicem,et conceptiones intellectuales quae ad virtutem imaginativam terminantur et ibi aliqualiter individuantur et per voces exprimuntur, componi necesse

est ad invicem et dividi.

18. Discipulus. Cum intellectus in apprehensione incomplexa quidditatis rei perficiatur et informetur, non videtur ei necessarium componere vel dividere, ut sic scientia quadam complexa perficiatur,

Philosophia. Intellectus humanus de potentia exit in actum, et non statim suam accipit perfectionem, sicut naturae materia generabilium, quae successive perficitur. Unde intellectus humanus in prima rei apprehensione non statim capit perfectam rei cognitionem, sed primo apprehendit de ipsa re quidditatem ipsius rei, quae est primum et proprium objectum intellectus : et inde intelligit proprietates et accidentia et habitudines circumstantes rei essentiam. Et ex hoc oportet intellectum unum apprehensum componere alii, vel ab eo dividere, et ex compositione una vel divisione procedere ad aliam, quod est ratiocinari : et ideo humanus intellectus cognoscit componendo et dividendo sicut et ratiocinando. Quae intellectui divino vel angelico non conveniunt, qui, sicut res incorruptibiles, a principio totam suam habent perfectionem seu perfectam rerum cognitionem. Quare cognoscendo quidditatem rei, cognoscunt de re simul quidquid nos possumus componendo et dividendo et ratiocinando cognoscere. Unde omnem cognoscunt compositionem et divisionem et ratiocinationem, non componendo et dividendo et ratiocinando, sed per intellectum simplicis quidditatis.

19. Discipulus. Scrupulosam dubitationem de modo quo divinus et angelicus intellectus intelligunt, praecidisti. Sed audire desidero an informatio quam scientiam incomplexam, vel fides quam scientiam complexam esse docuisti, falsa esse possit.

Philosophia. Si dicta advertis, quidditas rei quae per diffinitionem ipsius rei significatur, perficit sicut objectum ipsum intellectum : et perfectio talis informatio dicitur. Cum igitur non contingat potentiam animae circa proprium objectum decipi, informatio seu scientia incomplexa nunquam falsa esse contingit. Unde nec circa illas etiam propositiones errare potest intellectus, quae statim cognoscuntur cognita terminorum quidditate, sicut circa prima principia accidit, ex quibus etiam primis propositionibus error circa conclusiones secundum certitudinem scientiae excluditur.

Discipulus. Colligo ex auditis errorem seu falsitatem excludi consequenter ad invicem a tribus, videlicet a formatione incomplexa, et a primis propositionibus, et a conclusionibus ex his illatis.

Philosophia. Reete intueris : sed ulterius attende, quod licet falsitas circa quidditatem rei vel essentiam quae proprium objectum intellectus est, nec circa propositiones primas, nec circa conclusiones ex his illatas, tamen circa ea quae circumstant rei quidditatem, proprietates videlicet et accidentia et habitudines circumstantes essentiam rei, potest intellectus falli, dum unum ordinat in aliud vel componendo vel dividendo vel ratiocinando : aut ex parte compositionis intervenientis circa diffinitionem : et hoc vel dum diffinitio unius rei est falsa de alia, puta diffinitio circuii de triangulo : vel dum diffinitio in seipsa implicans compositionem impossibilium falsa est, ut si hoc accipiatur ut diffinitio alicujus rei, animal rationale quadrupes.

Discipulus. Inspicio quod in rebus illis solum in quarum diffinitionibus compositio intervenit, error contingere potest, non autem in simplicibus, cum in earum diffinitionibus compositio non cadat.

Philosophia. Sic fateri oportet : sed licet intellectus non decipiatur circa res

simplices, deficit tamen, cum non totaliter eas attingat a perfecta earum apprehensione,

Discipulus. Conjicio quod etsi ex earum compositione falsitas non oriatur, .cx defectu tamen intellectus judicium falsum quando (fue contingit.

Philosophia. Ex praemissis rationabiliter concludis.

20. Discipulus. Nonne hujusmodi simplicia, puta substantiae separatae, manifestissima sunt naturae et ex se valde cognoscibilia ? Unde ergo errorem ingerunt ?

Philosophia, in scientia duo considera, ipsum scilicet scibile, et medium quo scibile scitur. Scientia perfecta igitur estj quando est de scibili ac medio nobis proportionatis. Licet igitur separata ex se maximo scibilia sint, medium tamen quo haec accipiuntur, nobis non est proportionatum, cum haec ex. sensibilibus non accipiantur, ex quibus omnis nostra cognitio ortum habet : sicut etiam contingentium habitus, ut prudentia et ars, per quos ut per medium nobis contingentium habemus scientiam, sunt proportionati, tamen contingentia scibilia ex defectu suo nobis non sunt proportionata, ut certa de eis scientia habeatur.

Discipulus. Haec laetanter accipio : sed vellem considerationem hanc apertius cnucleeris.

Philosophia. Scientia humana in certitudine perfecta est, ut jam ex. parte liquet, quando est de scibili necessario, non de contingenti, et per medium quod ex sensibilibus ortum habeat et causa sit proxima, quo quidem medio scitur simul quia et propter quid. Scibile quidem necessarium simpliciter est scibile mathematicum, quod quantitas est, de qua quadrivium est, quod perfecta scientia est. Hanc autem imitatur, sed ad ipsam non pertingit scientia quae est de his scibilibus qua) sunt ut in pluribus, ut est scientia naturalis. Post hanc vero est illa scientia quae est de casualibus secundum quod reducuntur in suas causas, sicut est scientia divinationum.

Quantum vero ad medium, perfectam scientiam imitatur, licet imperfecte, scientia quae est per causam remotam, quae est per effectum proximum, et quae est per signum convertibile. Hujus, modi enim scientiae sunt scientiae quia et non propter quid, et deficiunt a scientia perfecta.

21. Discipulus. Haec licet magna mihi plana fecisti, una adhuc tamen superest dubitatio : mutabilia enim constat in. fluxu esse, cum ipsorum esse sit in materia subjecta variationi. : non igitur aliquo modo scientiae certitudo illis convenit, ut nec verum de eis possit enuntiari, ut putavit Heraclitus, propter suam instabilitatem.

Philosophia. Mutabilibus et contingentibus certitudo dupliciter convenire potest, vel secundum eorum esse, dum scilicet sunt in speculatione sensus qui accipit ea esse dum sunt : certum est enim ea esse dum sunt, licet haec certitudo solum secundum quid constet esse : vel convellit eis certitudo secundum rationem ipsorum, secundum quam mutabilia immutabilia sunt, et contingentia sunt necessaria : rationes enim mutabilium et contingentium sunt perpetuae et necessariae, secundum quas rationes est de ipsis scientia, et de eis verum enuntiari potest : haec autem est certitudo simpliciter. Sic ergo de mutabilibus secundum eorum rationem quae intellectu accipitur, est scientia, et non secundum eorum esse quod solo sensu cognoscitur, Heraclitus inter intellectum et sensum nescivit distinguere, et inter intellectuale et sensibile.

Discipulus. Quid rationem mutabilium esse dicis?

Philosophia. Mutabilis rei seu naturaralis rationem dico naturam rei communem vel quidditatem quae per diftini.tio-

nem rei naturalis vel mutabilis significa- tur.

22. Discipulus. Cum diffinitio indicet naturam rei, ut asseris, et natura rei naturalis mutabilis sit, sic et diffinitio mutabilis erit non abstracta a materia et motu, sed continens in se materiam sensibilem quae est causa motus omnis, scilicet secundum locum, et alterationis, et augmenti : et sic videtur quod de hujusmodi re non abstracta scientia esse non possit.

Philosophia. Profundum quoddam me cogis aperire. Omnis res naturalis cujus natura est principium, potest considerari multipliciter, et secundum diversos considerationis modos de eadem re potest diversa esse scientia. Si enim res consideretur secundum essentiam suam abstractam a materia sensibili et intelligibili, licet illa essentia habeat esse in materia, sic spectat ad metaphysicum, qui etiam de essentiis omnino separatis considerat. Si autem eadem res consideretur secundum essentiam suam abstractam a materia sensibili, sed non ab intelligibili, quae est quantitas vel magnitudo, sic pertinet ad mathematicum : hujusmodi tamen res habet esse in materia sensibili. Si vero ipsa eadem res consideretur secundum suam essentiam non abstractam nec etiam a materia sensibili, considerat enim carnem et ossa et hujusmodi quae sunt materia sensibilis, sic naturalis eam tractat, materiam tamen sensibilem abstrahit ab hac vel illa determinata : quae quidem abstractio ultima omni scientiae est necessaria, quae non est de particularibus, sed de universalibus. Ex dictis igitur colligere potest, quod diffinitio metaphysica si aliquam concernat materiam, non tamen intelligibilem nec sensibilem: diffinitio autem mathematica solam materiam intelligibilem concernit : naturalis vero diffinitio materiam concernit sensibilem communiter et universaliter acceptam, applicabilem autem ad materiam significatam vel determinatam, cum

ipsam secundum quemdam habitum in se includat. Corruptio igitur vel mutabilitas non convenit diffinitioni vel rationi rei naturalis, nisi applicatae materiae significatae, quae principium est mutabilitatis : solum enim individuum mutationis capax est : sicut enim actio tantum est singularium, sic et passio.

23. Discipulus. Obscura clara fecisti : sed cum scientiarum modos distinxeris tam breviter quam luculenter, sub nubilo mihi occurrit dictorum modorum sufficientia quam enucleeris rogo.

Philosophia. Substantiam secundum suam essentiam prius esse aliis rebus constat : sive autem substantiam dicam puram formam, sive formam in materia, ipsam sequitur unitas : ab eodem enim res habet esse et unitatem : ex unitate autem roduplicata super se causatur numerus : et sic immediate sequitur numerus ipsam substantiam. Facta vero unione formae cum materia prima, materia habet partem extra partem, id est, in actu, quae antequam formae uniretur, habebat tantum partem sub parte, id est, partem in potentia solum : et sic post unionem ejus cum forma habet magnitudinem. Ultimo in ipsa substantia sunt qualitates activae et passivae. Cum ergo prius possit absolvi a posteriori secundum intellectum et cognosci, quaedam scientia est de substantia secundum essentiam suam considerata, et haec est divina : alia vero de numero, et haec arithmetica erit : alia autem de magnitudine, et haec geometrica : ultima de rebus motui subjectis, et haec scientia naturalis.

24. Discipulus. Ubi quaeso, musicam relinquis et astrologiam ?

Philosophia. Arithmeticam et geometriam expressi solas : quoniam pure hae mathematicae sunt. Inter pure mathematicas et naturalem scientiam, aliae sunt mediae, cum accipiant sua principia abstracta a scientiis pure mathematicis, ap- pIicantes ea ad materiam sensibilem, sicut perspectiva ea quae demonstrantur a

geometria circa lineam abstractam, applicat ad lineam visualem : et musica ea quae arithmeticus considerat circa proportiones numerorum, applicat ad sonos : astrologia vero considerationem arithmeticae et geometriae applicat ad caelum et partes ejus. Verum (pioniam hujusmodi scientiae et earum considerationes magis terminantur ad materiam naturalem, magis dicuntur naturales quam mathematicae, licet procedant per principia mathematica, cum unumquodque a termino speciem recipiat.

25. Discipulus, Jam ambiguitas omnis absoluta est, licet dubitem de alio, scilicet an scientiae hae quas medias dicis inter mathematicas et naturalem, ipsis mathematicis subalternentur, et ipsa etiam naturalis subalternentur dictis mediis scientiis ?

Philosophia. Quaestionem subtilem movisti. Scito igitur, quod ad sufaab tcriiationem scientiae requiruntur plura. Primum est, quod aliqua differentia materialis addatur subjecto superioris scientiae : quae tamen differentia non causetur a principiis subjecti scientiae superioris : si enim a principiis illius subjecti causaretur, non requireret aliam scientiam, puta rectum additum lineae, vel curvum, seu par vel impar numero additum : rectum enim a principiis lineae causatur, et par a principiis numeri, et sunt ejusdem abstractionis cum linea et numero : et ideo ad eamdem scientiam linea et linea recta, et numerus et par numerus pertinent, nec rectum contrahit subjectum geometriae, aut par subjectum arithmeticae. Alia autem differentia materialis addita non causatur a principiis subjecti superioris scientie : puta mensurare vel mensurabile esse additum lineae, non causatur a principiis lineae. Secundum est, quod oportet quod differentia addita cedat

in unam naturam cum subjecto scientiae superioris : nam mensurabile additum linea) seu continuo addit supra lineam conditionem materialem, quae quidem cedit in eamdem naturam cum linea : et ideo facit unum subjectum : et oportet de illo subjecto sic contracto esse scientiam aliam subalternatam geometriae, quae dicitur perspectiva. Similiter relatio addita numero, trahit numerum in subjectum alterius scientiae : quia cedit in unitatem cum numero, et addit etiam differentiam materialem supra numerum non causatam a principiis numeri, et vocatur musica. Per eumdem modum quo fit additio in utraque praedicta scientia subalternata, fit in astrologia, et ideo tam arithmeticae quam geometriae subalternatur. Tertium est, quod scientia subalternata exspectat a scientia subalternante medium propter quid, sicut perspectiva a geometria, et sic de aliis sentiendum .

Discipulus. Colligo ex dictis, quod si album vel nigrum addatur lineae vel continuo, cum non cedant in unitatem cum ipso continuo, non erit continuum album, vel linea nigra subjectum unum. Liquet etiam quod scientia naturalis mediis scientiis non subalternatur, cum praedictae conditiones in corpore mobili subjecto actioni et passioni respectu subjectorum praedictarum scientiarum non inveniantur. Sed nec scientiae divinae scientiae, ut pure mathematicae et aliae naturalis subalternantur proprie.

Philosophia. Ex teipso recte concludis.

26. Discipulus. De modo accipiendi scientiam aliquid aperias.

Philosophia. Advertere potes ex determinatis, quod scientia ex principiis primis elicitur : sed et ipsa principia per sensum seu per experimentum sensu pcrceptivo accipiuntur. Inductio- ni igitur cognoscuntur principia universalia quae prima sunt, ubi oportet praecognoscere singularia. Syllogismo vero cognoscitur conclusio, quae ex universalibus principiis habetur, quae scientia proprio dicitur. Et si contingat quaedam principia syllogismo cognosci, hoc non est in quantum principia sunt, sed in quantum sunt conclusiones aliorum principiorum, sicut in mathematicis propositio vel conclusio tertia probatur per secundam, et probat quartam.

27. Discipulus. Jam procedas ulterius et declares, an haec scientia quae nunc dicta est, quam et speculativam esse constat, practica fiat, aut qualiter hae scientiae differant?

Philosophia. Si intellexeris differentiam intellectus speculativi et practici, et differentiam utriusque habebis scientiae : cum intellectus scientia formatus dicatur speculativus : speculativus igitur intellectus extensione fit practicus : sic etiam scientia speculativa ad opus extensa, fit practica.

Discipulus. Rogo ut differentiam mihi aperias speculativi et practici intollectus .

Philosophia. Uterque intellectus differt ab altero. Primo quidem fine : finis enim practici est extra ipsum, sive sit opus, ut in musicis, causatum quod exercetur in agere, sive sit operatum in factibilibus quidem, ut in fabrili vas, in agibilibus autem operatio perfecta secundum virtutem prudentiae. Sed finis speculativi est infra ipsum : habet enim verum speculatum in theorematibus : hujusmodi enim verum est finis demonstrationis, quae est instrumentum speculativi intellectus, sicut

principia demonstrationis sunt instrumenta agentis intellectus. Hujusmodi autem verum est de his quae propter se volumus in speculativis quae essentialiter sunt de philosophia, ut naturalia, mathematica, et divina, non autem logicalia, quia haec sunt de modo philosophiae : nec ethica, quoniam verum in talibus quaerimus propter opus : et ideo speculativus habens in se finem, perfectior est et nobilior quam practicus qui non habet in se finem. Unde penes speculativum est felicitas speculativa, praecipue quando adeptus fuerit agentem ut formam, Secundo differt alter ab altero forma : practicus enim accipit formam ut est principium operis ipsa forma : et ex hoc tria accidunt practico. Unum est, quod ipse decurrit ab universali ad particulare, eo quod operatio est circa particularia. Secundum est, quod ipsa forma est compositionis : practicus enim formam quam in se habet, intendit componere cum opere, ut in motibus patet : vel cum operato, ut in artibus. Sed forma speculativi est abstractionis, quoniam separatur a rebus extra,. Et ideo sequitur tertium : quia forma practici est ad rem, speculativi a re. Tertio unus ab alio differt acquisitione : practicus enim non utitur corpore in acquirendo, sed in utendo, utitur enim corpore ut instrumento applicando formam ad materiam extra : sed speculativus utitur corpore in acquirendo, non autem in utendo. Quarto differt causa : practicus enim est causa rei tam in agibilibus quam in factibilibus : speculativus autem est causatus a rc. Et hinc est quod intellectus causae primae et intelligentiarum separatarum magis illi quam huic assimilatur.