LIBER DE APPREHENSIONE A QUIBUSDAM ADSCRIPTUS.

 PARS I.

 PARS II

 PARS IV

 PARS V

 PARS VI

 PARS VII

 PARS VIII

 PARS IX

 PARS X.

 PARS XI

 PARS XII

PARS VIII

DE APPREHENSIONE QUAE FIT PER HABITOS INFUSOS.

1, Discipulus. Haec luculenter diserta sunt : quaeso ut ad apprehensionem quae per habitus fit infusos, transeas.

Philosophia, Placet, et a fide exordium sumamus : sed hoc accipe praeambulum et gradus quosdam per quos ad iidem conscenditur. Est enim dubitatio quae est rationis motus indeterminatus super utramque partem contradictionis. Est et ambiguitas ejusdem rationis motus ambiens utramque partem contradictionis per aequalia media.Est et suspicio acceptio unius partis ex aliquo levi signo. Est opinio quae acceptio est unius partis non ex signo levi, sed ratione probabili cum formidine alterius : ita tamen quod ad illam quam formidat, non habetur ratio expressa : formidatur tamen propter debilitatem rationis alterius praesentis quam accipit seu cui adhaeret. Est autem fides perfecta suasio unius partis per multa probabilia. Non autem haec fides est illa quam modo quaerimus.Haec enim fides probabilibus et humano intellectui apparentibus innititur : quam autem quaerimus, primae veritati : illa acquiritur, sed haec infunditur a divina luce, quae et scientia certior est quae humanae innititur rationi, sed fides, divinae. Est autem altera fides infra scientiam : quoniam scientia eorum est quae per causam cognoscimus, et quoniam impossibile est aliter se habere : fides autem haec eorum est, quae probabile est tantum non aliter se habere. Haec itaque fides humana est, quae infra scientiam est : illa autem quae supra scientiam est, de qua ad praesens intendimus, divina est.

Discipulus. Vellem ut praemissos gradus latius explicares, et qualiter fides haec infusa de qua intendimus, certior sit scientia.

Philosophia. Ad hoc praeintelligas, quod in operatione intellectus humani, qua simplices rerum comprehendit quidditates, quae quidem formatio seu simplex vocatur intelligentia, cui vox respondet incomplexa,. talem significans conceptionem, nec enuntiatio est, nec veritas, vel falsitas, nec consensus per consequens, nec dissensus ipsius intellectus : et ideo fides in hac prima intellectus operatione non invenitur, cujus est

assentire. In secunda itaque intellectus operatione secundum quam intellectus enuntiando componit subjectum cum praedicato, aut dividit alterum ab altero, veritas invenitur et falsitas, et per consequens assensus et dissensus : et quoniam in operatione hac secunda intellectus assentit, cum enuntiatio conceditur, vel dissentit, cum negatur, in ea fides invenitur quae creditis assentit. Unde etiam haec intellectus secunda operatio a quibusdam fides dicta est. In fide igitur assensum quemdam advertis intellectus. Adverte etiam alterum, scilicet ipsius intellectus determinationem, qui aliquando ex sola intelligibilis rei praesentia determinatur, quemadmodum ex formae praesentia materia, et ex. rei sensibilis praesentia judicium sensus, ut in principiis patet per se notis, quae statim lumine intellectus agentis intelligibilia fiunt, quorum principiorum notitia visio dicitur. Aliquando vero idem intellectus ex ratione determinatur, quae ad ipsum terminatur intellectum, dum conclusiones in principia resolvit per se nota, et earum efficit certitudinem : et hic est scientiae assensus. Aliquando autem idem intellectus ex voluntate determinatur, quae intellectum movet ad aliquid quidem quod nec per seipsum motum est, nec ad. per se notum resolvi potest, sed ex hoc solo ipsa determinat intellectum, quia dignum putat illi adhaerendum fore propter rationem aliquam qua bonuum ei videtur illi adhaerere rei, licet ratio illa non sufficienter intellectum determinet propter ipsius intellectus imbecillitatem, cui per se notum non est id cui adhaeret ex solo voluntatis imperio, nec ad per se notum resolvere potest. Ratio autem illa intellectum insufficienter determinans, prima veritas est, sive Deus per Scripturas seu per inspirationem intellectum instruens : determinabit autem sufficienter, cum ad apertam primae veritatis elevabitur apprehensionem dictus intellectus separatus a carne. Praefatae autem veritati.

interim assentire, licet sufficienter ex unione ad corpus, credere dicitur. Unde et consequenter videre potes qualiter fides intellectum captivet, dum ipse intellectus determinatur ad id quod credendum est, non secundum modum proprium ex inspectione per se noti vel ejus quod ad per se notum resolvitur, sed secundum solum voluntatis imperium. Quare in credente ratio intellectum non determinat nisi voluntate mediante. His itaque praelibatis, jam perpendere potes praedictorum graduum differentiam. Actus enim credentis assensum habet seu adhaesionem firmam ad credita propter veritatem primam et cogitationem simul sive inquisitionem rationis non demonstrantis quidem in quod creditur, sed. ad credendum inducentis : puta quoniam hoc Deus dixit, et miraculis confirmavit. Opinans autem habet assensum, sed imperfectum : plus enim uni adhaeret parti, licet imperfecte ei assentiat, quam alteri : non enim intellectus determinatur opinantis ex per se noto, vel alio quod ad tale resolvatur, sed ex probabilibus tantum : ad alteram contradictionis partem cogitationem insuper habet seu inquisitionem rationis. Suspicans autem qui in alteram partem aliquo levi signo declinat, et ambigens qui per aequalia media utramque ambit partem, ac dubitans rationis habens motum indeterminatum ad partem utramque, assensu carent, sola cogitatione contenti : et sic se habent, ut ex dubitatione quis ad ambiguitatem, ex ambiguitate vero ad suspicionem, ex suspicione ad opinionem, ex opinione autem ad fidem perveniat. Sed adverte ulterius, quod intelligens habet assensum, cum intellectus sit principiorum, quae quisque probat audita, sed cogitatione caret cum discursum non habeat rationis. Sciens vero cogitationem habet inquisitivam et consequentem assensum : ratio enim ad principiorum intellectum resolvendo perducit, ut sic conclusioni assentiat. Ex ex his colligere potes, quod credens perfectam cognitionem non habet, ^cum ipsius intellectus ,per aliquid per se notum vel per aliquid quod ad. tale perducatur, non determinetur, in quo cum dubitante, ambigente, suspicante, opinante convenit : sed assensum habet perfectum seu adhaesionem firmam ad partem unam, et in hoc cum intelligente et sciente habet convenientiam.

3. Discipulus. Primam meam dubitationem clare reserasti.Secundam,quaeso, dissolvas : nam scientis cognitio certior esse videtur, cum perfectiorem eam fore constet : credentis enim notitiam imperfectam esse paulo ante dixisti .

Philosophia. Certitudinem nihil aliud esse quam intellectus determinationem ad unum intelligas, tantoque majorem certitudinem fore, quando fortius est id quod talem certitudinem facit. In principiorum, autem habitu haec determinatio ex. agentis intellectus lumine causatur ex eo quod aliquid per ipsum lumen sufficienter inspicitur : nam licet ex sensu principia prima distinctionem accipiant, ex. solo tamen praedicto lumine cognoscuntur. At in scientiae habitu praedicta determinatio ex conclusione efficitur ex hoc quod ipsa in. principia per se visa rationis actu resolvitur. In fide vero ex eo quod intellectui imperat voluntas., ut ipse firmiter ipsi inhaereat, quod creditur. Voluntas itaque intellectum determinat, credendis faciens firmiter inhaerere. At Deus seu veritas prima in Scripturis loquens, aut corda movens, voluntatem inclinat, ut humanae imperet menti credendis firmiter adhaerere. Attende igitur cum veritatem primam certiorem esse constet, qua inhaeretur credendis, quam lumen intellectus agentis quo prima inspiciuntur principia, et quam rationem humanam qua conclusiones in principia resolvun-

tur, perspicum est fidem majorem habere certitudinem aut firmitatem quam principiorum habitum vel scientiam, licet horum certitudo ex eorum quae circa rem sunt, sit evidentia, fidei autem certitudo ex ipsa sola adhaesione ad ea quae creduntur, constet : majorem enim firmitatem veritas prima habet, cui fides innititur, quam intellectus agentis lumen,cui innititur principiorum habitus, aut ipsa ratio humana, per quam in principia conclusiones reducuntur, super quam conclusionum fundatur scientia. Nihilominus ulterius attende ex his quae audisti, quoniam ea quae fidei sunt, imperfecte tamen cognoscuntur, licet non ignorentur omnino, et si majorem habeant certitudinem : nam ut perfecta sit intellectualis cognitio, oportet ut cognitum intellectui proponatur, et ut ipsi cognito adhaereat intellectus, et tandem ut intellectus cognitum videat. Quae igitur fidei sunt, intellectui quidem proponuntur humano, non autem in seipsis, sic enim in patria videntur, sed sub quibusdam verbis, quorum, significatio ad credendorum sive eorum quae fidei subsunt, expressionem non sufficit. Unde et Apostolica theoria docet hominem in carne existentem per speculum et in aenigmate videre, carne autem posita facie ad faciem . :A viatore itaque credenda non videntur, eis tamen intellectus assentit et firmiter adhaeret, ut supra dixi, ex imperio voluntatis a veritate prima inclinante. Unde ex dictis liquet et imperfectio cognitionis in fide et firmitas adhaesionis .-

4. Discipulus^ In fide quatuor ex dictis a te adverte, illud videlicet quod creditur, et veritatem primam inducentem voluntatem hominis ad credendum, et voluntatem ipsam, imperantem intellectui, et ipsum intellectum exsequentem voluntatis imperium.

Philosophia. Recte collegisti, ac ulterius inspice, quoniam fides licet habitus sit infusus, tamen quantum ad ipsius actum qui in homine est, ex quatuor dicitur esse : credendorum enim determinatio in homine est per locutionem interiorem, qua Deus menti loquitur, vel per exteriorem qua praedicator erudit. Quantum vero ad primam veritatem quae voluntatem hominis ad credendum inducit, ex visione alicujus quod ostendit Deum esse in eo loquentem qui fidem annuntiat, esse dicitur. Sed. quantum ad voluntatis imperium, ex voluntate fides est. Quantum vero ad intellectus exsecutionem, actum fidei in intellectu esse constat.

5. Discipulus. Quomodo quod creditur, ex auditu potest esse, cum divus Dionysius ''dicat fidem circa simplicem et se mper existentem veritatem fore ?

Philosophia. Fidei et cujuslibet cognoscitivi habitus objectum id quod formale est continere, et id quod materiale intelligas : et id quod materiale est, est id quod cognocitur : id autem quod formale, quo cognoscitur : sicut in objecto visus videre potes : in colore enim quod materiale est, in superficie existens color est, idque est quod Anxietur : formale autem lumen est, idque quo videtur color. Sic et in habitu principiorum distincta acceptio terminorum quae sensu accipitur, est id quod materiale est, et quod intelligitur : intellectus vero agentis lumen, id est quod formale est, et quo principia intelliguntur. Sic etiam et in scientiae habitu id quod materiale est, est ipsa conclusio, et est id quod cognoscitur : quod autem formale est, est ipsum medium quo conclusio intelligitur. Sic etiam et in fide id quod materiale est, est ipsum creditum, sive quid creatum sit, sive quid increatum, quod a fideli- bus creditur, et ei adhaeret sine adversae formidine partis : quod autem in fidei objecto formale est, est ipsa prima veritas, quae medium est quo credendis assentitur. Quod igitur in fidei objecto formale est, est ipsa prima simplex et semper existens veritas : quod autem materiale est, complexum est, et est id quod auditur : humani enim intellectus proprium est componendo et dividendo veritatem accipere : et ideo ea quae simplicia sunt, secundum complexionem quamdam accipit, sicut divinus intellectus quae complexa sunt, incomplexe accipit. Id etiam quod materiale est in fidei objecto secundum se consideratum est incomplexum, res enim ipsa est de qua fides habetur : consideratum autem secundum quod a credente accipitur, sic enim auditur, complexum est continens subjectum et praedicatum, quod articulus dicitur.

6. Discipulus. Videtur ex his consequi articulum quid enuntiabile fore, cum complexum quid sit subjectum habens et praedicatum .

Philosophia. Fateor articulum quid complexum fore, ut paulo ante dixi, subjectum continens et praedicatum, ordinatum quidem ad omne tempus : quod quidem complexum, quod articulum dico, cum an homine significatur, actus animae significantis ipsi complexo accidentale quoddam, notaui videlicet compositionis, apponit, cujus quidem compositionis essentialiter est certa temporis differentia. Illud ergo complexum prout ab homine significatum, et de ejus essentia, temporis est differentia, enuntiabile dicitur. Idemque complexum non ut ab homine significatum, sine nota videlicet compositionis ac temporis differentia, essentialiter articulus est. Enuntiabile itaque articulus non est, nec temporis differentia de essentia est articuli, li-

cet de enuntiabilibus sit essentia : dicta tamen temporis differentia quamvis articulo accidentalis, est de necessitate salutis, postquam ex praedicatione ipsam constat determinatam esse. Ideoque passio et alia hujusmodi ut praeterita sunt credenda.

Discipulus. Quae tam alta quam obscura sunt, mihi plana fecisti : sed de ipsis articulis qui objecta sunt fidei, doctrinam a re exspecto pleniorem.

Philosophia. Ut de articulis notitiam habeas , attende quod sicut in scientia quae per rationem habetur naturalem, se habent principia per se nota, sic quidem in fidei doctrina se habent fidei articuli. Et in principiis quidem per se notis quidam invenitur ordo, ut principia quaedam in aliis principiis contineantur implicite, quemadmodum et in conclusionibus contingit, quarum prior in sequenti includitur, et conclusio posterior ad priorem, ac principium posterius ad prius reducitur : nam sicut ad primum principia omnia reducuntur, ad hoc videlicet, impossibile est simul affirmare et negare : sic et omnes articuli in primis duobus credibilibus implicite continentur, puta scilicet quod credatur Deus esse et providentiam habere circa hominum salutem, ut divinus testatur Apostolus (Hehrae. XI, 8) : Credere enim oportet,inquit, accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. ''In .esse autem divino includuntur omnia quae aeternaliter in Deo existere credimus, in quibus nostra consistit beatitudo : at in providentiae fide omnia includuntur, quae a Deo temporaliter ad hominum salutem dispensantur, quae ad beatitudinem ipsam via esse noscuntur. Sic etiam et aliorum subsequentium articulorum quidam in aliis continentur : nam in redemptionis humanae fide incarnatio Dei, passiva conceptio, ac etiam passio, et alia hujusmodi implicite continentur. Ut ad primam.

itaque articulorum revertar radicem, illa ad fidei articulos pertinere dico, quorum visione in aeterna vita perfruemur, quae in esse divino inclusa esse dixi, et per quae in eamdem ducemur vitam, quae ad Dei providentiam reducta fore ostendi. Duo igitur sunt de quibus articuli expressi sunt,deitatis Christi scilicet mysterium, et humanitatis ejus sacramentum, in quorum contemplatione vita consistit beata. Dicit enim theologiae fons : Haec est vita aeterna, ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum (Joan, xvii, 3). Articulorum itaque alii ad divinitatis mysterium, alii ad humanitatis sacramentum spectant. Sed circa divinitatis mysterium credenda occurrant essentiae divinae unitas, et personarum trinitas, deitatisque opera propria, circa quae distinguuntur divinitatis articuli. Circa humanitatis sacramentum sic etiam alii sunt expressi articuli.

8. Discipulus. Haec utilia sunt, et ideo ea clarius aperi.

Philosophia. Articulos tibi et errores qui eliduntur circa eos existentes explicabo. Alii articulos duodecim, alii quatuordecim esse dicunt. Qui duodecim eos esse putant, primum de divinae essentiae unitate ponunt : credendum est enim Deum unum esse juxta illud, (Deut. VI, 4) : Audi Israel, Dominus Deus noster, Dominus unus est. Quemlibet autem articulum exprimendo, a quolibet proprios eli dam errores, ut breviori expediantur sermone. Hic autem articulus errorem Gentilium excludit, qui plures posuerunt deos, et alium Manichaeorum duo fingentium principia, unum boni, alterumque mali, quos damnat Dei sententia per Prophetam expressa. Ergo Dominus, inquit, ei non est alter, formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum (Isa. xlv, 6 et 7). Malum autem dicitur poenae quae ordinat culpae malum. Item alium Anthropomor- phitarum, qui licet unum credant Deum, ipsum tamen corporeum, et ad humani corporis modum formatum, quos theologus impugnat Evangelista, Spiritus, inquit, est Deus (Joan, IV, 24). Sic et alium Epicureorum negantium Deum de humanis rebus scientiam aut providentiam habere. Hos autem divinus elidit Petrus : Omnem, inquit, sollicitudinem vestram, projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis (I Pet, v, 7). Sic etiam alium Philosophorum, qui Dei omnipotentiam inficiantur, dum solum ea quae naturaliter fiunt, ipsum posse credunt, quos sententia damnat prophetica. Omnia, inquit, quaecumque voluit Dominus fecit (Psal. CXXXIV, 6). Praedicti autem omnes errores vel divinae essentiae vel ejus derogant perfectioni. Ideoque sancta canit Ecclesia : Credo in unum Deum patrem, omnipotentem,

9. Discipulus. De secundo prosequere articulo.

Philosophia. Secundus symboli articulus est de personarum trinitate secundum theologum. Tres, inquit, sunt, qui testimonium dant in coelo : Pater, et Verbum, ei Spiritus sanctus : et hi tres unum sunt (I Joan, v, 7). Hunc autem articulum impugnavit Sabellius, essentiam ponens in divinis unam, trinitatem negans personarum : personam inquiens unam, quandoque Patrem, quandoque Filium, quandoque Spiritum sanctum dici. Arius etiam eidem contradixit, tres ponens personas, unitatem essentiae inficians. Filium enim alterius esse substantiae dixit a Patre, et creaturam fore, Patreque minorem, non coaequalem, nec coaeternum esse, incipientem postquam non fuit. Hos autem ambos divina confutat sapientia inquiens : Ego, et Pater unum sumus (Joan, x, 30). Unde egregius doctor dixit Augustinus : " Quod dicit unum, liberat te ab Ario : quod dicit, sumus pluraliter, liberat te a Sabellio. " Eunomius hostis fuit ejusdem articuli. Filium ponens Patri dissimilem, cui divinus obviat Apostolus de Filio inquiens : Qui est imago Dei invisibilis (Coloss. I, 15). Sic et Macedonius Spiritum sanctum creaturam esse asserens, contra quem Apostolus instruit dicens : Dominus autem Spiritus est (II Cor. iii, 17). Graeci etiam hunc impugnant articulum dicentes Spiritum sanctum a Patre non a Filio procedere, quos eorum magister confundit Evangelista dicens : Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV, 26), id est quem mittit Pater tanquam Spiritum Filii et a Filio procedentem. Et Filius dixit: Ille me clarificabit : quia de meo accipiet (Joan. XVI, 1.4). Contra hos omnes errores dicitur in symbolo : Credo in Deum Patrem, ei in Filium ejus genitum, non factum, consubstantialem Patri, et in Spiritum sanctum Dominum vivificantem, equi ex Patre Filioque procedit,

10. Discipulus. Ad contextum tuae doctrinae suspensus sum.

Philosophia. Tertius et quartus, quintus et sextus articuli de effectu divinae dantur virtutis. Tertius itaque de rerum existit creatione, secundum illud : Dixit, ei facta sunt (Psal. cxlviii, 5). Huic articulo primo contrarius fuit Democritus ac Epicurus dicentes, quod nec mundi materia a Deo fuerit nec ipsa mundi compositio, sed quod mundus ipse casu sit factus per indivisibilium corporum concursum, quae rerum principia aestimabant, contra quos scriptum est: Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal, xxxii, 6). Verbo, inquit, id est, secundum rationem aeternam, non a casu. Eidem contradixerunt articulo Plato et Anaxagoras, mundum a Deo factum ponentes, sed ex materia quidem praejacenti, quibus obviat illud David : Mandavit, et creata sunt (Psal. cxlviii, 5), id est, ex nullo producta. Alius Aristotelis error est circa idem ponentis mundum a Deo factum, sed ab aeterno, quem divina elidit auctoritas dicens : In principiocreavit Deus coelum et terram (Genes. I, 7). Alius autem Manichaeorum, qui Deum invisibilium creatorem aiunt, visibilium autem diabolum fuisse factorem, quos divinus confutat Apostolus. Fide, Inquit, intelligimus aptata esse saecula verbo Dei : ut ex invisibilibus visibilia fierent (Hebrae. XI, 3). Alius vero Simonis magi ac Menandri ejus discipuli et eos sequentium, qui mundi creationem non Deo, sed Angelis tribuerunt. Hos autem idem impugnat Apostolus inquiens : Deus, qui fecit mundum, et omnia quae in eo sunt, hic caeli et terrae cum sit Dominus (Act. XVII, 24). Alii etiam haeretici praefato non consentiunt articulo, putantes Deum non per seipsum, sed per quasdam potestates mundum gubernare sibi subjectas. Hos autem elidit antiquus dierum defensor providentiae sanctus Job, dicens : Quem constituit alium, super terram ? aut quem posuit super orbem, quem fabricatus est (Job. XXXIV, 13)? Non enim verum personat Platonis doctrina, qui praedicti patriarcha fuit erroris : tres siquidem distinxit providentias : primam quidem Dei summi, qui primo et principaliter rebus providet spiritualibus, ac toti consequenter mundo quantum ad species et causas universales rerum : alteram autem substantiarum separatarum coelos moventium, quas singularibus generabilium et corruptibilium providere docuit : aliam vero daemonum, quos posuit Plato medios Inter substantias separatas, quas Deos vocavit, et homines, illosque dixit rebus providere humanis. Vana itaque Platonis speculatione exclusa, tenendum est Deum per seipsum mundum regere, qui per seipsum condidit : provisarum enim rerum ordinis in finem debitum rationem penes se retinuit, et nulli commisit creaturae, licet dicti ordinis exsecutionem, quae gubernatio nuncupatur, superioribus crediderit creaturis : inferiora enim per superiora gubernat Deus. Hos autem omnes damnavit errores symbolum dicens : Facto-

rem vel creatorem coeli et terrae, visibilium omnium ei invisibilium.

11. Discipulus. Quaestionibus cedo salubri intentus doctrinae : de reliquis prosequere articulis.

Philosophia. Quartum accipe articuculuTii ad effectum pertinentem gratiae per quem a Deo vivificatur homo, juxta illud (Hom. III, 24): Justificati gratis, per gratiam scilicet Dei. Sub quo quidem articulo omnia comprehende Ecclesiae sacramenta, et quaecumque ad ejusdem Ecclesiae unitatem spectant, dona etiam Spiritus sancti, ac hominum justitiam, seu quae ad hominis pertinent justificationem. Hunc autem primo impugnaverunt articulum Cerinthus, Ebion, ac Nazaraei, qui omnes putaverunt Christi gratiam ad salutem non sufficere generis humani, nisi circumcisio et alia legis custodiantur mandata, quos divinus elidit Paulus inquiens : Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis (R om. III, 28). Deinde Donatistae qui Christi gratiam in Africa solum remansisse dixerunt : nam totus alius mundus Ceallano Carthaginensi communicabat Episcopo, quem ipsi damnaverant Donatistae, in hoc Ecclesiae unitatem negantes. Et hoc idem confundit Apostolus inquiens : scilicet in Christo Jesu, ubi non, est gentilis, et Judaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia et in omnibus Christus (Coloss. III,ll). Eidem adversantur articulo Pelagiani, qui primo originale peccatum in parvulis esse negaverunt, Apostolo contradicentes, qui ait (Hom. v, 12) : Per unum hominem peccatum in fume mundum intravit. Deinde principium boni operis homini a semetipso inesse, consummationem vero a Deo dicunt, contra Apostoli doctrinam, qui ait (Philipp, II, 13) : Deus est enim, qui operatur in nobis ei velle, et perficere pro bona voluntate. Gratiamque insuper hominibus secundum merita ipsorum dari affirmant, contra ejusdem theologiam Apostoli, qui ait (Rom. XI, 6) : Si autem gratia, jam non ex operibus : alioquin gratia jam non est gratia. Origines etiam praefato inimicatur articulo, omnes animas simul cum Angelis creatas esse docens, ac pro diversitate eorum quae ibi egerunt, quosdam homines a Deo vocari per gratiam, quosdam in errore relinqui, ab Apostolo convictus dicente (Hom. IX, ii et 12) : Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent aut mali, dictum est, Quia major serviet minori. Articulo eidem. Catafrigae infesti sunt, Montanus videlicet et Prisca ac Maximilla, dicentes Prophetas quasi arreptitios, non per Spiritum sanctum locutos fuisse. Sed hos reprobat Apostolorum vertex. Sic enim ait (II Pet. I, 21) : Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, : sed Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. Contra eumdem insurrexerunt Cerdoniani a Cerdone dicti, qui dixit Deum legis et Prophetarum Patrem Christi non esse, nec bonum Deum, sed justum, Patrem vero Christi bonum : quos Manichaei, secuti sunt reprobantes legem, ac duo ponentes principia. Contra hos scriptum est : Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum (Rom. vii, 12). Sic eidem detrahunt articulo, qui ea quae perfectionis sunt, de salutis necessitate asserunt esse. Horum enim quidam impudenter Apostolos se vocant, damnantes eos qui conjugibus utuntur ac possident propria. Quidam vero Tatiani dicti carnes abominantur, promissionemque de sancti Spiritus adventu, in ipsis non in Apostolis completam fore aiunt, hominesque salvandos continue orare oportere, Evangelicae non bene intellectae innitentes sententiae. Quidam vero Passalonitae, sic vocati, eo quod AdminBookmark Graecum, in Latinum versum, palus dicitur, et AdminBookmark , nox : silentio tantum student, ut naribus suis ac labiis digitum apponant. Quidam insuper dixerunt hominem salvari non posse, nisi nudis sem-

per ambulet pedibus, non intelligentes multa licita esse, non tamen expedientia (I Cor. VI, 12), multaque expedientia fore, nec tamen corum contraria illicita esse viris sanctis censenda. Sunt et horum contrarii dicentes perfectionis opera non praeferenda esse communi fidelium vitae. Jovinianus enim virginitatem connubio non praetulit, et Vigilantius divitiarum statum statui paupertatis propter Christum assumpto aequavit. Et tales etiam praedictum impugnant articulum, sicut et alii qui liberum negant arbitrium, ut dogmatizantes quae sunt malae creationis animas non peccare non posse. Et sicut Priscilianistas ac Manichaei homines fatalibus stellis supponentes, adeo ut eorum opera astrorum necessitati subjecta esse docuerint. Quos prophetica redarguens sententia dicit (Jerem, x, 2): A signis caeli nolite metuere, quae timent gentes. Alii etiam circa idem errant, dicentes homines Dei. gratiam habentes et charitatem, peccare non posse : asserentes eos qui aliquando peccaverunt, nunquam charitatem habuisse : non attendentes illud quod cuidam dictum est: Charitatem tuam primam reliquisti. Memor esto itaque unde excideris (Apoc. II, 4 et 5). Postremi qui rebelles praefato sunt articulo, Ecclesiae contemnunt statuta, veluti Ariani dicentes jejunia non fore solenniter celebranda, sed pro libito jejunandum, ne sub lege jejunans esse videatur : et sicut Quartodecumani docentes decima quarta luna Pascha celebrandum fore, quacumque occurrerit die. Contra hos autem omnes errores in symbolo dicitur Apostolico : Sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem, peccatorum remissionem. Sed in Patrum symbolo : Qui loculus est per Prophetas : et unam sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.

12. Discipulus. Jam de quinto edissere. Philosophia. Quintus articulus resur- lectionem continet mortuorum juxta Apostoli sententiam (I Cor. xv, 51 : Omnes quidem, inquit, resurgemus. Contra hunc primus insurrexit Valentinus carnis inficians resurrectionem, qui erroris sui inuitos habuit sectatores ab Apostolo convictos (Ibidem, 12) : Si autem Christus, inquit, praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ? Sic et Hymenaeus et Philetus ab Apostolo redarguti, A veritate, inquit, exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam (Ii Timoth, ii, 18), hoc est, vel resurrectionem non. fatebantur nisi spiritualem, vel non alios resurrecturos nisi eos qui cum Christo resurrexerunt. Alii etiam eidem rebellant articulo, novissimi haeretici resurrectionem futuram dicentes, non tamen corporum eorumdem, sed caelestium ab animabus resumptorum, quos Apostolica convincit veritas. Oportet enim, inquit, corruptibile hoc induere incorruptionem (I. Cor. xv, 53). Accedit ad hos hostis Euticius Patriarcha Constantinopolitanus humana corpora aeri vel vento futura similia in resurrectione , quem veritas reprobat prima inquiens discipulis (Luc, XXIV, 39): Palpate, et videte. Reformabit enim. corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae (Philip. iii, 21). Praelatis applicantur errantibus alii corpora humana in resurrectione in spiritum vertentes, quos eadem prima convicit veritas inquiens, Spiritus carnem, et ossa non habet (Luc. XXIV, 39). Cerinthus praedictis annumeratur, annos fabulans mille futuros post resurrectionem in regno terreno, in quibus homines ventris et libidinis carnales habebunt voluptates : cum tamen scriptum sit (Matth, xxii, 30) : In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur. Dixerunt etiam quidam, quoniam post resurrectionem in eodem statu manebit mundus in quo nunc est, contradicentes Theologo, qui ait : Vidi caelum novum, et terram novam (Apoc. XXI', 1). Et alius inquit :

Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis (Roni. viii, 28). Contra hos itaque dicit errores symbolum inquiens : Carnis resurrectionem. Et in alio dicitur symbolo : Exspecto resurrectionem mortuorum.

13, Sextus autem articulus ad ultimum pertinet deitatis effectum, qui remuneratio est bonorum ac malorum punitio. Hunc autem primus impugnavit Arabs, putans animam cum corpore mori, vel post modicum intervallum, ut Zeno dixit. Sed hi Apostolica convincuntur sententia, quae ait: Desiderium habens dissolvi, ei esse cum Christo (Philip. I, 23). Et alibi scriptum est : Vidi subtus altare propter verbum Dei animas interfectorum (Apoc. VI, 9). Sic et Origenes ponens daemones et homines damnatos iterum purgari posse et ad gloriam redire, ac Angelos et homines beatos iterum ad mala deduci posse, contra illud quod scriptum est (Matth. xxv, 46): Ibunt hi in supplicium aeternum : justi autem in vitam aeternam. Eidem rebelles fuerant articulo, dicentes omnia bonorum praemia et omnes malorum paenas aequales esse futuras, contra Apostolum qui ait (1 Cor. xv,41 et 42) : Stella enim differt a stella in claritate : sic et resurrectio mortuorum. Ac contra illud quod scriptum est (Matth. XI, 22): Tyro, et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis. Sic et alii dicentes malorum animas non statim post mortem ad inferna descendere, nec sanctorum animas ante judicii diem paradisum intrare : cum tamen scriptum sit (Luc. XVI, 22) : Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. Et alibi etiam dicitur (II Cor. VI, 1) : Scimus enim, quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur , quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in cOelis. Sic et alii qui docent purgatorium animarum non esse post mortem, earum videlicet quae in charitate decedunt quid habentes purgabile : quorum removet opinionem

Apostolus inquiens (I Gor. iii, 12 et seq.): Si quis autem superaedificat super fundanentum hoc, videlicet fidei per dilectionem operantis, ligna, foenum et stipulam, detrimentum patietur : ipse tamen salvas erit, sic tamen quasi per ignem. Contra hos itaque in.symbolo dictum est: Vitam aeternam. Amen.

14. Discipulus. Luculenter sex distinxisti deitatis articulos et errores qui circa eos contingunt. Verum quia supra innuisti secundum aliquos ipsos per septenarium distingui numerum, et hoc aperias.

Philosophia. Qui septem esse dicunt articulos circa deitatis fidem, primum de essentiae ponunt unitate, de persona vero Patris secundum, de persona Filii tertium, de persona Spiritus sancti quartum, de effectu autem creationis quintum, de effectu justificationis sextum, septimum vero de remunerationis effectu, in quo mortuorum resurrectio ac vita comprehenditur aeterna. Et sic dum praedictorum sex articulorum secundus in tres dividitur, quintus vero et sextus in unum conjunguntur , septem fiunt articuli circa deitatis expressi fidem.

15. Quaeso ut articulos ad Christi humanitatem pertinentes distinguas, ut de tam utili materia plena habeatur doctrina.

Philosophia. Ut de praecedentibus dictum est articulis, quidam sex, alii septem esse ponunt articulos. Qui igitur sex, primum ponunt circa Christi conceptionem ac nativitatem articulum , juxta illud (Isa. vii, 14) : Ecce virgo concipiet et pariet filium. Hunc autem impugnant articulum, qui Christum posuere hominem purum non existentem semper, sed a materia exordium sumpsisse. Hic autem Carpocratis et Cerinthi, Ebionis et Pauli Samosateni et Photini error esse convincitur, quos Apostolica convincit doctrina inquiens : Ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen

(Rom. IX. 5). Sic Manichaei eumdem impugnant qui Christum non verum corpus, sed phantasticum habuisse asserunt, quibus contradicit veritas ipsa discipulos redarguens, qui conturbati et perterriti existimabant se spiritum videre (Luc. xxiv, 37). Et alibi eumdem videntes ipsum supra mare ambulantem, turbati sunt , dicentes : Quia phantasma est (Matth, xiv, 26). Sed opinionem hanc falsam removit veritas dicens : Habete fiduciam, ego sum, nolite timere (Ibid.). Ab eodem Valentinus dissentit articulo, docens Christum corpus attulisse caeleste, nihilque assumpsisse de Virgine, sed tanquam per rivum seu fistulam per illam transisse, nulla assumpta carne ex ea. Hunc Apostolus convincit inquiens (Galat. IV, 4) : Misit Deus Filium suum factum ex muliere. Accessit et Apollinaris eidem rebellis articulo , dicens aliquid Verbi in carnem conversum aut transmutatum, non autem carnem de Mariae carne susceptam, ei quod scriptum est innitens, Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Sed ab eadem prosternitur scriptura dicente : Et habitavit in nobis (Ibid.). Non enim in. humana integre habitasset natura, si in carnem Verbum fuisset conversum. Ideoque accipe Verbum factum carnem, id est, hominem, ut caro pro homine ponatur, sicut et illud propheticum (Isa. xl, 5) : Videbit omnis caro pariter quod os Domini loculus est. Accessit et Arius hujusmodi inimicus symboli, Christum humanam animam non habuisse dogmatizans, sed loco animae fuisse verbum, contra quem Verbum ipsum protestatur. Nemo, inquit, tollit animam meam a me (Joan, x, 18). Accessit iterum et Apollinaris, animam in Christo ponens, praedicto convictus testimonio, sed non intellectum humanum, cujus loco Verbum esse putavit divinum, convictus et in hoc errore ab ipso Verbo dicente : Quaeritis me interficere, hominem (Joan. viii, 40). Non enim sine anima rationali quae intellectus humanus est, homo esse potest. Exinde Eutices veritatis hostis surrexit, naturam in Christo ponens unam, sed ex divina et humana compositam, quem Apostolus, duas in Christo distinguens naturas, confutat, loquens de Christo : Qui cum in forma Dei esset, formam servi assumpsit (Philip. II, 6-7). Formam enim naturam dixit. Deinde Monothelitarum error invaluit, in Christo unam operationem, scientiam, et voluntatem ponentium, cum alia voluntas sit divina communis Patri et Filio, et alia humana. Non sicut ego, inquit veritas, volo, sed sicut tu (Matth, XXVI, 59). Necnon et Nestorius hunc impugnat articulum, qui Christum ponens Deum perfectum ac hominem perfectum , tamen aliam personam Dei dixit, et aliam hominis, nec unionem Dei et hominis factam esse in una Christi persona, sed solum inhabitationem gratiae : hincque negat Virginem beatam matrem esse Dei, sed hominis Christi tantum. Quod sanctum confutat Evangelium dicens : Quod ex te nascetur Sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Error Carpocratis eidem inimicatur articulo , dicentis hominem Christum ex utroque natum parente , contra id quod scriptum est : Antequam convenirent, inventa est in utero habens (Matth. I, 18). Sic et Helvidius in praefatum surrexit articulum, dicens beatam. Virginem post Christi partum plures ex Joseph filios suscepisse, sententiae contradicens propheticae dicenti : Porta haec clausa erit : non aperietur, et vir non transibit per eam : quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam (Ezech. xliv, 2). Contra omnes autem hos errores symbolum dicit Apostolicum : Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus est ex Maria Virgine. Et aliud Patrum : Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis, ei incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria virgine, et homo factus est,

16. Discipulus. In hac re magis opus est contextu doctrinae quam obviatione quaestionis, ut incepisti prosequere.

Philosophia. Secundum articulum accipe de passione Christi ac morte, cui Manichaei detrahunt: nam sicut corpus Christi phantasticum esse asserunt, sic et Christi passionem non veram esse, sed phantasticam arbitrantur, contra Prophetae doctrinam dicentis : Vere languores nostros ipse tulit (Isa. iii, 4). Eidem etiam detrahit error, in Christo unam ponens naturam incorporalem quidem et immortalem. Sed hunc Petrus removet errorem dicens : Christus semel pro peccatis nostris mortuus est (I Pet. iii, 18). Contra hos autem errores dicit symbolum : Crucifixus , mortuus est et sepultus,

17. Tertium deinde habes articulum de Christi resurrectione, sicut ipse de se loquens de Filio hominis dicit : Tertia die resurget (Marc. x, 34). Hunc autem non suscepit Cerinthus articulum, Christum asserens non resurrexisse, sed. esse resurrecturum , contra Apostolum loquens, qui ait : Resurrexit tertia die secundum Scripturas (I Cor. xv, 4). Nec Origenes, ut ei imponitur, qui Christum putavit pro daemonum salute iterum passurum, contra praefatum sentiens Apostolum, qui ait : Christus resurgens a mortuis jam non moritur (Hom. VI, 9). Contra hos autem errores docet symbolum : Tertia die resurrexit a mortuis,

18. Quartum vero descensu ad inferos habes articulum : corpore enim. Christi in sepulcro latente, credendum est ejus animam ad. inferos descendisse, ut divinus docet Apostolus : Descendit, inquit, primum in inferiores paries terrae (Ephes. IV, 9). Hunc autem quidam oppugnaverunt articulum ponentes Christum non per seipsum ad inferos descendisse, contra Petrum sentientes, qui ait Christum non derelictum in inferno esse (Act. II, 31) . Contra hos itaque dicit symbolum : Descendit ad inferos,

Ii). Quintum autem de Christi in. caelum ascensione accipe, ut ipse de seipso dicit : Ascendo ad, patrem meum, et Patrem vestrum ( Joan. xx, 17). Sed hunc Selentiani impugnant, negantes Salvatorem in carne sedere ad dexteram Dei Patris, carnemque exutam in sole posuisse Christum autumantes. Sed hos confutat Evangelium dicens : Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in coelum (Marc. XVI, 19). Ideoque in symbolo dictum est : Ascendit in cOelum, sedet ad dexteram Dei Patris.

20. Sextus vero articulus de adventu est ad judicium, ut ipse Dominus de se ait : Cum venerit Filius hominis in majestate sua (Luc. IX, 26). Et de eodem Petrus dicit : Ipse est, qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum (Act. x, 42), bonorum videlicet et malorum, aut eorum qui jam mortui sunt, et eorum qui in Christi adventu reperientur vivi. Impugnant autem hunc illi de quibus Petrus dicit : Venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes, dicentes : Ubi est promissio, aut adventus ejus (II Pet. iii, 34)? Hos vero Scriptura convincit dicens : Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est : et scitote esse judicium (Job. XIX, 29). Et ex hoc in symbolo dicitur : Inde venturus judicare vivos et mortuos. Qui autem septem de Christi Immanitate credunt esse articulos, unum ex dictis in duos dividunt : conceptionem enim dicunt et nativitatem Christi duos esse articulos.

21. Discipulus. Cur alii sex, alii septem posuerunt articulos?

Philosophia. Objectum fidei non visum esse constat : de non apparentibus enim fides est, quibus ex sola voluntatis electione a veritate increata inclinatae intellectus assentit, ut supra tactum est. Non. nota autem distinguuntur ab eo quod per seipsum cognitum est, ut in primis patet principiis, quorum intellectus est : vel per aliud, ut in conclusionibus notum est, quarum est scientia. Ubi ergo aliquid non visum speciali ratione occurrit, ibi specialis est articulus. Ubi vero secundum rationem eamdem plura cognita sunt vel incognita, ibi articuli distinguendi non sunt. Aliam siquidem habet difficultatem ad videndum, quod passus sit Deus, et aliam, quod mortuus resurrexit : ideoque et articuli sunt diversi. Quod autem passus, mortuus, et sepultus, eamdem difficultatem habet : altero enim horum suscepto, difficile non est alia suscipere. Ideoque omnia haec ad unum spectant articulum. Sic ergo uno modo conceptio et nativitas sub uno comprehenduntur articulo, ut videlicet illa duo ordinantur ad unum. Alio vero modo sub diversis, cum ibi diversae difficultates occurrant: incarnatio enim vel conceptio difficultatem habet in hoc quod Deus factus homo est, et quod sine semine viri factus est. Nativitas vero in hoc quod peperit virgo. Consecutio autem similis est de resurrectione et vita aeterna. Sic etiam Patris et Filii et Spiritus sancti cognitio qua in nostram venerunt notitiam, una est quantum ad essentiae unitatem, ad primum spectans articulum. Sic quantum ad personarum distinctionem quae per relationes est originis, in cognitione Patris cognitio includitur Filii : non enim Pater esset si Filium non haberet, quorum nexus est Spiritus sanctus : hacque consideratione recte unus trium personarum ponitur articulus. Verum quia circa personas singulas aliqua sunt attendenda, circa quae contingit errorem esse, sic de tribus personis potuerunt tres esse articuli : supra enim aperui quomodo contradicentes proprios cuilibet personae lingentes errores singulae susceperunt personae.

22. Discipulus. Adverte apprehensionem non solum tam per potentias exte-

riorcs sensuum quinque, quam per interiores sensibiles fieri, aut per habitus naturales principiorum et acquisitos, ut scientiae et aliorum qui dicti sunt, sed etiam per habitus infusos, ut per fidem, quae modo suo non visa apprehendit : nisi enim aliquo modo non. visa apprehenderet, ipsis tanquam credendis non assentiret : assentit autem eis : apprehendit itaque non visa sub communi ratione credibilis, non autem sub speciali secundum quam non videntur, eisque assentit non ex evidentia eorum quae creduntur, sed ex imperio voluntatis, ut superius prolixius declarasti. Nunc autem quaero an per alios habitus fide excellentiores in hac vita prascnti apprehensio fiat ?

Philosophia. Habitus quidam sunt qui dona Spiritus sancti dicuntur, per quos nobilior fit apprehensio, et per eos apprehendentes mentes divinas faciunt : et hoc quidem sic accipe . In homine dupliciter movens est principium. Unum quidem interius, quod est ratio : aliud vero exterius, quod Deus est. Et hoc etiam Aristoteles docuit. Omne insuper quod movetur ab aliquo, oportet proportionatum esse suo motori : haec autem proportio mobilis in quantum mobile est, dispositio est, qua mobile disponitur ad hoc ut bene et prompte moveatur a suo motore : quanto igitur motor altior est, tanto oportet mobile perfectiore dispositione motori suo proportionatum fore. Vides discipulum oportere dispositum esse dispositione perfectiori ut altiorem capiat doctrinam a peritiore Doctore. Ulterius attende, quoniam virtutes humanae hominem perficiunt secundum quod homo natus est moveri per rationem in his quae Interius vel exterius agit. Erunt Igitur perfectiones altiores, secundum quas idem sit dispositus homo, ut moveatur a Deo qui altior ejus motor est : perfectiones autem istae dona vocantur : quia secundum ea disponitur homo, ut efficiatur prompte mobilis ab inspiratione divina ad hoc infusa a Deo. Hinc ait Propheta : Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico : retrorsum non abii (Isa. l, 5). Et Aristoteles etiam dixit, quoniam his qui moventur per instinctum divinum, non expedit conciliari secundum rationem humanam, sed quod sequuntur instinctum interiorem, quoniam a meliori moventur principio quam humana sit ratio. Hocque modo dona perficiunt ad actus altiores quam actus sint virtutum hominem ipsum, sicut et virtus heroica vel divina in homine existens, a meliori mota principio quam Ipsa sit ratio ad virtutem movens communem, ad. nobiliores perficit actus quam virtus communiter dicta : secundum enim heroicam virtutem aliqui dicti sunt divini. In his itaque in quibus instinctus non sufficit rationis, sed necessarius est Spiritus sancti instinctus, consequenter necessarium donum est. Ratio autem hominis a Deo dupliciter perfecta est, naturali scilicet perfectione secundum naturale rationis lumen, et supernaturali secundum virtutem theologicam, licet perfectio secunda quae per fidem est, major sit, prima tamen quae per lumen est rationis, perfectiori habetur modo : prima enim habetur ab homine quasi plena possessio, secunda vero ut imperfecta habetur, Imperfecte enim Deum cognoscimus sicut et imperfecte diligimus. Unumquodque perfecte naturam habens vel formam aliquam aut virtutem, potest per se secundum illam operari, non tamen Dei. operatione exclusa, qui in omni natura et voluntate interius operatur : imperfecte autem habens naturam vel formam aliquam aut virtutem, per se operari non potest nisi motum ab altero. Vides enim solem, quia perfecte lucidum, posse per se illuminare : lunam vero, in qua imperfecte natura lucis est, non illuminare posse nisi Illuminatam :

et medicum perfecte instructum posse per se operari, discipulum autem imperfecte instructum non posse operari per se nisi a magistro instruatur. Sic etiam quantum ad. virtutes morales seu ea quae humanae subsunt rationi in ordine ad finem boni connaturalem, potest homo operari per rationis judicium. Si tamen in hoc etiam homo a Deo juvetur per specialem instinctum, hoc erit superabundantis bonitatis, ut in habentibus virtutes contingit heroicas vel divinas : non enim quicumque virtutes habent morales acquisitas, virtutes habent heroicas vel divinas. Sed in ordine ad finem ultimum, id est, supernaturalem, ad quem movet ratio secundum quod est aliqualiter et imperfecte formata fidei habitu et aliis theologicis virtutibus, non sufficit ipsa rationis motio nisi desuper adsit instinctus et motio, Spiritus sancti, per quem elevatur homo in finem illum supernaturalem, juxta illud (Psal. cxlii, 10) : Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam, terram scilicet beatorum qui recti sunt. Ideoque ad hunc consequendum finem dona homini sunt necessaria : per virtutes enim morales vel theologicas nunquam sic homo perficitur in ordine ad praefatum supernaturalem finem, quin semper indigeat moveri superiori quodam instinctu Spiritus sancti ratione praedicta.

23. Nihilominus virtutes theologicas, etsi non alias donis praefero. Cum enim quatuor sint habituum genera, morales habitus appetitivas perficiunt vires, et disponunt ad obediendum rationi cujus reguntur imperio. Intellectuales vero habitus, de quibus supra disertum est, ipsam perficiunt rationem inferioribus imperantem viribus sensitivis, et ex. hoc moralibus habitibus praeferuntur. Donorum autem habitus omnes animae vires tam rationales quam appetitivas perficiunt ac disponunt, ut prompte Deo moventi obediant. Habitus autem theologici ipsam rationem vires regulantem infe-

riores Deo motori supernaturali conjungunt. Ideoque necesse est quemadmodum moralibus habitibus intellectuales, sic et donis theologicas habitus praeferri : non enim ad perfectionem denarii perveniunt septem filii Job, id est, septem dona, nisi in fide et spe et charitate fuerit omne quod agunt. Moralibus tamen et intellectualibus oportet dona praeferri, quae omnes animae vires perficiunt in comparatione ad sancti Spiritus motionem. Praefatae autem virtutes morales quidem sensitivas perficiunt vires ad rationem imperantem, intellectuales vero rationem ipsam : ad altiorem autem motorem oportet nobiliori perfectione mobile esse dispositum : perfectiora sunt itaque dona praedictarum utroque virtutum genere. Sed non solum praedictas virtutes morales et intellectuales, quin etiam theologicas excellunt in alio dona: ad actus enim proprios virtutes omnes praefatae aliquo modo humano perficiunt modo : dona autem non. humano, sed divino potius modo perficiunt. Virtus enim humana dicitur, eo quod ad operationem perficit humanam : humana autem operatio ex objecto quandoque dicitur, ut quae circa passiones sive operationes humanas existit, hocque modo solae morales dicuntur virtutes humanae : quandoque vero ex subjecto, ut quae in ratione eliciente aut imperante operationes, sive in potentia rationi obediente consistit, et sic omnes habitus perficientes ad operationes aliquas in quibus cum brutis non communicat homo, humani dici possunt. Quandoque autem ex modo humana dicitur operatio, ut cum quis ea quae hominis sunt, secundum modum exsequitur humanum. Si autem supra modum humanum, jam non humana dicitur operatio, ut in virtute etiam patet heroica, quae propter sui excellentiam in operante non humana, sed divina dicta est. Vides enim etiam in fide, quae theologica est virtus, modum humanum, non divinum, dum per speculum creaturarum et aenigmata similitudinum divina participat. Intellectus vero donum de auditis per fidem illustrat mentem, ut in hac etiam vita praelibationem

futurae accipiat manifestationis. Sic et in aliis contingit donis.

Discipulus. Quaeso ut explices per singula.

Philosophia. Dona quatuor quae poteiitiain perficiunt cognoscitivam., ad supernaturalem ordinantur cognitionem, quae in homine per fidem fundatur : fides autem ex auditu est : ideoque homini aliqua oportet credenda proponi sicut audita, non autem sicut visa, quibus per fidem assentiat homo primae innitens veritati. Ad primam itaque veritatem primo se fides habet. Deinde ad quaedam circa creaturas consideranda, quae etiam credenda sunt. Ultimo autem ad operum directionem humanorum : per dilectionem enim operatur fides, illa igitur quae credenda fidei proponuntur, intellectus dono penetrantur : sed de eisdem rectum habetur judicium ut inhaereatur eis, et ab eorum recedatur oppositis : et si res quidem divinae fuerint, sapientiae erit officium : si vero creatae fuerint res, hoc ad scientiae spectabit donum. Ad singularia autem opera applicatio ad donum consilii pertinebit. Ut autem clarius liqueat quod dico, singulo immorandum est dono.

25. Intellectus itaque quamdam importat cognitionem intimam : penetrat enim usque ad rei essentiam : objectum siquidem ejus quod quid est est : sensus autem tantum circa qualitates sensibiles exteriores occupatur : nam intrinsecus latent multa, ad quae intellectus quasi intus legens ingreditur : sub accidentibus namque rei latet natura, et sub verbis ipsorumsignificata,sub similitudinibus veritas figurata, in causis etiam effectus et in effectibus causae latent : et ad haec omnia penetrat intellectus lumine, et naturali quidem lumine ad . ea quae naturae non excedunt metas, ad excedentia vero non nisi lumine supernaturali quod donum intellectus vocatur : homo enim ad supernaturalem ordinatus beatitudinem, veritatem circa finem ultimum apprehendere habet intellectus dono : et nisi usque ad hoc a Spiritu sancto moveatur hominis intellectus, ut de fine illo rectam habeat aestimationem, eidem charitatis vinculo connectendus, nondum intellectus donum assecutus est, licet citra finem illum optimum plura attingat praeambula : aestimatio autem recta intellectus dono de fine obtenta,cogit fini optimo firmiter inhaerere, quod sine gratificante non contingit gratia. Et ad hoc ulterius inspice, quod intellectus donum licet circa necessaria et aeterna versetur, illa etiam secundum quod humanorum sunt regulae actuum, considerat : et ideo praefatum donum etiam ad operabilia se extendit, non quidem ut circa ea principaliter existat, sed solum in quantum praefata operabilia rationibus regulantur aeternis, quibus inspiciendis et consulendis superior inhaeret ratio quae intellectus perficitur dono. Humanorum namque actuum regula et ratio existit humana, ac etiam lex aeterna : at lex aeterna humanam excedit rationem : et ideo humanorum actuum cognitio, secundum quod a lege regulantur aeterna, rationem naturalem excedit. Quare ipsa ratio supernaturali indiget lumine, quod donum intellectus jam dictum est. Ex his collige intellectus donum ad finem ultimum pertingere, gratificante etiam informari gratia, et etiam ad humanos deflecti actus regulandos.

26. Consequenter de,scientiae inspice dono, quod sicut intellectus donum ad fidei certitudinem ordinatur. Sicut autem humana mens alicui assentit veritati in cognitione naturali, ipsam videlicet capiendo veritatem, et de eadem certum habendo judicium : sic et in gratuita seu supernaturali contingit notitia fidei. : ut enim perfecte assentiat veritati fidei, oportet ipsam hominis mentem quae proponuntur credenda sane capere, quod ad intellectus doni spectat officium, et de

eisdem certum habere judicium, credenda scilicet a non. credendis discernendo, quod ad scientiae pertinet donum. Fidem autem manifestare et contradicentes convincere, alterius scientiae officium est, quae quidem non omnium est fidelium : et haec non inter gratuita, sed inter data gratis connumeratur dona. Hanc autem discursivam esse contingit scientiam. : scientiae vero donum minime : assimilatur enim scientiae divinae, quae simplici intuitu, non discursu aliquo certum habet de omni veritate judicium. Verum. cum judicium certum ex. causa accipiatur rei quae judicium patitur, scientiae donum non. per causam primam judicat, hoc enim sapientiae est doni,sed per secundas causas seu per res creatas de rebus judicat divinis : res itaque creatas scientiae donum pro . medio accipit, sicut sapientiae donum res increatas. In scientiae itaque dono id quod formale est, sive medium quo cognoscitur, res sunt creatae : id. autem quod materiale, sive id quod cognoscitur, res divinae esse possunt, ut ipsius notitia Dei. In sapientiae vero dono e converso id est: enim quod formale est, res sunt divinae : quod materiale, res creatae esse possunt, ut actus humani cum secundum regulas diriguntur aeternas. Scientiae igitur pars rationis inferior deputatur, sapientiae vero superior. Hoc etiam scientiae donum soli habent justi, qui ex gratiae infusione certum circa credenda habent judicium et agenda.

27. Ulterius de sapientiae dono. Hujus autem doni est causam considerare altissimam, et secundum eam de aliis judicare certissime, et ordinare omnia, quemadmodum et in quolibet rerum genere nuncupatur sapiens, qui secundum causam In illo genere altiorem de omnibus in eodem contentis genere recte judicare potest, puta in medicina perfectus de medicinalibus rectum habet judicium. Hanc itaque causam Deum dico, quem cognoscens, sapiens qui est, potens secundum divinas regulas omnia judicare et ordinare : et divina quidem contemplans ipsa secundum aeternas judicare regulas et humana, tam de divinis quam de humanis per divina certum habens judicium : In contemplatione etenim rerum divinarum et humanarum et rerum ordinatione, quantum ad saiutatcm necessarium esse constiterit, per divinas regulas infallibile habet judicium gratiae dictamine gratificantis. Unde scriptum est : Unctio ejus docebit vos de omnibus (I Joan.ii,27).Qui vero altiori gradu divina contemplans, altiora cognoscit mysteria,aut humana, dirigens non. seipsum tantum sed alios etiam ordinare potest secundum regulas easdem, alterius gratiae gratis datae dono sapiens est, de qua divinus ait Apostulus : Alii quidem, inquit, per Spiritum datur sermo sapientiae (I Cor. xii, 8).

Discipulus. De certitudine judicii hujus doni latius audire vellem.

Philosophia. Cum omnis effectus in suam possit resolvi causam, ex ipsa causa de effectu certum dependet judicium, cum in causam resolvitur, sicut et de communibus judicare potes, in earum Ipsas propria resolvendo principia, et ad sensum quodammodo omnia resolvere oportet, de quibus secundum naturalem judicamus cognitionem : cognitionis enim humanae principium sensus est: sensus enim extremi sunt, sicut Intellectus principiorum, ad quos resolutio facienda est recte judicantis. Sic et in spirituali contingit notitia, quae a prima infunditur causa, ut cognitum divinitus resolvatur ad suam causam, ut rectum accipiat judicium. Unde secundum ordinem causarum oportet esse ordinem judiciorum : sicut enim causa prima est causa secundae, ita per causam primam judicatur de causa secunda. De prima autem causa judicari per aliam causam non potest : et ideo judicium quod per primam fit causam, primum est et perfectissimum et certissimum : et hoc quidem judicium ad sapientiae pertinet donum, quae secundum rationem judicat aeternam.

28. Discipulus. Dictis acquiesco: sed de dono jam prosequere consilii, per quod constat aliquam apprehensionem fieri.

Philosophia. Consilium nihil aliud est quam rationis inquisitio circa agenda : cum igitur hominis proprium sit hujusmodi inquisitione ad agenda moveri, ut hominis mens bene mobilis sit a Spiritu sancto ad agendum, oportet ipsam dono consilii disponi. Quin etiam licet prudentia vel eubulia, sive acquisita sit aut infusa, hominem dirigat secundum ea quae ratio comprehendere potest, non tamen singularia et contingentia quae occurrere possunt, comprehendere potest ratio praedictis habitibus Informata : ideoque dono indiget consilii ut a Deo dirigatur, qui omnia comprehendit. Sic etiam in rebus contingit humanis, ut qui consilii inquisitione sibi non sufficiunt, a prudentioribus consilium requirunt. In omnibus igitur quae ad salutem necessaria sunt, donum consilii dirigit a Deo acceptum. Hocque consilio omnes pollent sancti. Est et consilium gratiae gratis datae, quo plerique vigent in pluribus quae de necessitate non sunt salutis, qui et aliis consilium praebere possunt : sic enim Simeon vir consilii fuit Mathatiae filius.

29. Discipulus. Plene quae volebam explicuisti : sed explicationem aliam adhuc exspecto majorem circa modum illum divinum, ad quem dona disponunt, et secundum quem suos exercent actus, cum virtutes omnes tam morales quam intellectuales quam etiam theologicae secundum modum operentur humanum. Hoc enim omnibus his commune est : donis vero singulare est omnes animae vires elevare ad operationes supra modum humanum existentes.

Philosophia. Dilucidationem hanc sic Intuere. Humana operatio ad quam virtus humano perficit modo, ut secundum quamdam loquar principalitatem, vel ad contemplationem pertinet secundum quam necessaria aspiciuntur et aeterna, vel ad actionem secundum quam contingentia disponuntur libero subjecta arbitrio. In contemplatione autem humana duplex via est. Una quidem secundum quam proceditur ad necessariorum et aeternorum cognitionem, quae ad inventionem pertinet. Alia secundum quod ex praemissis principiis alia ordinantur, quae ad judicium spectat. In via itaque prima quae secundum inventionem est, humano proceditur modo ex sensu in memoriam, ex memoria in experimentum, ex experimento in principia prima quae statim notis terminis cognoscuntur : hunc autem processum intellectus perficit qui habitus est principiorum. Exinde in eadem via quae dicta est, proceditur Inquirendo ex principiis in conclusione : hunc autem processum perficit scientia quae virtus intellectualis est. Hoc autem dico quantum ad ea quae rationi subjacent. In his autem quae supra rationem sunt, fides perficit quae divina inspicit in speculo et aenigmate. Sed quod spiritualia quasi nuda veritate capiantur, supra humanum modum est : et hoc quidem facit intellectus donum, quod de auditis per fidem mentem illustrat. In alia autem via contemplationis quae ad judicium spectat, modus humanus est, ut simplici primorum principiorum inspectione ac causarum altissimarum mens humana de inferioribus judicet ac ordinet : et hoc quidem per sapientiam facit ex Intellectualibus unam existentem virtutibus : sapientis enim ordinare est. Sed quod humana mens illis altissimis uniatur causis, in earum transformatus similitudinem per modum quo qui adhaeret Domino unus spiritus est (II Cor. VI, 17), ut sic quasi ex intimo sui de aliis judicet ac ordinet non solum cognoscibilia, sed etiam actiones humanas ac passiones, supra humanum quidem hoc modum est, qui per sapientiae donum in mente efficitur humana. Ex parte autem actionis duo inveniuntur, scilicet dirigere quod ad cognitionem pertinet practicam, et exsequi quod ad affectio-

nem spectat. In cognitione autem practica quae in operibu dirigit moralibus, duplex invenitur via, sicut et in contemplationis genere. Una scilicet quae secundum inventionem est, et alia quae secundum judicium. In inventione humanus modus est inquirendo et conjecturando procedere in his quae in pluribus accidere solent : ex talibus enim et circa talia moralis est consideratio : et haec quidem inventio secundum hunc modum per eubuliam perficitur, id est, consiliationem bonam. Quod autem homo accipiat quod agendum est quasi per certitudinem, a Spiritu sancto edoctus, supra humanum est modum : et ad hoc quidem consilii perficit donum. In via autem judicii humanus modus est, quod exhis quae frequenter accidere solent, de inventis per consilium, judicet homo probabiliter, quod per synesim fit et AdminBookmark I AdminBookmark , ut supra patuit : et ulterius ordinem consilii hujus in inferioribus ponit, quod per prudentiam fit, quae praeceptiva est. Quod autem homo certitudinaliter sententiet de his quae agenda occurrunt, supra humanum est modum : et hoc per donum fit scientiae, quae conversari docet in medio nationis pravae.

31. Exsecutio autem ejus ad quod fit directio, in duobus consistit, in operationibus scilicet et passionibus, operationes autem quibus fit communicatio ad alterum secundum humanum modum regulantur, vel ex eo quod ad aliquem est communicatio debita, sicut cum aliquid alicui exhibetur quod ei debetur, quod justitia facit : vel ex eo quod ad alterum sua communicat gratis in quantum bonum ejus relucet in tali communicatione, quae quidem communicatio vel est in hoc quod sua dat, quod facit liberalitas in mediocribus, magnificentia in magnis donis vel sumptibus : vel ex eo quod seipsum exhibet alterius cognitioni, ut scilicet cognoscatur talis qualis est per dicta et facta, et hoc facit virtus quaedam veritas dicta, vel alterius affectioni, in quantum se delectabilem exhibet in ludis, quod eutrapelia facit : vel in communi vita, quod facit amicitia secundum quid virtus dicta, per quam homo decenter se ad alterum habet in dictis et in factis. Sed quod ratio communicationis quantum ad omnia praedicta non attendatur ex bono communicantis, vel ejus ad quem est communicatio, ut his includatur terminis, et homo alteri tantum trinust quantum debet, vel quantum ei expedit qui tribuit,sed in quantum Deo acceptum divinum bonum, quod in se vel in proximo relucet, rationem faciat communicationis, hoc supra humanum modum est, et hoc per pietatis fit donum.

30.Passiones autem pertinentvelad irascibilem, vel concupiscibilem. In passionibus autem irascibilis dirigendis secundum humanum modum accipitur pro mensura vel regula relationis bonum. Passiones enim irascibilis ad tria reducuntur, quorum primum spes est, quae respectu boni ardui consequendi existit : quae quidem dirigitur per hoc quod homo pensatis viribus propriis secundum earum mensuram ad ardua virtutis opera se extendit, et hoc facit magnanimitas quae est circa honores magnos, et alia virtus innominata, quae circa mediocres existit : honor enim virtuti debetur. Secundum autem timor est et audacia, quae sunt respectu mali difficilis imminentis : et in his passionibus homo dirigitur, ut secundum quantitatem suarum virium quis hujusmodi aggrediatur vel fugiat, quod ad fortitudinis pertinet virtutem. Tertium vero est ira, quae consurgit ex laesione procedente, in qua directio fit ut homo non insurgat in vindictam ultra offensae quantitatem et juris ordinem, quod mansuetudo facit. Sed quod in omnibus his pro mensura accipiatur virtus divina, ut videlicet ad ardua virtutis opera homo tendat, ad quae scit se viribus suis non sufficere, ac pericula quae vires excedunt proprias, non formidet divino

innixus auxilio, et de injuriis illatis vindictam non requirat, sed etiam gloriam habeat, remunerationem intendens, supra humanum est modum : et hoc totum per donum efficitur fortitudinis.

32. In passionibus denique concupiscibilis quae sunt concupiscentia, amor, et delectatio, secundum humanum modum dirigitur homo ad rationis bonum, ut ad temporalia tantum afficiatur bona, quantum indiget, quod temperantiae opus est, quae circa maximas est delectationes et concupiscentias. Sed quod ex majestatis divinae reverentia omnia haec ut stercora arbitretur, supra humanum est modum : et per hoc donum perficitur timoris,

83. Discipulus. Ex abundanti, sed non superflue sufficientiam explicando dono-

rum, de aliis etiam donis tetigisti quae ab apprehensione sunt semota : et aliud etiam attendi, quod dona omnium virium animae dispositiva, omnium virtutum se immiscent actibus, operationes enim omnium virtutum ad modum elevant divinum, licet dubitari possit cur singulis virtutibus singula non respondcant dona.

Philosophia. In unoquoque genere in quo multa continentur, contingit unum summum esse. Ideoque respectu multarum virtutum, quae unius sunt coordinationis, potest unum donum excellentiam importare : sicut virtutes multae quae etiam circa diversas existunt materias, assignantur partes unius alicujus virtutis secundum quod in materia ejus communicant. Unde non oportet tot esse dona, quot reperiuntur virtutes.