LIBER DE APPREHENSIONE A QUIBUSDAM ADSCRIPTUS.

 PARS I.

 PARS II

 PARS IV

 PARS V

 PARS VI

 PARS VII

 PARS VIII

 PARS IX

 PARS X.

 PARS XI

 PARS XII

PARS IV

DE APPREHENSIONE QUAE FIT PER PHANTASIAM, ET DE MEMORIA

ET REMINISCENTIA.

1. Discipulus. Prosequere doctrinam tuam.

Philosophia. Virtus quarta phantasia est, quae componit imaginationes cum imaginibus, et imaginationes cum intentionibus, et intentiones cum imaginibus, et intentiones cum intentionibus, aut etiam dividit. Ad hanc enim virtutem sic se habent intentiones per aestimativam elicitae, sicut sensata particularia ad sensum communem, qui ea componit et dividit praesente materia, sed phantasia intentiones absente materia i facimus enim, hominem cum duobus capitibus et hujusmodi consimilia, et componimus haec cum intentionibus quas elicitas habemus penes nos. Quare etiam perpendere potes, quoniam oportet hanc mediam esse inter imaginativam in qua formae retentae sunt, et memoriam in qua intentiones sunt servatae, ut utrisque uti componendo et dividendo possit.

2. Discipulus. Haec omnia valde placent. Sed intelligere cupio ad quid phan-

tasia hujusmodi compositioni et divisioni insistat.

Philosophia. Duplex finis ejus videtur esse. Unus quidem cognitio particularium major quae in sensibili anima haberi potest. Unde et phantasia dicta est ab apparitione, et in homine rationi juncta, a vulgo excogitativo, nominatur, cubi cogitare proprie sit rationis. Hujusmodi autem, cognitionis phantasiae finis est sententia et decretum de hoc quod sit illud, non tamen per modum affirmationis et negationis. Secundus vero finis est id quod intenditur ex cognitione et decreto, sicut in habentibus rationem opus finis est artis.

Discipulus. Cum aliqua bruta videamus aliqua opera praeeligere et aliqua refutare, quaedam enim casas per modum artis faciunt et cibum in longum tempus praepararit, videntur aliquid rationis participare : quoniam eligere rationis est.

Philosophia. Electio quae in brutis est, non est vera electio, sed electioni similis : non enim ex ratione, sed ex instinctu naturae procedit: cujus tamen electionis aliqua cognitio principium esse oportet, et non nisi cognitio illius potentiae quae componit et dividit imagines et Intentiones, scilicet phantasiae.

3. Discipulus. Cum haec virtus rationi similetur, estne inter sensibiles apprehensivas altera Ista nobilior ?

Philosophia. Sicut omnis sensus in sensu communi tota est formalitas, sic omnis virtutis sensibilis ultimum et tota formalitas in phantasia esse videtur.

Discipulus. Ex hoc quod dicis perpendi potest, quod sicut omnes sensus unum sunt in forma virtutis sensitivae quae in communi sensu est, ut supra disseruisti : sic omnes vires interiores animae sensibilis videntur esse una in essentialitate communi et substantia, differentes autem secundum esse materiale in diversis partibus cerebri in quo organizantur istae potentiae, sicut etiam sensus diversificantur in diversis organis.

4. Philosophia. Bene ratiocinaris, et ulterius apprehende, quod quia imaginativa et aestimativa et phantasia in communi essentialitate non differunt, ideo saepe una ponitur pro alia, et phantasia omnes comprehendit, ut ejus declarat diffinitio dicens phantasiam esse motum a sensu secundum actum factum , ''ut hic motus dicat potentiam, unam quidem et communem praedictis viribus differentibus secundum esse materiale motam a sensu, scilicet communi Immediate facto in actu: sensus enim communis non movet potentiam interiorem nisi moveatur a re ner sensus particulares accepta. Sed proprie phantasia accepta secundum esse materiale quod accipit in suo organo, est potentia collativa imaginum et intentionum per compositionem et divisionem.

Discipulus. Per ea quae dilucide docuisti, apparet quod phantasia generaliter accepta, commune objectum et commu-

nem actum habet cum imaginativa et aestimativa : sed sumpta stricte, imagines et intentiones habet pro objecto, actum vero in earum compositione et divisione. Conjicio enim, quod sicut supra sensibile proprium operatur sensus proprius recipiendo ipsum et videndo, sensus autem communis super idem operatur componendo alii et dividendo ab Ipso, et discernendo Identitatem et diversitatem Inter ea, sic supra imagines operatur imaginativa, eas recipiendo a sensu communi et retinendo : et si componit vel dividit eas, non facit nisi compositione et divisione sensus communis : et supra intentiones aestimativa, eas eliciendo et ex eis motum determinando : phantasia vero super eadem operatur componendo et dividendo. Philosophia. Recte collegisti.

5. Discipulus. Edoceri peto an phantasia In homine et in brutis differat.

Philosophia. Non te lateat quod praedictae potentiae in essentia una secundum esse diversum in organis tres sunt, et in homine accipiunt ordinem operandi a ratione, et ab ea reguntur : et quia ratio diversificatur secundum diversitatem eorum de quibus ratio est, et ideo operationes phantasiae multiplicantur in homiliae valde. Ideoque etiam plerumque haec vis intellectum impedit, eo quod nimis occupat animam compositiones et divisione imaginum et Intentionum quarum est magnat copia apud eam : quia non solum potest componere recepta a sensibus, sed etiam lingere his similia. Praeterea impressiones factae in intellectu, frequenter non sunt similes imaginibus et Actionibus phantasiae : et ideo hujusmodi imagines et ficliones plerumque generant errorem et deceptionem. Et ulterius advertere potes, quod somnia quae sunt pro prophetia futurorum, aliquando sunt applicata ad imagines et fiunt illusiones : sed quando intellectus applicat suis conceptionibus congruas Imagines et inten- tiones, tunc compositiones imaginum et intentionum indigent interpretationibus,

eo quod non conveniunt conceptionibus intellectualibus imagines et intentiones sensibilium nisi secundum metaphoram.

Discipulus. Hanc digressionem parvam valde laetanter accepi : sed jam regredere ad differentiam quam orsa es.

Philosophia. Audisti de phantasia juncta rationi quae in homine est: quando vero ut in brutis praedictae vires interiores seu phantasia quae ultima est earum formalitas, non sunt cum ratione, reguntur ad instinctum naturae solum: et quia natura uno modo se habet in habentibus speciem unam, ideo opera phantasiae in talibus sunt uno modo : omnis enim hirundo uno modo facit nidum, et formica cibum praeparat: et ideo bene dicuntur hujusmodi vires in brutis agi potius a natura et non agere, in homine vero agere, in quo natura instrumentaliter subservit eis. Unde quia similitudinem cum ratione habet in homine phantasia, non irrationabiliter excogitativa nuncupata est, cum excogitare rationis sit actus.

Discipulus. Haec omnia luce clarius patent : sed dicas an omni insit animali ?

Philosophia. Non omnia animalia hanc habent potentiam secundum esse ab aliis distinctam propter cerebri defectum. In quibusdam enim animalibus imperfectis totum cerebrum non differt a natura medullosa frigida, in qua est sensus et tenuis imaginatio : et ideo spiritus eorum non depuratur, et cerebrum eorum non confortatur ad hujusmodi operationes animales perfectas.

6. Discipulus. Cuncta plana facis : sed aperi hoc solum, an phantasia corrumpatur ?

Philosophia. Noveris phantasiam tripliciter corrumpi. In comparatione enim ad intellectum aliquando corrumpitur : quia intellectus spiritualium non sufficienter resultat in phantasmatibus : et ideo quando multiplicantur phantasmata, incipit anima adhaerere phantasmatibus, et errat in intellectu spiritualium, sicut supra tetigi. Aliquando etiam in comparatione ad. sensum communem phantasia corrumpitur : ex indebita enim compositione vel divisione sensus communis generatur corruptio in actu phantasiae, quae est falsitas contingens ex distantia rei sensibilis : quia phantasia accipit re non praesente : et ideo non dirigit formam rei sensibilis quam habet ad rem sicut facit sensus : et ideo sunt illusiones frequentes in ipsa phantasia in sensibus propriis. Contingit etiam ejus falsitas ex sensibili per accidens, et sensibili communi, in quorum compositione et divisione frequens accidit deceptio. Ultimo etiam modo phantasia corrumpitur in se, ut cum pars capitis anterior laeditur vel turbatur infirmitate, aut aliquo accidente, ut in quibusdam aegritudinibus contingit, in quibus multiplicantur phantasiae indeterminatae, sicut etiam cum laeditur pars posterior, memoria debilitatur, et memoria debilitata consequenter sequitur debilitatio cognitionis et rationis.

7. Discipulus. De hac virtute plene satisfecisti mihi : si aliud restat, prosequere.

Philosophia. Ultima virtus sensibilis memoria est, quae etsi aliquando pro habitu memorativo, aliquando vero pro memorabili accipiatur, ut egregius doctor accepit Aristoteles, dicens quod nihil est de mem.oria quod non sit in memoria, proprie tamen pro potentia accipitur, quae sic diffiniri solet : Memoria est conservatrix harum intentionum quas apprehendit aestimativa : et ideo est arca intentionum., sicut et imaginativa formarum conservatrix, est arca formarum.

Discipulus. Videtur quod imaginativa et memorativa, cum utraque reservet, non differant, nisi in objectis : quoniam

Intentio unius, forma vero alterius est objectum.

Philosophia. Memoria, non tantum reservat, sed etiam redit per intentionem non sensatam In imaginem rei, et per imaginem In rem Ipsam in praeterito acceptam .

Discipulus. Videtur ex his haec potentia et passiva esse, quia recipit et reservat : et etiam activa, quia reddit.

Philosophia. Verum dicis : sed in objecto memoriae tria te volo advertere : quorum unum determinat rem in qua revertitur memoria per actum recordationis, et hoc est tempus praeteritum. Aliud. vero est quod ducit in rem illam ex parte animae, et rei proximum : et hoc est imago ut imago, id est ut ducens in rem. Ultimum vero est illud quo cognoscitur illa Imago esse illius rei, et hoc est intentio rei elicita, et hoc est proximum memoriae.

8. Discipulus . Jam per me adverto quod memoria In tribus differt ab imaginativa : tum quia memoria est servativa intentionum, imaginativa vero imaginum : tum etiam quia memoria determinat differentia temporis, scilicet praeteriti, imaginativa vero sine hujusmodi differentia retinet : tum quia memoria est reflexiva, imaginativa vero non. Unde et actus memoriae sic solet diffiniri, quod actus memoriae est facere praesentari post ejus absentiam intentionem rei ante imaginem, et indicat illam esse interitionem rei quam prius imaginabatur sensus, id. est, quam prius accepit sensus sub prima magnitudine et figura.

Philosophia. Recte advertisti de differentia hujus virtutis ad imaginativam et ejus actu reflexivo. Et ulterius adverte ejus differentiam ad. meditationem : quia meditationes salvant memoriam, ut dixit Aristoteles, in reminiscendo. Unde accipitur quod meditatio est secundum intellectum ortum a sensibus, et est frequens conversio memoriae super speciem rei ut est imago, et non ut est secundum se ac-

cepta : nihil enim aliud est meditatio quam speculari multoties idem sicut Imaginatum et non sicut per se. Ad actum intellectus etiam nota differentiam actus memoriae : quia intellectus contemplatur speciem rei, et est principium scientiae praesens in anima, et non retorquet eam ad rem acceptam in praeterito sicut facit memoria.

9. Discipulus. Plenius assignasti differentiam hujus virtutis quam conceperam : sed aperi ulterius an differat a reminiscentia.

Philosophia. Scias memoriam et reminiscentiam esse unam virtutem subjecto, sed. duas secundum modum et rationem : quia reminiscentia licet sit corporea virtus, sicut ipsa memoria, tamen habet sibi conjunctum actum rationis, eo quod procedit via syllogistica a principio determinato per quod refertur in animam id quod in praeterito fuit in Ipsa anima. Memoria vero per collationem intentionum et imaginum venit in rem, et non a principio determinato.

Discipulus. Rogo hanc differentiam clarius aperias.

Philosophia. Hanc differentiam sic potes colligere : quia memoria non habet conjunctum sibi actum rationis, reminiscentia vero sic, unde syllogizatur decurrcndo deliberative et syllogistice a principio determinato aliquo usque ad quaesitum oblitum. Unde sic solet diffiniri : Recordatio seu reminiscentia est Ingenium rovolvondi quod oblitum est : et cum ingenium sit actus rationis quo medius terminus invenitur, non tamen reminiscenlia est actus rationis, cum sit virtus corporea : sed ingenium vocatur, quia actum rationis habet sibi conjunctum. Praeterea memoria non habet principium determinatum, sed utitur phantasmate ut imagine deveniendo in rem prius acceptam , Reminiscentia autem procedit a principio determinato : et ideo Illi qui volunt frequenter esse in reminiscentia suorum amicorum, dant eis me- moriale a quo tanquam a principio determinato incipiat reminiscentia decur-

renclo usque ad amicitiam in praeterito exhibitam, ut puta donavit amico quis annulum, ex annulo sicut ex principio determinato proceditur ad dantem vel recipientem , et exinde ad amicitiam ostensam in praeterito tempore. Et ideo dicit Aristoteles, quod a locis videntur reminisci aliquando, id est a principiis in quibus locantur quaesita quae habita fuerunt in praeterito. Unde idem dicit, quoniam in reminisci est quidam decursus a principio ad quaesitum, quod reminisci est syllogismus quidam. Hac eadem causa alibi dicit, quod reminisci est syllogismus quidam : et etiam hac eadem causa dicit quod reminisci est eius quod quo- dammodo est in anima et quodammodo non : nam quoad principia est in anima, sed quoad ultimo quaesitum non est in anima, sed in oblivionem cessit.

10. Discipulus. Jam per me video, quod Iterata scientia non est reminiscentia : quoniam scientia iterata in oblivionem cessit non solum in se, sed etiam quoad principia : unde simpliciter in anima non est.

Philosophia. Dilucide ex datis teipsum ad majora erigis, sed altius attende, quod reminiscentia ex principio procedens aliquando hoc facit ordine naturali, et tunc decursus velox est, ut a lacte in album progreditur, et ab albo in aerem lucidum propter similitudinem, et ab aere in humidum propter naturae conformitatem, et ab humido reminiscitur veris quod est calidum et humidum, et sic ver est quaesitum per reminiscentiam quod fuit scitum in praeterito. Quandoque vero procedit reminiscentia ordine probabili non naturali vel necessario, et tunc discursus non est adeo velox : hujusmodi autem processus est a contrario in contrarium, sive a simili in simile, seu ab adjuncto aliquo aut accidente in subjectum aliquod : cum enim quis apprehendit nigredinem corvi, reminiscitur aethiopis

quem prius noverat. Aliquando autem procedit ordine consueto, et tunc quandoque interciditur consequentia vel ordo naturalis, sicut homines velocis ingenii in primo principio recordantur ultimi non decurrendo per media, eo quod sic consueverunt reminisci: quandoque vero ponunt sibi alii in consuetudine quaedam similia valde remota, sicut qui per calidum reminiscitur veris, tales non procedunt ab intentionibus ordinatis, sed ab una intentione veniunt in aliam quae propinqua est sibi, sicut aliquis respiciens librum, recordatur magistri et a magistro venit ad subtilitatem et utilitatem suae doctrinae. Est autem hujusmodi processus a consuetudine velox : quoniam enim vis consuetudinis est ut naturae, accidit eis velocitas in reminiscendo, sicut illis qui procedunt ordine naturali.

11. Discipulus. Omnia haec plena sunt veritate.

Philosophia. Ex hoc quod ultimo audisti, perpende tertiam differentiam inter memoriam et reminiscentiam. Memoria enim non procedit nisi a propriis intentionibus et Imaginibus rei in rem prius acceptam a sensu : reminiscentia etiam vadit per intentiones propinquas, licet non proprias seu conjunctas rebus ordine naturali, ut In exemplo libri et magistri et doctrinae tibi proposui: et in talibus trahitur vis consequentiae a sola consuetudine : quia talia quis consuevit simul accipere, sicut cum libro magistrum, et cum. magistro lectionem, et cum lectione subtilitatem, et cum subtilitate affabilitatem, et cum illa amicitiam : haec enim omnia non sunt conjuncta nisi vi consuetudinis : quia in praeterito accipit ea anima simul in homine uno.

Discipulus. Haec in se obscura plana facis exemplorum copia.

Philosophia. Est et quarta differentia: quoniam memoria recipit speciem acceptam in tempore praeterito, sed non sub certa temporis mensura : ex se enim non habet determinare quot dies praete- rierint. Canis enim etsi memoratur hominis visi in praeterito, non tamen recognoscit quod viderit heri aut nudiustertius. Hoc autem facere potest reminiscens, qui non solum tempus praeteritum advertit, sed et mensuram praeteriti temporis advertere potest.

12. Discipulus. Ex his quae docuisti,

didici quod imaginativa non decernit temporis differentiam, memoria vero decernit temporis praeteriti differentiam : sed reminiscentia ulterius decernit temporis praeteriti differentiam sub certa aliquando mensura, licet aliquando non sub certa.

Philosophia. Ut video doctrinam bene accipis. Recolligo igitur, quod reminiscentiae media quaedam sunt secundum ordinem naturalem vel rectum, ut ab antecedentibus, vel consequentibus, vel repugnantibus, et in his est reminiscentia velox. Unde dicit Aristoteles : Veloces sunt maxime a principio reminiscentes : sicut enim se habent res ad invicem quae consequuntur se, sic magis sunt reminiscibilia quaecumque ordinationem habent, sicut doctrinae : prava autem et inordinata graviter. Quaedam vero se habent ut probabilia, et fiunt ex signis et icotibus, sicut reminiscentes logice. Quaedam vero habent talem vim a consuetudine, qualem habent ordinata per naturam : dicit enim Aristoteles, quod consuetudo ut natura est : quae enim consuevimus videre vel audire in eodem loco aut tempore, illorum reminiscimur per locum illum aut tempus. Procedit etiam reminiscentia quandoque a casu et fortuna, ut placuit Aristoteli.

13. Discipulus. Haec omnia licet praedicta sint, libenter tamen in summa reaccepi. Sed die, quaeso, unde difficultas contingat reminiscendi.

Philosophia. Una causa difficultatis hic sumitur ex corpore : tum quia male complexionatum, unde impeditur velocitas motus ab uno in aliud : tum quia viae spiritus animalis constringuntur ne a prima cellula in mediam et a media in postremam discurrat : cellulae enim distinguuntur quadam carnicula ad modum vermis facta sita in ostiis cellularum : et haec quandoque impedit discursum spiritus per cellulas. Unde contingit, quod nitentes reminisci et meditari movent caput, nunc elevando, nunc deprimendo : natura enim carniculam illam tunc amovere nititur, ut libere transeat spiritus. Altera etiam causa difficultatis accipitur ex parte animae : anima enim quae ignorans est, nescit revolvere principia ex quibus habetur quaesitum : aut etiam si ignorans non sit, pauca tamen principia reminiscibilia revolvit : et si plura revolveret , reminisceretur quaesiti. Tertia vero causa ex parte reminiscibilium esse potest : cum enim inordinata sunt, principia eorum non de facili ad ordinem communem reduci possunt .

14. Discipulus. Nihil jam superest ambiguum, si contrarium doceas unde reminiscendi eveniat facilitas.

Philosophia . Scito quoniam siccitas facit ad retentionem phantasmatis quod multum movet in reminiscendo : similiter autem et frigiditas. Humiditas vero facit ad velocitatem motus, et similiter caliditas quae facit fortiter discurrere spiritus et fluere formas. Unde et melancholici bene reminiscentes dicuntur, quoniam horum phantasmata movent maxime quae bene retinent : et phlegmatici, in quibus humiditas mota non facile pausat donec veniat in id quod quaeritur, si recte procedit motus, humiditatem intelligas temperatam, qualis in senibus non est, et cui siccitas retentiva sit admixta.

15, Discipulus. Cum. satis luculenter de materialibus interioribus tractatum expediens, in quo de earum actibus et objectis satis mihi elucescit, de organis solum tuum efflagito dogma.

Philosophia. Tres scias cellulas capitis fore, scilicet anteriorem, mediam, et posteriorem : et spiritus quidem animalis a prima transit in mediam, et ab hac in ultimam. Prima iterum consequitur sectionem. Nam in hac prima quae propinquissime jungitur organis sensuum, et ad quam immediate recurrunt nervi sensibiles sicut ad quoddam centrum, qui medullosus locus et humidus est, constituitur sensus communis : et post hunc locum est major durities ex frigiditate proveniens cerebri : et hunc locum in quo formae retinentur, quia per siccum aliquantulum terminatum., damus imaginativae . Tertium autem locum primae cellulae, qui ex motu multi spiritus calidus est, aestimativae quae intentiones elicit concedimus. Memoriam vero reservan-

tem intentiones posteriori parti totius cerebri assignamus, quae sicca est propter nervos multos qui oriuntur ex ea. Complexio autem hujus partis optima esse dignoscitur, si temperate sicca fuerit siccitate terminante humidum, ne fluidum sit nimis, et temperate frigida frigiditate coagulante figuras formarum impressarum, ne dissolvantur. Phantasiam autem quae convertit se tam super intentiones quam super formas, in medio totius cerebri inter imaginativam et memoriam locamus. Hujus autem signum est, quia laesa media cellula, non habetur ab aliquo animali ordinatum regimen vitae, eo quod non potest in formis sensatis et intentionibus discernere secundum quod oportet: tunc enim animalia furibunda et rapida effici constat.