Caput XXI.

1 Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis suis † super mare † Tiberiadis. Manifestavit autem sic: 2 Erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Natanael, qui erat a Cana Galileae, et fili Zebedaei, et alii discipuli ejus duo. 3 Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navem: et illa nocte prendiderunt nihil. 4 Mane autem jam † facto, stetit Jesus in litore; non tamen cognoverunt discipuli, quia Jesus est. 5 Dicit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. 6 Dicit eis: Mittite in dextram partem † navis retem, et invenietis. Miserunt ergo, et prae multitudine piscium etiam non poterant retiam trahere. 7 Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus: Dominus est. Simon itaque † Petrus, cum audisset, quia Dominus est, tunica succinxit se, (erat enim nudus) et misit se in mare. 8 Ceteri vero discipuli navigio venerunt: (non enim longe erant a terram, sed quasi a † gubitis cc.) trahentes retiam piscium. 9 Ut ergo discenderunt in terram, viderunt carbones incensos, et piscem impositum, et panem. 10 Dicit eis Jesus: Adferte ex piscibus, quos prendidistis. 11 Ascendit Simon Petrus, et trahit retem plenum ad terram magnis piscibus CLIII. Et cum tanti essent, non est ruptum rete. 12 Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Nemo tamen † discentium audebat interrogare eum: tu quis es? scientes, quia Dominus est. 13 Venit † Jesus, et accepit panem, et dabat eis, et piscem similiter. 14 Hoc jam tertio manifestavit se Jesus discipulis suis, postquam surressit a mortuis. 15 Cum ergo prandidissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Johannis diliges me? Dicit ei: Utique, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce oves † meas. 16 Iterum dicit ei: Simon Johannis, diliges me? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce 17 oviculas meas. Dicit ei tertio: Simon Johannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio, Amas me? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis omnia, tu nosti quia amo te. Dicit ei: Pasce oves meas. 18 Amen, amen dico tibi, cum esses junior, praecingebas te, et ambulabas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te praecinget, et ducit quo tu non 19 vis. Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et, cum hoc dixisset, dicit ei: 20 Sequere me. Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit ad cenam super pectus ejus, et dixit: Domine, quis est, qui 21 tradet te? Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit ad Jesum: Domine, hic autem quid? 22 Dicit ei Jesus: Sic volo eum remanere, donec venio, quid ad te? tu me sequere. 23 Exivit ergo hic sermo apud fratres, quia discipulus ille non moreretur. Et non dixit ei Jesus: Non morietur: sed: Sic eum volo manere, donec venio †, quid ad te? 24 Hic est discipulus, qui testimonium perbibet de his, et qui scripsit † haec: et scimus, quia verum est testimonium ejus. 25 Et alia quidem multa fecit Jesus, quae non sunt scripta in hoc libro; quae, si scribebantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos libros, qui scriberentur.