Caput IX.

1 Et praeteriens vidit † caecum ex nativitatem: 2 et interrogaverunt eum discipuli sui, dicentes: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, quoniam caecus natus est? 3 Respondit Jesus, et dixit eis: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera 4 Dei in eo. Me oportet operari opera ejus, qui misit me, cum dies est: veniet enim nox, cum nemo poterit 5 operari. Cum sum in hoc mundo, lumen sum mundi. 6 Haec cum dixisset, expuit in terram, et fecit lutum de sputamento, et superlinuit lutum super oculos illius 7 caeci, et dixit ei: Vade in natatoriam Siloam † (quod interpraetatur Missus). Et perressit, et abluit se, et venit videns. 8 Vicini autem illius, et qui viderant eum antea (quoniam mendicus erat, et caecus) dicebant: Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat? 9 Alii dicebant: Hic est. Alii dicebant: Non est, sed similis est illi. Ille autem dicebat: Ego sum. 10 Dixerunt † ergo ei: Quomodo aperti sunt oculi 11 tui? † Respondit ille, et dixit: Homo, † qui dicitur Jesus, lutum fecit, et superlinuit me, et dixit mihi: Vade in Siloam †, et ablue te. Et abii, et ablui me, et videre coepi. 12 Dixerunt autem ei: Ubi est ille? Ait illis †: Nescio. 13 Perduxerunt autem eum ad Pharisaeos, qui caecus fuerat. 14 Erat autem sabbatum qua die lutum fecit Jesus, et aperiit illi oculos. 15 Rursus igitur interrogabant eum Pharisaei, dicentes: Quomodo vides? Et ille dixit eis: Lutum fecit, et imposuit super oculos meos, et ablui me in Siloam, et ecce video. 16 Dicebant autem quidam ex Pharisaeis: Homo hic non est a Deo, quod sic sabbatum non obserbat. Alii † dicebant: Quomodo potest homo peccator talia † signa facere? Et dissensio erat inter eos. 17 Dicebant † ergo caeco illi †: Tu quid dicis de eo, qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia Propheta est. 18 Non credebant † Judaei de illo, qui fuerat caecus, donec vocaverunt parentes 19 ejus: et interrogaverunt eos: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo videt modo? 20 Responderunt illis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus 21 natus est. Quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus: aetatem habet, ipse pro se loquatur. 22 Haec dixerunt parentes ejus, quia timebant Judaeos: jam enim consiliati erant Judaei, ut si quis eum confiteretur Christum †, extra synagogam 23 fieret. Propterea parentes ejus dixerunt: Quia aetatem habet, ipsum interrogate. 24 Vocaverunt ergo hominem iterum, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: Da honorem Deo, nos scimus quia hic homo peccator est. 25 Dixit ergo ille †: Si peccator est, nescio: unum scio, quia caecus cum essem, modo video. 26 Dixerunt ergo ei: Quid fecit tibi? quomodo aperuit oculos tuos? 27 Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quid iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri? 28 Maledixerunt ei. et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos Moysi discipuli 29 sumus. Nos scimus quia Moysi locutus est Deus: hunc autem nescimus unde sit. 30 Respondit ille homo. et dixit †: In hoc mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit oculos meos: 31 scio quia peccatores Deus non exaudit; sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit Deus. 32 A saeculo numquam auditum est quia aperuit quis oculos caeci nati. 33 Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quicquam. 34 Responderunt, et dixerunt ei: In peccato natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. 35 Audiit autem Jesus, quia ejecerunt eum foras: et invenit eum, et dixit † ei: Tu credis in Filium Dei? 36 Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in illum? 37 Dixit ei Jesus: Et vidisti, et qui loquitur tecum, 39 ipse est. In judicium ego veni in hunc mundum: ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. 40 Et audierunt ex Pharisaeis †, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos caeci sumus? 41 Dixit eis Jesus: Si caeci essetis, non haberetis peccatum, sed dicitis: Quia videmus. Peccatum vestrum manet in vobis.