Caput XVI.

1 Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. 2 Absque Synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interfecerit vos, aestimet se obsequium Deo 3 praestare: sed haec facient, quia non noverunt Patrem, neque me. 4 Haec autem locutus sum vobis; ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. 5 Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: nunc autem † vado ad eum, qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me, Quo 6 vadis? Sed, quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. 7 Sed ego veritatem dico vobis; expedit vobis ut eam: si non habiero ego, Paracletus non veniet ad vos: si autem habiero, mittam illum ad vos. 8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et juditio. 9 De peccato quidem, quia non credunt † 10 in me: de justitia vero, quia eo ad Patrem, et jam non videbitis 11 me: de judicio autem, quia Princeps mundi hujus jam judicatus est. 12 Adhuc habeo multa vobis dicere: sed non potestis ea † portare 13 modo. Cum enim venerit ille Spiritus veritatis, deducet vos in veritate omni †. Non enim loquitur a semetipso, sed haec, quae audit, loquetur, et quae venient, adnunciabit 14 vobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et adnunciabit vobis. 15 Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: Quia de meo accipiet, et adnuntiabit vobis. 16 Modicum, et jam non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me. 17 Dixerunt ergo discipuli ejus ad alterutrum: Quid est hoc, quod dicet nobis: Modicum, et non videbitis me, et iterum modicum, et videbitis me: et: Quia vado ad 18 Patrem. Quid est hoc modicum †? nescimus quid loquitur. 19 Cognovit Jesus †, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis cum alis alio, quia dixi: Modicum, et non videbitis me, et iterum modicum, et videbitis me. 20 Amen, amen dico vobis, quia vos flebitis, et lugebitis, mundus autem gaudebit: vos † tristes eritis, sed tristitia vestra in gaudium convertetur. 21 Mulier cum parit, tristitiam habet, quoniam venit dies † ejus: cum autem peperit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in hunc 22 mundum. Et vos nunc quidem tristitiam habebitis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit † a 23 vobis. Et in illo die nihil me interrogatis. Amen, amen dico vobis, si quid petieritis a Patre in nomine meo, dabit 24 vobis. Usque modo non petiistis nihil in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit impletum. 25 Haec in proverbiis locutus sum vobis. Veniet hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre manifestabo vobis. 26 Illo die in nomine meo petitis, et non dico vobis, quia ego rogabo 27 Patrem; ipse enim Pater diligit vos, quia vos me diligitis, 28 et creditis, quia a Deo exivi †, et veni in hunc mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. 29 Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. 30 Nunc scimus quoniam scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus, quoniam a Deo existi. 31 Respondit eis Jesus: Modo 32 creditis? Ecce venit hora, et jam venit, ut dispargamini unusquisque in sua regione, et me solum relinquatis: et non sum solus, quoniam Pater mecum est. 33 Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In hoc autem mundo praessuram habebitis: sed bono animo estote, ego vici mundum.