Caput V.

1 Post haec erat dies festus Judaeorum, et ascendit Jesus Hierosolymis in inferiorem partem 2 Natatoriae piscinae, quae dicitur Hebreicae Betzeta, quinque porticus habens. 3 In his decumbebant † turbae infirmorum, caecorum, claudorum, aridorum, paralyticorum † expectantium aquae motum. 4 Angelus autem discendebat: et movebat † aqua. Et quicumque prior discendebat in natatoria, sanus fiebat quacumque tenebatur infirmitate. 5 Erat autem ibi homo † XXX et VIII annos habens in infirmitatem 6 †. Hunc ut vidit Jesus jacentem, sciens quod jam multum temporis habuerit, ait illi: Vis sanus fieri? 7 Respondit illi infirmus, et dixit: Domine, hominem non habeo, ut cum mota fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum enim ego venio, alter ante me discendit. 8 Ait illi Jesus: Surge, et tolle grabattum tuum, et ambula: 9 Et statim sanus factus est homo ille: et surrexit †, et sustulit grabattum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in illa die. 10 Dicebant ergo Judaei illi, qui curatus fuerat: Sabbatum est, et † non licet tibi tollere grabattum tuum. 11 Respondit illis, dicens: Qui fecit me sanum, ipse mihi dixit: Tolle grabattum tuum, et ambula. 13 Infirmus autem † nesciebat quis esset. Jesus enim statim devertit, cum vidisset turbam in illo loco. 14 Post haec invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es: jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat. 15 Et † abiit homo ille, et indicavit Judaeis quia Jesus est, qui fecit eum sanum. 16 Et propter hoc persequebantur Judaei Jesum, quia haec faciebat sabbato. Jesus autem respondit eis, dicens: 17 Pater meus usque adhuc operatur, et ego operor. 18 Propter hoc † magis quaerebant eum Judaei interficere: quod non solum solvebat sabbatum, sed et quod patrem suum diceret Deum, aequalem se faciens Deo. Respondit Jesus, et dixit eis: 19 Amen, amen dico vobis: non potest Filius ab se facere quicquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaequae enim ille facit, eadem et Filius facit similiter. 20 Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei, quae ipse facit: et majora opera demonstravit ei, ut vos admiremini. 21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat: sic et Filius, quos vult vivificat. 22 Nec enim Pater judicat quemquam: sed judicium omnem dedit Filio, 23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem: qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. 24 Amen, amen dico vobis, quoniam qui verbum meum audit, et credit ei, qui me misit, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transit de morte ad vitam. 25 Amen, amen dico vobis, quoniam veniet hora, in qua audient mortui vocem Fili Dei: et qui audierint, vivent. 26 Sicut enim Pater habet vitam in se: sic et Filio dedit habere vitam in semetipso: 27 et potestatem dedit ei judicium faciendum, quoniam Filius hominis 28 est. Nolite mirari haec, quoniam veniet hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem ejus †: et resurgent 29 qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: qui autem iniqua gesserunt, in resurrectionem judicii. 30 Non enim possum ego a me ipso facere quicquam. Sicut enim audio, ita et judico: et judicium meum justum est: quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui me misit Patris †. 31 Si ego testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum. 32 Alius est, qui testificatur de me: et scio quia verum est testimonium ejus †, quod testificatur de me. 33 Vos misistis ad Johannem: et testimonium perhibuit veritati. 34 Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed haec ideo dico ut vos salvi 35 sitis. Ille erat lucerna ardens, et lucens. Vos vero voluistis exultare ad horam in lumine ejus. 36 Ego autem habeo testimonium majus Johannen. Opera enim, quae dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quae facio, † testimonium perhibent de me, 37 quoniam Pater me misit: et qui me misit Pater, ipse testimonium perhibet de me: neque vocem ejus umquam audistis, neque figuram vidistis, 38 et verbum ejus non habetis in vobis manentem: quoniam quem misit ille, huic vos non creditis. 39 Scrutate Scripturas, quoniam putatis vos in ipsis vitam aeternam habere: et ipsae sunt, quae testimonium perhibent de me: in quibus putatis vos vitam habere: haec sunt, quae testificantur de 40 me: et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. 41 Honorem ab hominibus non accipio. 42 Sed cognovi vos, quoniam non habetis caritatem Dei 43 in vobis. Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum recipitis. 44 Quomodo potestis vos credere, qui honorem ab invicem accepistis: et honorem ejus, qui est solus, non quaeritis? 45 Nolite putare quoniam ego vos aput Patrem accusabo †, est qui bos accuset Moyses, in quem vos sperastis †. 46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. 47 Nam si illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?