LIBER DE UNITATE ECCLESIAE.

 ARGUMENTUM. 0493D Occasione schismatis Novatiani, ut suos Carthaginienses deterreret, alioqui non multum ab illo abhorrentes, propter Novatum et alios

 I. CUM moneat Dominus et dicat: Vos estis sal terrae (Matth. V, 13), cumque esse nos jubeat ad innocentiam 0495B 0496A

 II. Unde nobis exemplum datum est veteris hominis viam fugere, vestigiis Christi viventis insistere ne denuo incauti in mortis laqueum revolvamur, se

 III. Cavenda sunt autem, fratres dilectissimi , non solum quae sunt aperta atque manifesta , sed et astutae fraudis subtilitate fallentia. Quid vero a

 IV. Quae si quis consideret et examinet, tractatu longo atque argumentis opus non est. Probatio est ad fidem facilis compendio veritatis. Loquitur Dom

 V. Quam unitatem firmiter tenere et vindicare debemus, maxime episcopi, qui in Ecclesia praesidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum

 VI. Adulterari non potest sponsa Christi, incorrupta 0502B est et pudica. Unam domum novit, unius cubiculi 0503A Qui non est mecum, adversus me est e

 VII. Hoc unitatis sacramentum, hoc vinculum concordiae inseparabiliter cohaerentis ostenditur quando in Evangelio tunica Domini Jesu Christi non divid

 VIII. Quis ergo sic est sceleratus et perfidus, quis sic discordiae furore vesanus, ut aut credat scindi posse aut audeat scindere unitatem Dei, veste

 IX. Idcirco et in columba venit Spiritus sanctus: simplex animal et laetum, non felle amarum, non morsibus saevum, non unguium laceratione violentum,

 X. Hinc haereses et factae sunt frequenter et fiunt, dum perversa mens non habet pacem, dum perfidia discordans non tenet unitatem . Fieri vero haec D

 XI. Contra ejusmodi clamat Dominus, ab his refraenat et revocat errantem plebem suam, dicens: Nolite 0508A audire sermones pseudoprophetarum, quoniam

 XII. Nec se quidam vana interpretatione decipiant quod dixerit Dominus: Ubicumque fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum (Matth.

 XIII. Ideo et cum orandi legem daret, addidit dicens: Et cum steteritis ad orationem, remittite si quid 0510A habetis adversus aliquem, ut et Pater ve

 XIV. Tales etiamsi occisi in confessione nominis fuerint, macula ista nec sanguine abluitur: inexpiabilis et gravis culpa discordiae nec passione purg

 XV. Nam et prophetare et daemonia excludere et virtutes magnas in terris facere sublimis utique et admirabilis res est, non tamen regnum coeleste cons

 XVI. Malum hoc, fidelissimi fratres, jam pridem coeperat sed nunc crevit ejusdem mali infesta clades, et exsurgere ac pullulare plus coepit haeretica

 XVII. Non tamen nos moveat aut turbet multorum nimia et abrupta perfidia, sed potius fidem nostram, praenuntiante rei veritate, corroboret . Ut quidam

 XVIII. Sic Chore et Dathan et Abiron, qui sibi contra Moysen et Aaron sacerdotem sacrificandi licentiam vindicare conati sunt, poenas pro suis statim

 XIX. Quos imitantur scilicet atque sectantur qui, 0514B Dei traditione contempta, alienas doctrinas appetunt et magisteria humanae institutionis induc

 XX. Nec quisquam miretur, dilectissimi fratres, etiam de confessoribus quosdam ad ista procedere , inde quoque aliquos tam nefanda quam gravia peccare

 XXI. Confessio exordium gloriae est, non meritum jam coronae nec perficit laudem, sed initiat dignitatem. Cumque scriptum sit, Qui perseveraverit usq

 XXII. Nam et Judam inter Apostolos Dominus elegit, et tamen Dominum Judas postmodum prodidit. Non tamen idcirco Apostolorum fides et firmitas cecidit

 XXIII. Opto equidem, dilectissimi fratres, et consulo pariter et suadeo ut, si fieri potest, nemo de fratribus pereat et consentientis populi corpus u

 XXIV. Monet nos Spiritus sanctus et dicit: Quis est homo qui vult vitam et amat videre dies optimos? Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loqu

 XXV. Haec unanimitas sub Apostolis olim fuit. Sic novus credentium populus Domini mandata custodiens, 0518B charitatem suam tenuit. Probat Scriptura d

 XXVI. In nobis vero sic unanimitas diminuta est, ut et largitas operationis infracta est . Domos tunc et fundos venumdabant, et thesauros sibi in coel

21. Confession is the beginning of glory, not the full desert of the crown; nor does it perfect our praise, but it initiates our dignity; and since it is written, “He that endureth to the end, the same shall be saved,”58    Matt. x. 22. whatever has been before the end is a step by which we ascend to the summit of salvation, not a terminus wherein the full result of the ascent is already gained. He is a confessor; but after confession his peril is greater, because the adversary is more provoked. He is a confessor; for this cause he ought the more to stand on the side of the Lord’s Gospel, since he has by the Gospel attained glory from the Lord. For the Lord says, “To whom much is given, of him much shall be required; and to whom more dignity is ascribed, of him more service is exacted.”59    Luke xii. 48. Let no one perish by the example of a confessor; let no one learn injustice, let no one learn arrogance, let no one learn treachery, from the manners of a confessor. He is a confessor, let him be lowly and quiet; let him be in his doings modest with discipline, so that he who is called a confessor of Christ may imitate Christ whom he confesses. For since He says, “Whosoever exalteth himself shall be abased, and he who humbleth himself shall be exalted;”60    Luke xviii. 14. and since He Himself has been exalted by the Father, because as the Word, and the strength, and the wisdom of God the Father, He humbled Himself upon earth, how can He love arrogance, who even by His own law enjoined upon us humility, and Himself received the highest name from the Father as the reward of His humility? He is a confessor of Christ, but only so if the majesty and dignity of Christ be not afterwards blasphemed by him. Let not the tongue which has confessed Christ be evil-speaking; let it not be turbulent, let it not be heard jarring with reproaches and quarrels, let it not after words of praise, dart forth serpents’ venom against the brethren and God’s priests. But if one shall have subsequently been blameworthy and obnoxious; if he shall have wasted his confession by evil conversation; if he shall have stained his life by disgraceful foulness; if, finally, forsaking the Church in which he has become a confessor, and severing the concord of unity, he shall have exchanged his first faith for a subsequent unbelief, he may not flatter himself on account of his confession that he is elected to the reward of glory, when from this very fact his deserving of punishment has become the greater.

XXI. Confessio exordium gloriae est, non meritum jam coronae; nec perficit laudem, sed initiat dignitatem. Cumque scriptum sit, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22), quidquid ante finem fuerit gradus est quo ad fastigium salutis ascenditur, non terminus quo jam culminis summa teneatur. Confessor est; sed post confessionem periculum majus est, quia plus adversarius provocatus est: confessor 0515C est; hoc magis stare debet cum Domini Evangelio per Evangelium gloriam consecutus a Domino. Ait enim Dominus: Cui multum datur, multum quaeritur ab eo; et cui plus dignitatis adscribitur, plus de illo exigitur servitutis (Luc. XII, 48). Nemo per confessoris exemplum pereat, nemo injustitiam, nemo insolentiam, nemo perfidiam de confessoris moribus discat. Confessor est. Sit humilis et quietus, sit in 0516A actu suo cum disciplina modestus; ut qui Christi confessor dicitur, Christum quem confitetur imitetur. Nam, cum dicat ille: Qui se extollit humiliabitur, et qui humiliat se exaltabitur (Luc. XVIII, 14), et ipse a Patre exaltatus sit, quia se in terris Sermo et Virtus et Sapientia Dei Patris humiliavit, quomodo potest extollentiam diligere qui et nobis humilitatem sua lege mandavit, et ipse a Patre amplissimum nomen praemio humilitatis accepit? Confessor est Christi, sed si non postea blasphemetur per ipsum majestas et dignitas Christi. Lingua Christum confessa non sit maledica, non sit turbulenta, non conviciis et litibus perstrepens audiatur, non contra fratres et Dei sacerdotes, post verba laudis , serpentis venena jaculetur. Caeterum, si culpabilis et detestabilis postmodum 0516B fuerit, si confessionem suam mala conversatione prodegerit, si vitam suam turpi foeditate maculaverit, si, Ecclesiam denique, ubi confessor factus est, derelinquens et unitatis concordiam scindens, fidem primam perfidia posteriore mutaverit, blandiri sibi per confessionem non potest, quasi sit electus ad gloriae praemium, quando ex hoc ipso magis creverint merita poenarum.