LIBER DE UNITATE ECCLESIAE.

 ARGUMENTUM. 0493D Occasione schismatis Novatiani, ut suos Carthaginienses deterreret, alioqui non multum ab illo abhorrentes, propter Novatum et alios

 I. CUM moneat Dominus et dicat: Vos estis sal terrae (Matth. V, 13), cumque esse nos jubeat ad innocentiam 0495B 0496A

 II. Unde nobis exemplum datum est veteris hominis viam fugere, vestigiis Christi viventis insistere ne denuo incauti in mortis laqueum revolvamur, se

 III. Cavenda sunt autem, fratres dilectissimi , non solum quae sunt aperta atque manifesta , sed et astutae fraudis subtilitate fallentia. Quid vero a

 IV. Quae si quis consideret et examinet, tractatu longo atque argumentis opus non est. Probatio est ad fidem facilis compendio veritatis. Loquitur Dom

 V. Quam unitatem firmiter tenere et vindicare debemus, maxime episcopi, qui in Ecclesia praesidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum

 VI. Adulterari non potest sponsa Christi, incorrupta 0502B est et pudica. Unam domum novit, unius cubiculi 0503A Qui non est mecum, adversus me est e

 VII. Hoc unitatis sacramentum, hoc vinculum concordiae inseparabiliter cohaerentis ostenditur quando in Evangelio tunica Domini Jesu Christi non divid

 VIII. Quis ergo sic est sceleratus et perfidus, quis sic discordiae furore vesanus, ut aut credat scindi posse aut audeat scindere unitatem Dei, veste

 IX. Idcirco et in columba venit Spiritus sanctus: simplex animal et laetum, non felle amarum, non morsibus saevum, non unguium laceratione violentum,

 X. Hinc haereses et factae sunt frequenter et fiunt, dum perversa mens non habet pacem, dum perfidia discordans non tenet unitatem . Fieri vero haec D

 XI. Contra ejusmodi clamat Dominus, ab his refraenat et revocat errantem plebem suam, dicens: Nolite 0508A audire sermones pseudoprophetarum, quoniam

 XII. Nec se quidam vana interpretatione decipiant quod dixerit Dominus: Ubicumque fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum (Matth.

 XIII. Ideo et cum orandi legem daret, addidit dicens: Et cum steteritis ad orationem, remittite si quid 0510A habetis adversus aliquem, ut et Pater ve

 XIV. Tales etiamsi occisi in confessione nominis fuerint, macula ista nec sanguine abluitur: inexpiabilis et gravis culpa discordiae nec passione purg

 XV. Nam et prophetare et daemonia excludere et virtutes magnas in terris facere sublimis utique et admirabilis res est, non tamen regnum coeleste cons

 XVI. Malum hoc, fidelissimi fratres, jam pridem coeperat sed nunc crevit ejusdem mali infesta clades, et exsurgere ac pullulare plus coepit haeretica

 XVII. Non tamen nos moveat aut turbet multorum nimia et abrupta perfidia, sed potius fidem nostram, praenuntiante rei veritate, corroboret . Ut quidam

 XVIII. Sic Chore et Dathan et Abiron, qui sibi contra Moysen et Aaron sacerdotem sacrificandi licentiam vindicare conati sunt, poenas pro suis statim

 XIX. Quos imitantur scilicet atque sectantur qui, 0514B Dei traditione contempta, alienas doctrinas appetunt et magisteria humanae institutionis induc

 XX. Nec quisquam miretur, dilectissimi fratres, etiam de confessoribus quosdam ad ista procedere , inde quoque aliquos tam nefanda quam gravia peccare

 XXI. Confessio exordium gloriae est, non meritum jam coronae nec perficit laudem, sed initiat dignitatem. Cumque scriptum sit, Qui perseveraverit usq

 XXII. Nam et Judam inter Apostolos Dominus elegit, et tamen Dominum Judas postmodum prodidit. Non tamen idcirco Apostolorum fides et firmitas cecidit

 XXIII. Opto equidem, dilectissimi fratres, et consulo pariter et suadeo ut, si fieri potest, nemo de fratribus pereat et consentientis populi corpus u

 XXIV. Monet nos Spiritus sanctus et dicit: Quis est homo qui vult vitam et amat videre dies optimos? Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loqu

 XXV. Haec unanimitas sub Apostolis olim fuit. Sic novus credentium populus Domini mandata custodiens, 0518B charitatem suam tenuit. Probat Scriptura d

 XXVI. In nobis vero sic unanimitas diminuta est, ut et largitas operationis infracta est . Domos tunc et fundos venumdabant, et thesauros sibi in coel

9. Therefore also the Holy Spirit came as a dove, a simple and joyous creature, not bitter with gall, not cruel in its bite, not violent with the rending of its claws, loving human dwellings, knowing the association of one home; when they have young, bringing forth their young together; when they fly abroad, remaining in their flights by the side of one another, spending their life in mutual intercourse, acknowledging the concord of peace with the kiss of the beak, in all things fulfilling the law of unanimity. This is the simplicity that ought to be known in the Church, this is the charity that ought to be attained, that so the love of the brotherhood may imitate the doves, that their gentleness and meekness may be like the lambs and sheep. What does the fierceness of wolves do in the Christian breast? What the savageness of dogs, and the deadly venom of serpents, and the sanguinary cruelty of wild beasts? We are to be congratulated when such as these are separated from the Church, lest they should lay waste the doves and sheep of Christ with their cruel and envenomed contagion. Bitterness cannot consist and be associated with sweetness, darkness with light, rain with clearness, battle with peace, barrenness with fertility, drought with springs, storm with tranquillity. Let none think that the good can depart from the Church. The wind does not carry away the wheat, nor does the hurricane uproot the tree that is based on a solid root. The light straws are tossed about by the tempest, the feeble trees are overthrown by the onset of the whirlwind. The Apostle John execrates and severely assails these, when he says, “They went forth from us, but they were not of us; for if they had been of us, surely they would have continued with us.”33    1 John ii. 19.

IX. Idcirco et in columba venit Spiritus sanctus: simplex animal et laetum, non felle amarum, non morsibus saevum, non unguium laceratione violentum, hospitia humana diligere, unius domus consortium nosse; cum generant, simul filios edere, cum commeant, volatibus invicem cohaerere, communi conversatione vitam suam degere, oris osculo concordiam pacis agnoscere, legem circa omnia unanimitatis 0506C implere. Haec est in Ecclesia noscenda simplicitas, haec charitas obtinenda, ut columbas dilectio fraternitatis imitetur, ut mansuetudo et lenitas agnis et ovibus aequetur. Quid facit in pectore christiano luporum feritas et canum rabies et venenum lethale serpentum et cruenta saevitia bestiarum? Gratulandum est cum tales de Ecclesia separantur, ne columbas, 0507A ne oves Christi saeva sua et venenata contagione praedentur. Cohaerere et conjungi non potest amaritudo cum dulcedine, caligo cum lumine, pluvia cum serenitate, pugna cum pace, cum foecunditate sterilitas, cum fontibus siccitas, cum tranquillitate tempestas. Nemo existimet bonos de Ecclesia posse discedere: triticum non rapit ventus, nec arborem solida radice fundatam procella subvertit; inanes paleae tempestate jactantur, invalidae arbores turbinis incursione evertuntur. Hos execratur et percutit Joannes apostolus dicens: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19).