LIBER DE UNITATE ECCLESIAE.

 ARGUMENTUM. 0493D Occasione schismatis Novatiani, ut suos Carthaginienses deterreret, alioqui non multum ab illo abhorrentes, propter Novatum et alios

 I. CUM moneat Dominus et dicat: Vos estis sal terrae (Matth. V, 13), cumque esse nos jubeat ad innocentiam 0495B 0496A

 II. Unde nobis exemplum datum est veteris hominis viam fugere, vestigiis Christi viventis insistere ne denuo incauti in mortis laqueum revolvamur, se

 III. Cavenda sunt autem, fratres dilectissimi , non solum quae sunt aperta atque manifesta , sed et astutae fraudis subtilitate fallentia. Quid vero a

 IV. Quae si quis consideret et examinet, tractatu longo atque argumentis opus non est. Probatio est ad fidem facilis compendio veritatis. Loquitur Dom

 V. Quam unitatem firmiter tenere et vindicare debemus, maxime episcopi, qui in Ecclesia praesidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum

 VI. Adulterari non potest sponsa Christi, incorrupta 0502B est et pudica. Unam domum novit, unius cubiculi 0503A Qui non est mecum, adversus me est e

 VII. Hoc unitatis sacramentum, hoc vinculum concordiae inseparabiliter cohaerentis ostenditur quando in Evangelio tunica Domini Jesu Christi non divid

 VIII. Quis ergo sic est sceleratus et perfidus, quis sic discordiae furore vesanus, ut aut credat scindi posse aut audeat scindere unitatem Dei, veste

 IX. Idcirco et in columba venit Spiritus sanctus: simplex animal et laetum, non felle amarum, non morsibus saevum, non unguium laceratione violentum,

 X. Hinc haereses et factae sunt frequenter et fiunt, dum perversa mens non habet pacem, dum perfidia discordans non tenet unitatem . Fieri vero haec D

 XI. Contra ejusmodi clamat Dominus, ab his refraenat et revocat errantem plebem suam, dicens: Nolite 0508A audire sermones pseudoprophetarum, quoniam

 XII. Nec se quidam vana interpretatione decipiant quod dixerit Dominus: Ubicumque fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum (Matth.

 XIII. Ideo et cum orandi legem daret, addidit dicens: Et cum steteritis ad orationem, remittite si quid 0510A habetis adversus aliquem, ut et Pater ve

 XIV. Tales etiamsi occisi in confessione nominis fuerint, macula ista nec sanguine abluitur: inexpiabilis et gravis culpa discordiae nec passione purg

 XV. Nam et prophetare et daemonia excludere et virtutes magnas in terris facere sublimis utique et admirabilis res est, non tamen regnum coeleste cons

 XVI. Malum hoc, fidelissimi fratres, jam pridem coeperat sed nunc crevit ejusdem mali infesta clades, et exsurgere ac pullulare plus coepit haeretica

 XVII. Non tamen nos moveat aut turbet multorum nimia et abrupta perfidia, sed potius fidem nostram, praenuntiante rei veritate, corroboret . Ut quidam

 XVIII. Sic Chore et Dathan et Abiron, qui sibi contra Moysen et Aaron sacerdotem sacrificandi licentiam vindicare conati sunt, poenas pro suis statim

 XIX. Quos imitantur scilicet atque sectantur qui, 0514B Dei traditione contempta, alienas doctrinas appetunt et magisteria humanae institutionis induc

 XX. Nec quisquam miretur, dilectissimi fratres, etiam de confessoribus quosdam ad ista procedere , inde quoque aliquos tam nefanda quam gravia peccare

 XXI. Confessio exordium gloriae est, non meritum jam coronae nec perficit laudem, sed initiat dignitatem. Cumque scriptum sit, Qui perseveraverit usq

 XXII. Nam et Judam inter Apostolos Dominus elegit, et tamen Dominum Judas postmodum prodidit. Non tamen idcirco Apostolorum fides et firmitas cecidit

 XXIII. Opto equidem, dilectissimi fratres, et consulo pariter et suadeo ut, si fieri potest, nemo de fratribus pereat et consentientis populi corpus u

 XXIV. Monet nos Spiritus sanctus et dicit: Quis est homo qui vult vitam et amat videre dies optimos? Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loqu

 XXV. Haec unanimitas sub Apostolis olim fuit. Sic novus credentium populus Domini mandata custodiens, 0518B charitatem suam tenuit. Probat Scriptura d

 XXVI. In nobis vero sic unanimitas diminuta est, ut et largitas operationis infracta est . Domos tunc et fundos venumdabant, et thesauros sibi in coel

12. Nor let any deceive themselves by a futile interpretation, in respect of the Lord having said, “Wheresoever two or three are gathered together in my name, there am I in the midst of them.”37    Matt. xviii. 20. Corrupters and false interpreters of the Gospel quote the last words, and lay aside the former ones, remembering part, and craftily suppressing part: as they themselves are separated from the Church, so they cut off the substance of one section. For the Lord, when He would urge unanimity and peace upon His disciples, said, “I say unto you, That if two of you shall agree on earth touching anything that ye shall ask, it shall be given you by my Father which is in heaven. For wheresoever two or three are gathered together in my name, I am with them;”38    Matt. xviii. 19, 20. [Compare John xx. 26–29.] showing that most is given, not to the multitude, but to the unanimity of those that pray. “If,” He says, “two of you shall agree on earth:” He placed agreement first; He has made the concord of peace a prerequisite; He taught that we should agree firmly and faithfully. But how can he agree with any one who does not agree with the body of the Church itself, and with the universal brotherhood? How can two or three be assembled together in Christ’s name, who, it is evident, are separated from Christ and from His Gospel? For we have not withdrawn from them, but they from us; and since heresies and schisms have risen subsequently, from their establishment for themselves of diverse places of worship, they have forsaken the Head and Source of the truth. But the Lord speaks concerning His Church, and to those also who are in the Church He speaks, that if they are in agreement, if according to what He commanded and admonished, although only two or three gathered together with unanimity should pray—though they be only two or three—they may obtain from the majesty of God what they ask. “Wheresoever two or three are gathered together in my name, I,” says He, “am with them;” that is, with the simple and peaceable—with those who fear God and keep God’s commandments. With these, although only two or three, He said that He was, in the same manner as He was with the three youths in the fiery furnace; and because they abode towards God in simplicity, and in unanimity among themselves, He animated them, in the midst of the surrounding flames, with the breath of dew: in the way in which, with the two apostles shut up in prison, because they were simple-minded and of one mind, He Himself was present; He Himself, having loosed the bolts of the dungeon, placed them again in the market-place, that they might declare to the multitude the word which they faithfully preached. When, therefore, in His commandments He lays it down, and says, “Where two or three are gathered together in my name, I am with them,” He does not divide men from the Church, seeing that He Himself ordained and made the Church; but rebuking the faithless for their discord, and commending peace by His word to the faithful, He shows that He is rather with two or three who pray with one mind, than with a great many who differ, and that more can be obtained by the discordant prayer of a few, than by the discordant supplication of many.

XII. Nec se quidam vana interpretatione decipiant quod dixerit Dominus: Ubicumque fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum (Matth. XVIII, 19, 20). Corruptores Evangelii atque interpretes falsi extrema ponunt et superiora praetereunt, partis memores, et partem subdole comprimentes; ut ipsi ab Ecclesia scissi sunt, ita capituli unius sententiam scindunt: Dominus enim, cum discipulis suis unanimitatem suaderet et pacem: Dico, inquit, vobis 0508C quoniam, si duobus ex vobis convenerit in terra, de omni re quacumque petieritis, continget vobis a Patre meo qui in coelis est. Ubicumque enim fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum (Ibid.), ostendens non multitudini, sed unanimitati deprecantium plurimum tribui. Si duobus, inquit, ex vobis convenerit in terra; unanimitatem prius posuit, concordiam pacis 0509A ante praemisit, ut conveniat nobis fideliter et firmiter docuit. Quomodo autem potest ei cum aliquo convenire cui cum corpore ipsius Ecclesiae et cum universa fraternitate non convenit? quomodo possunt duo aut tres in nomine Christi colligi quos constat a Christo et ab ejus Evangelio separari? Non enim nos ab illis, sed illi a nobis recesserunt. Et cum haereses et schismata postmodum nata sint, dum conventicula sibi diversa constituunt, veritatis caput atque originem reliquerunt. Dominus autem de Ecclesia sua loquitur, et ad hos qui sunt in Ecclesia loquitur, ut si ipsi concordes fuerint, si, secundum quod mandavit et monuit, duo aut tres licet, collecti unanimiter oraverint, duo aut tres licet sint, impetrare possint de Dei majestate quod postulant. Ubicumque 0509B fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego, inquit, cum eis sum, cum simplicibus scilicet atque pacatis , cum Deum timentibus et Dei praecepta servantibus. Cum his duobus vel tribus licet esse se dixit, quomodo et cum tribus pueris in camino ignis fuit (Dan. III), et quia in Deum simplices atque inter se unanimes permanebant, flammis ambientibus medios spiritu roris animavit. Quomodo Apostolis duobus in custodia clausis (Act. V), quia simplices, quia unanimes erant, ipse adfuit, ipse, resolutis carceris claustris, ut verbum quod fideliter praedicabant multitudini traderent, ad forum rursus imposuit. Quando ergo in praeceptis suis ponit et dicit: Ubi fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum, non homines ab Ecclesia dividit qui instituit et fecit Ecclesiam, sed 0509C exprobrans discordiam perfidis, et fidelibus pacem sua voce commendans, ostendit magis esse secum duobus aut tribus unanimiter orantibus quam cum dissidentibus plurimis, plusque impetrari posse paucorum concordi prece quam discordiosa oratione multorum .