LIBER DE OPERE ET ELEEMOSYNIS.

 0601D I. MULTA et magna sunt, fratres charissimi beneficia divina quibus in salutem nostram Dei Patris et Christi larga et copiosa clementia et operat

 II. Loquitur in Scripturis divinis Spiritus sanctus et dicit: Eleemosynis et fide delicta purgantur (Prov. XV, 27). Non utique illa delicta quae fuera

 0604B III. Agnoscamus itaque, fratres charissimi, divinae indulgentiae munus salubre , et emundandis purgandisque peccatis nostris, qui sine aliquo co

 0605A IV. Numquam denique, fratres dilectissimi, admonitio divina cessavit et tacuit quominus in Scripturis sanctis tam veteribus quam novis semper et

 V. Remedia propitiando Deo ipsius Dei verbis data sunt, quid deberent facere peccantes magisteria divina docuerunt, operationibus justis Deo satisfier

 VI. Nec sic, fratres charissimi, ista proferimus ut non quod Raphael angelus dixit veritatis testimonio comprobemus: in Actibus Apostolorum facti fide

 VII. Itaque in Evangelio Dominus, doctor vitae nostrae et magister salutis aeternae, vivificans credentium populum et vivificatis consulens in aeternu

 VIII. Eos denique et Abrahae filios dicit quos in juvandis alendisque pauperibus operarios cernit. Nam, cum Zachaeus dixisset: Ecce dimidium ex substa

 IX. Si vereris et metuis ne, si operari plurimum coeperis, patrimonio tuo larga operatione finito ad penuriam forte redigaris, esto in hac parte intre

 X. Metuis ne patrimonium tuum forte deficiat si operari ex eo largiter coeperis, et nescis, miser, quia, dum times ne res familiaris deficiat, vita ip

 XI. Metuis ne patrimonium tuum forte deficiat, si operari ex eo largiter coeperis. Quando enim factum est ut justo possent deesse subsidia vitae , cum

 XII. Nisi si putas quia qui Christum pascit, a Christo ipse non pascitur, aut eis terrena deerunt quibus coelestia et divina tribuuntur. Unde haec inc

 XIII. Quid tibi in istis ineptis et stultis cogitationibus 0610C plaudis, quasi metu et sollicitudine futurorum ab operibus retarderis? Quid umbras et

 XIV. Erras et falleris, quisquis te in saeculo divitem credis. Audi in Apocalypsi Domini tui vocem ejusmodi homines justis objurgationibus increpantem

 XV. Caeterum, quae talis es, nec operari in Ecclesia potes. Egentem enim et pauperem non vident oculi tui superfusi nigroris tenebris et nocte contect

 XVI. Sed nec illa res, fratres charissimi, a bonis operibus et justis refraenet et revocet Christianum, quod excusari se posse aliquis existimet benef

 XVII. Sic vidua illa, in tertio Regnorum libro, cum, in siccitate et fame consumptis omnibus, de modico farre et oleo quod superfuerat fecisset subcin

 XVIII. Sed enim multi sunt in domo liberi, et retardat te numerositas filiorum quominus largiter bonis operibus insistas. Atqui hoc ipso operari ampli

 XIX. Nec eum liberis tuis cogites patrem qui et temporarius et infirmus est , sed illum pares qui aeternus et firmus filiorum spiritalium pater est. I

 XX. Esto potius liberis tuis pater talis qualis Tobias exstitit. Da utilia et salutaria praecepta pignoribus qualia ille filio dedit manda filiis tui

 XXI. Quale munus est, fratres charissimi, cujus editio Deo spectante celebratur! Si in gentilium munere grande et gloriosum videtur proconsules vel im

 XXII. Atque, ut pigros et steriles et cupiditate nummaria nihil circa fructum salutis operantes magis pudeat, ut plus conscientiam sordidam dedecoris

 0619A XXIII. Quid ad haec respondemus, fratres charissimi? Sacrilega sterilitate et quadam tenebrarum nocte coopertas divitum mentes qua ratione defen

 XXIV. Et idcirco, fratres charissimi, quibus metus in Deum pronus est, et, spreto calcatoque jam mundo, ad superna et divina animus erectus est, fide

 XXV. Cogitemus, fratres dilectissimi, quid sub Apostolis fecerit credentium populus, quando inter ipsa primordia majoribus virtutibus mens vigebat, qu

 XXVI. Quae illa erit, fratres charissimi, operantium gloria, quam grandis est summa laetitia, cum populum suum Dominus coeperit recensere, et meritis

17. Thus that widow in the third book of Kings, when in the drought and famine, having consumed everything, she had made of the little meal and oil which was left, a cake upon the ashes, and, having used this, was about to die with her children, Elias came and asked that something should first be given him to eat, and then of what remained that she and her children should eat. Nor did she hesitate to obey; nor did the mother prefer her children to Elias in her hunger and poverty. Yea, there is done in God’s sight a thing that pleases God: promptly and liberally is presented what is asked for. Neither is it a portion out of abundance, but the whole out of a little, that is given, and another is fed before her hungry children; nor in penury and want is food thought of before mercy; so that while in a saving work the life according to the flesh is contemned, the soul according to the spirit is preserved. Therefore Elias, being the type of Christ, and showing that according to His mercy He returns to each their reward, answered and said: “Thus saith the Lord, The vessel of meal shall not fail, and the cruse of oil shall not be diminished, until the day that the Lord giveth rain upon the earth.”50    1 Kings xvii. 14.  According to her faith in the divine promise, those things which she gave were multiplied and heaped up to the widow; and her righteous works and deserts of mercy taking augmentations and increase, the vessels of meal and oil were filled. Nor did the mother take away from her children what she gave to Elias, but rather she conferred upon her children what she did kindly and piously.51    [See p. 479, supra, note 7. [Prov. xi. 24.] And she did not as yet know Christ; she had not yet heard His precepts; she did not, as redeemed by His cross and passion, repay meat and drink for His blood. So that from this it may appear how much he sins in the Church, who, preferring himself and his children to Christ, preserves his wealth, and does not share an abundant estate with the poverty of the needy.

XVII. Sic vidua illa, in tertio Regnorum libro, cum, in siccitate et fame consumptis omnibus, de modico farre et oleo quod superfuerat fecisset subcinericium panem , quo absumpto moritura cum liberis esset, supervenit Helias, et petiit sibi prius ad edendum dari; tunc quod superfuisset, inde illam cum filiis suis vesci. Nec obtemperare illa dubitavit, aut Heliae filios mater in fame et egestate praeposuit. Fit immo in conspectu 0615A Dei quod Deo placeat; prompte ac libenter quod petebatur offertur; nec de abundantia portio, sed de modico totum datur, et esurientibus liberis alter prius pascitur, neque in penuria et fame cibus ante quam misericordia cogitatur; ut, dum in opere salutari carnaliter vita contemnitur, spiritaliter anima servetur. Helias itaque typum Christi gerens, et quod ille pro misericordia vicem singulis reddat ostendens, respondit et dixit: Haec dicit Dominus: Fidelia farris non deficiet, et capsaces olei non minuetur usque in diem quo dabit Dominus imbrem super terram (I Reg. XVII, 14). Secundum divinae pollicitationis fidem multiplicata sunt viduae et cumulata quae praestitit, et operibus justis , ac misericordiae meritis augmenta et incrementa sumentibus, farris et olei 0615B vasa completa sunt. Nec filiis abstulit mater quod Heliae dedit, sed magis contulit filiis quod benigne et pie fecit. Et illa nondum Christum sciebat, nondum praecepta ejus audierat, non cruce et passione ejus redempta, cibum et potum pro sanguine rependebat; ut ex hoc appareat quantum in Ecclesia peccet qui, se et filios Christo anteponens, divitias suas servat, nec patrimonium copiosum cum indigentium paupertate communicat.