LUCII CAECILII FIRMIANI LACTANTII LIBER AD DONATUM CONFESSOREM, DE MORTIBUS PERSECUTORUM.

 I. 0189C Audivit Dominus orationes tuas, Donate charissime, 0190C 0191A 0192A 0193A

 II. Extremis temporibus Tiberii Caesaris, ut scriptum 0194A legimus, Dominus noster Jesus Christus a Judaeis cruciatus est, post diem decimum Kalendar

 III. Post hunc, interjectis aliquot annis, alter non minor tyrannus ortus est, qui cum exerceret injustam 0199A dominationem, subjectorum tamen cervic

 IV. Extitit enim post annos plurimos execrabile animal Decius, qui vexaret Ecclesiam. Quis enim justitiam, nisi malus persequatur? Et quasi hujus rei

 V. Non multo post Valerianus quoque non dissimili furore correptus, impias manus in Deum intentavit et multum, quamvis brevi tempore, justi sanguinis

 VI. Aurelianus, qui esset natura vesanus et praeceps, quamvis captivitatem Valeriani meminisset, tamen 0203B oblitus sceleris ejus et poenae, iram Dei

 VII. Diocletianus, qui scelerum inventor et malorum machinator fuit, cum disperderet omnia, nec a Deo quidem manus potuit abstinere. Hic orbem terrae

 VIII. Quid frater ejus Maximianus, qui est dictus Herculius? non dissimilis ab eo. Nec enim possent in 0206B amicitia tam fideli cohaerere, nisi esset

 IX. 0207B Alter vero Maximianus, quem sibi generum Diocletianus asciverat, non his duobus tantum, quos tempora nostra senserunt, sed omnibus qui fueru

 X. Cum ageret in partibus Orientis, ut erat pro timore scrutator rerum futurarum, immolabat pecudes, et in jecoribus earum ventura quaerebat. Tum quid

 XI. 0211B Erat mater ejus deorum montium cultrix, mulier admodum superstitiosa. Quae cum esset, dapibus sacrificabat pene quotidie, ac vicariis suis e

 XII. Inquiritur peragendae rei dies aptus, et felix ac potissimum Terminalia deliguntur, quae sunt ad septimum kalendas Martias, ut quasi terminus im

 XIII. Postridie propositum est edictum, quo cavebatur ut Religionis illius homines carerent omni honore ac dignitate, tormentis subjecti essent, ex qu

 XIV. 0215A Sed Caesar non contentus est edicti legibus. Aliter Diocletianum aggredi parat. Nam ut illum ad propositum crudelissimae persecutionis impe

 XV. Furebat ergo Imperator jam non in domesticos tantum, sed in omnes, et primam omnium filiam Valeriam, conjugemque Priscam sacrificio pollui coegit.

 XVI. Vexabatur ergo universa terra, et praeter Gallias, ab Oriente usque ad occasum tres acerbissimae bestiae saeviebant. Non mihi si linguae centum s

 XVII. 0219B Hoc igitur scelere perpetrato, Diocletiani cum jam felicitas ab eo recessisset, perrexit statim Romam, ut illic vicennalium diem celebrare

 XVIII. Nec multis post diebus Caesar advenit, non ut patri gratularetur, sed ut eum cogeret imperio cedere. Jam conflixerat nuper (cum) Maximiano sene

 XIX. Cum haec essent constituta, procedit kalendis Maiis. Constantinum omnes intuebantur. Nulla erat dubitatio. Milites qui aderant, et priores militu

 XX. Maximianus, postquam senibus expulsis, quod voluit et fecit, se jam solum totius orbis dominum esse rebatur. Nam Constantium, quamvis priorem nomi

 XXI. Adeptus igitur maximam potestatem, ad vexandunt orbem, quem sibi patefecerat, animum intendit. Nam post devictos Persas, quorum hic ritus, hic mo

 XXII. Quae igitur in Christianis excruciandis didicerat, consuetudine ipsa in omnes exercebat. Nulla poena penes eum levis: non insulae, non carceres,

 XXIII. At vero illud publicae calamitatis et communis luctus omnium fuit, census in provincias et civitates semel missus, censitoribus ubique diffusis

 XXIV. 0233A Jam propinquavit illi judicium Dei, secutumque tempus est, quo res ejus dilabi ac fluere coeperunt. Nondum animum intenderat ad evertendum

 XXV. 0235A Paucis post diebus, laureata imago ejus allata est ad malam bestiam. Deliberavit diu an susciperet. In eo pene res fuit, ut illam, et ipsum

 XXVI. Compositae ei res quodam modo jam videbantur, 0236A cum subito illi alius terror allatus est, generum ipsius Maxentium Romae factum Imperatorem.

 XXVII. 0238A Herculius vero cum Maximiani nosset insaniam, cogitare coepit illum, audita nece Severi, inflammatum ira, cum exercitu esse venturum, et

 XXVIII. Post hujus fugam, cum se Maximianus alter e Gallia recepisset, habebat imperium commune cum filio. Sed juveni magis parebatur, quam seni, quip

 XXIX. 0240B Rediens rursus in Gallias, ubi aliquantum moratus est, profectus ad hostem filii sui Maximianum, quasi ut de componendo reipublicae statu

 XXX. Sic amisso imperatoris ac soceri honore, humilitatis impatiens, alias rursus insidias machinatus est. Quia semel habuit impune, vocat filiam Faus

 XXXI. Ab hoc Deus, religionis ac populi sui vindex, oculos ad Maximianum alterum transtulit, nefandae persecutionis auctorem, ut in eo etiam virtutem

 XXXII. 0244B Nuncupato igitur Licinio imperatore, Maximinus iratus, nec Caesarem se, nec tertio loco nominari volebat. 0245A 0245B

 XXXIII. 0246A Jam decimus et octavus annus agebatur, cum percussit eum Deus insanabili plaga. Nascitur ei ulcus malum in inferiori parte genitalium, s

 XXXIV. 0249A

 XXXV. Hoc edictum proponitur Nicomediae pridie Kalendas Maias, ipso octies, et Maximino iterum Consulibus. Tunc apertis carceribus, Donate carissime,

 XXXVI. Quo nuntio Maximinus audito, dispositis ab Oriente cursibus pervolavit, ut provincias occuparet, ac Licinio morante, omnia sibi usque ad fretum

 XXXVII. Haec ille moliens, Constantini litteris deterretur. 0253A Dissimulavit ergo. Et tamen si quis inciderat, mari occulte mergebatur. Consuetudine

 XXXVIII. Illud vero capitale, et supra omnes, qui fuerunt, corrumpendi cupiditas, quid dicam nescio, nisi caeca et effraenata, et tamen his verbis exp

 XXXIX. Denique quum libidinibus suis hanc legem dedisset, ut fas putaret quidquid concupisset, ne ab Augusta quidem, quam nuper appellaverat matrem, p

 XL. Erat clarissima foemina, cui ex filiis juvenibus jam nepotes erant. Hanc Valeria tamquam matrem alteram diligebat, cujus consilio negatam sibi sus

 XLI. Augusta vero in desertas quasdam solitudines Syriae relegata, patrem suum Diocletianum per occultos 0258B gnarum calamitatis suae fecit. Mittit i

 XLII. Eodemque tempore senis Maximiani statuae Constantini jussu revellebantur, et imagines cum quo pictus 0259A esset, detrahebantur. Et quia senes a

 XLIII. Unus jam supererat de adversariis Dei, cujus 0259B nunc exitum ruinamque subnectam. Cum haberet aemulationem adversus Licinium, quia praelatus

 XLIV. Jam mota inter eos fuerant arma civilia. Et quamvis se Maxentius Romae contineret, quod responsum acceperat, periturum esse, si extra portas urb

 XLV. Constantinus, rebus in Urbe compositis, hyeme proxima Mediolanum contendit. Eodem Licinius advenit, ut acciperet uxorem. Maximinus ubi eos intell

 XLVI. 0264A Propinquantibus ergo exercitibus, jam futurum propediem praelium videbatur. Tum Maximinus ejusmodi votum Jovi vovit, ut si victoriam cepis

 XLVII. 0266A Ergo propius acceditur, tubae canunt, signa procedunt. Liciniani, impetu facto, adversarios invadunt. Illi vero perterriti, nec gladios e

 XLVIII. Licinius vero, accepta exercitus parte ac distributa, trajecit exercitum in Bithyniam paucis post pugnam diebus, et Nicomediam ingressus, grat

 XLIX. Sequenti autem Licinio cum exercitu tyrannum, profugus concessit, et rursus Tauri montis angustias 0270C petiit: munimentis ibidem ac turribus f

 L. Hoc modo Deus universos persecutores nominis sui debellavit, ut eorum nec stirps, nec radix ulla remaneret. Nam Licinius summa rerum potitus, in 02

 LI. Valeria quoque per varias provincias quindecim mensibus plebeio cultu pervagata, postremo apud Thessalonicam cognita, comprehensa cum matre 0274A

 LII. Quae omnia secundum fidem (scienti enim loquor), ita ut gesta sunt mandanda litteris credidi ne aut memoria tantarum rerum interiret, aut, si qu

Chap. XXIV.

Already the judgment of God approached him, and that season ensued in which his fortunes began to droop and to waste away. While occupied in the manner that I have described above, he did not set himself to subvert or expel Constantius, but waited for his death, not imagining, however, that it was so nigh. Constantius, having become exceedingly ill, wrote to Galerius, and requested that his son Constantine might be sent to see him. He had made a like request long before, but in vain; for Galerius meant nothing less than to grant it. On the contrary, he laid repeated snares for the life of that young man, because he durst not use open violence, lest he should stir up civil wars against himself, and incur that which he most dreaded, the hate and resentment of the army. Under pretence of manly exercise and recreation, he made him combat with wild beasts: but this device was frustrated; for the power of God protected Constantine, and in the very moment of jeopardy rescued him from the hands of Galerius. At length, Galerius, when he could no longer avoid complying with the request of Constantius, one evening gave Constantine a warrant to depart, and commanded him to set out next morning with the imperial despatches. Galerius meant either to find some pretext for detaining Constantine, or to forward orders to Severus for arresting him on the road. Constantine discerned his purpose; and therefore, after supper, when the emperor was gone to rest, he hasted away, carried off from the principal stages all the horses maintained at the public expense, and escaped. Next day the emperor, having purposely remained in his bed-chamber until noon, ordered Constantine to be called into his presence; but he learnt that Constantine had set out immediately after supper. Outrageous with passion, he ordered horses to be made ready, that Constantine might be pursued and dragged back; and hearing that all the horses had been carried off from the great road, he could hardly refrain from tears. Meanwhile Constantine, journeying with incredible rapidity, reached his father, who was already about to expire. Constantius recommended his son to the soldiers, delivered the sovereign authority into his hands, and then died, as his wish had long been, in peace and quiet.  

Constantine Augustus, having assumed the government, made it his first care to restore the Christians to the exercise of their worship and to their God; and so began his administration by reinstating25    [Re-establishing (Edin.) is too strong a term. He refers to the restoration, from ruins, of churches, etc. (cap. 12, p. 305, supra). See caps. 34, 48, infra.]   the holy religion.  

XXIV. 0233A Jam propinquavit illi judicium Dei, secutumque tempus est, quo res ejus dilabi ac fluere coeperunt. Nondum animum intenderat ad evertendum pellendumve Constantium. Dum est occupatus his rebus, quas superius exposui, et expectabat obitum ejus: sed tam celeriter non putabat obiturum. Qui cum graviter laboraret, miserat litteras, ut filium suum Constantinum remitteret sibi videndum, et quidem jamdudum. Ille vero nihil minus volebat. Nam et in insidiis saepe juvenem appetiverat; quia palam nihil audebat, ne contra se arma civilia, et, quod maxime verebatur, odia militum concitaret. Sub obtentu exercitii ac lusus feris illum objecerat: sed frustra; quoniam Dei manus hominem protegebat, qui illum de 0233B manibus ejus liberavit in ipso cardine. Namque saepius cum jamdiu necare non posset, dedit illi sigillum, inclinante jam die, praecepitque ut postridie 0234A mane, acceptis mandatis, proficisceretur, vel ipse illum occasione aliqua retentaturus, vel praemissurus litteras ut a Severo teneretur. Quae cum ille prospiceret, quiescente jam imperatore, post coenam properavit exire, sublatisque per mansiones multas omnibus equis publicis, evolavit. Postridie imperator, cum consulto ad medium diem usque dormisset, vocari eum jubet. Dicitur ei post coenam statim profectus. Indignari ac fremere coepit. Poscebat equos publicos, ut eum retrahi faceret. Nudatus ei cursus publicus nuntiatur. Vix lacrymas tenebat. At ille incredibili celeritate usus, pervenit ad patrem jam deficientem, qui ei, militibus commendato, imperium per manus tradidit; atque ita in lecto suo requiem vitae, sicut optabat, accepit. Suscepto imperio, Constantinus 0234B Augustus nihil egit prius, quam christianos cultui ac Deo suo reddere. Haec fuit prima ejus sanctio sanctae religionis restitutae.